IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Interim motibus longe diversis Radirobanes agebatur, disserente Selenissa de Theocrines discrimine. Nam ut anum in viridarium venientem est amplexus: "Ut pugnat, ut vincit Theocrine? ô mater. Certe in ipsius imagine anxiam noctem duxi. Nam heri iniquo numero, si meministi, pugnantem reliquimus. Sed quod praecipue me sollicitum habet, an Argenis nostra valet? Et quid tractabilem fore existimas?"
2. Tum Selenissa: "Diis litavisti, Rex, nisi me eloquentem faciam imputemque meae arti, quod incepit agnoscere Argenis se tibi praeter meritum duram esse. Quid enim amplius expectes? Illam ad paenitentiam adegi meis verbis. Mitigato in te animo huc promisit se venturam. Sed dum cultui suo vacat, sine nos incepta evolvere. Magnopere enim expedit ne ignores Theocrinem. Pugnabat, ut retuli, spoliisque animosa hostilibus circumferebat simul clypeum, simul ferrum. Diceres hanc bellis assuetam, illos in gynaeceo adolevisse. Duo de praedonibus iam strati totidem reliqui erant. Nemo integer a vulneribus restabat. Nam & in fronte Theocrines, dum ipsa alterum petit, mucro alterius leviter sedit. Illico emicuit sanguis & purpura per candidissimos vultus errante torvos oculos strinxit, caputque & arma quassando cum minaciter proclamasset (adhuc timeo, Rex), aliquid supra mortalem fuit. Vix sauciam videramus, iamque illam, qua violata erat, manum ferro deiecerat. Neque mora, aversos praedones cum vulneribus multis invalidi fugerent, nihil noctem, nihil insidias verita extra triclinium secuta est.
3. "Sed dum per tenebras & hi latent impunius & irata exerrat Theocrine, novus clamor illius animum percussit. Nam altera pars latronum, cum aliquandiu cubile Meleandri quaesissent, tandem lumen secuti quod haud procul regio toro in custodiam vigilabat fores effringunt, & promissum Lycogeni donum Regem vinculis adoriuntur. Excitatus tumultu Rex, ubi viros (haud assuetum illi domui facinus) aspexit & quidem armatos, quamquam somno & rerum insolentia turbatus tamen ensem qui ad pulvinum pendebat corripiens, simul vestigium ad pugnam festinavit componere. Sed priusquam excussum toro corpus iusto gradu consisteret, ira & horrore titubantem latrones circumsistunt. Non sacra illa membra, non proximum diis nomen reveriti captivum reclinant in lectum, ferroque extorto quod tenebat ausus unus est simulans casum (sed opinor sacrilegae audaciae famam & voluptatem captans), in illius vultum capulo impingere.
4. "Iam manus institis tenebantur, & quasi damnatum operto capite ducentes superbi querebantur nondum socios, qui ad comprehendendam Argenidem diverterant, adesse cum praeda, cum Theocrine successu exsultans proelioque & vulnere accensa ad Regem pervenit, captivumque intuita furioso clamore grassatores increpuit: " 'O quotquot sunt parricidarum deterrimi, subite calentem vestrorum sociorum sanguine ensem, heu mea manu non digni! Sed non omnes ita peribitis. Supererunt qui serviliter necentur.' Nec levius quam pro atrocitate minarum coepit in eos desaevire. In illo tumultu excidit vestis qua caput Meleandri praedones condiderant. Hac prolapsa videt auxilium suum, videt parem tot grassatoribus Theocrinem, quae iam fato unius ceteros admonuerat illi sceleri abesse fortunam. Mireris Theocrinem tot observantibus circa mucronibus, tot mortibus clypeo solo depulsis Regis vincula non patienter aspexisse. Sed: " 'O Rex sanctissime, inquit, quamdiu captivum te videbo?' Simul nodum institarum, qui non arcte coiverat, solvit & arma viriliter quaerentem obiectu corporis tutatur donec gladium inveniret."
5. Hic Radirobanis aegre servatum silentium denique solvens: "O, inquit, simillima fabulis monstra! Quid huic par antiquitas vidit! Unde virgini ille sanguis? Unde fati caritas tanta in Regem ut paterentur42 imminere exitium, quo sanctius & felicitatis novae exemplo esset incolumis? O Selenissa! Sed an vera haec autumas? Parce per tot miracula confuso." Tum anus: "Tu ita me, ô Rex, atque ita te iuvet Argenis, ut haec non minus vera sunt quam me vivere, quam tibi me loqui, quam denique te amare." "Perge igitur, subiicit Radirobanes, implere me tam insignis noctis prodigiis."
6. Et illa: "Exsolutus vinculis Meleander non suam salutem, non Theocrines pericula destituit. Ita valide pugnando effectum est ut ex tribus qui supererant, unus caderet, aliusque fugeret, & postremum Theocrine amplexu occuparet cuius postquam lacertos in tergum reduxit, vinctum obnoxie committit Meleandro & " 'Serva hunc, ait, dumque redeo, si salutem tuam, Rex, amas, intra hanc sedem te contine. Illum qui aufugit non oportet elabi; praeterea explorabo de insidiis quid supersit.' "