IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. "Sub haec verba limen egressa redit ad thalamum Argenidis, in quo nostrae mulieres timidissimo coetu convenerant. Collige animum tuum. Nam quae a me, Rex, audies, nisi esses constantissimus, te repente per praecipites motus abriperent. Theocrine, proelio calens oculisque iam alia & propemodum toto vultu nobis ignota, manu Argenidem prehendit & praeterea sequi me iubet. Postquam constitimus unde ceterae loquentem non audirent: " 'Diis gratias habeo, inquit, quod amoris mei industriam per non inutiles dolos in hanc vestem & domum coëgerunt. Tibi, Domina, patrique saluti haec fraus fuit, quos propitiis fatis praedonibus eripui. Hoc eventu aequum est mihi ignosci. Nam quid amplius dissimulem cum ista me proelia probaverint virum esse? Fefelli. Audacius quam voluissetis amavi & quo minime licebat sub muliebris sexus favore admissus sum. Sed excusationis multum est quod inter vos tamdiu versatus, mores & speciem puellae sic retuli ut nulla immodestia sexum arguerit. Quantum autem in feminas potuerim, si abfuisset verecundia, nunc demum in viros ostendi. Nec quaero has vires aut continentiam laudare. Satis erit si apud te, virgo, me absolvent. Scias enim: ego nec genere nec fortuna regiis nuptiis impar ab externo litore tuam famam secutus sum, & quasi admonentibus diis ut te viderem fruererque moribus tuis, feminam simulavi. Crudelitatem patrui, miserias matris, omnia commentus sum. Abscedo nunc aegrior quam cum intravi. Nam quantillum tuarum virtutum est quod fama acceperam & me tamen rapuerant.'
2. Radirobanes atrociter his verbis vulneratus: "Perii, Selenissa, perii, inquit. Quis hic ergo sub palla degeneri Achilles? Aut quae Thetis fraudem ornaverat? Nullus sum. An ille est quem nunc amat Argenis?" "Ille est, subiicit anus, & ne putes vulgare hoc esse secretum, id adhuc ignorat Meleander. Ceterum morari se diutius posse negabat ne Regi suspecta fortitudo sensim fraudem detegeret. Rediturum se brevi ad regiam, sed cultu militari, mihique vel Syracusis vel in aula praesto futurum quoties ab arce digrederer. Sibi nomen Poliarcho, neque vero diutius victurum quam placeret Argenidi. Ex animo tuo perpende, Rex, quales ambae fuerimus. Si te narratio virum movet, quid existimas in re praesenti feminas obstupuisse? Pauca deinde in aurem Argenidi narravit. Credo genus & patriam referebat, obtestatusque virginem ut secreta ea essent fidem invenit. Unum hoc enim arcanum est quod non auribus meis Argenis commiserit. Arcis claves apud me de more servabantur, quas ille corripiens: " 'Ite ad Meleandrum, ait. Ego ne maiores subsint insidiae Praetorianos & vigiles accersam.' Spississimae tunc nubes omnia astra eripuerant. Et dimotis ille claustris cum facem teneret ab ipso arcis limine exclamavit perrupisse ad Regem grassatores; properaret ad auxilium e43 stationibus miles; instare, adesse periculum; facinus prope peractum esse. Haec cum vehementius aliquoties proclamasset, ipse quidem longe a via declinavit per tenebras; ceterum exarsêre improviso tumultu qui arcem proxime observabant. Quo habitu quisque erant procurrunt ad praestandam celeriter fidem. Nam & multi seminudi, ne componendis vestibus tardi essent, propemodum sola arma attulerunt. Iam occupaverant moenia, iam fervebat vestibulum atriumque confusis cohortibus. Cumque per varios ignes frustra hostis quaereretur, coepêre vereri ne aut larvae improvidos lusissent aut aliquo dolo de stationibus essent exciti. Praecipui vero duces & in illis Eurymedes cum delectis militum ad cubiculum Regis pervadit, in quo ego cum Argenide eram. Nostra vociferatio & in vultu Regis horror, maximeque duo cadavera quae ante pedes iacebant, non contemnendae rei indicia fuerunt. Circumstetêre igitur Regem, ac quod incolumem videbant defunctumque periculo, manum amplexi, mixtis vocibus multa ac varia volentes ideo nihil exsequebantur. Hi quaerebant qui sicarii fuissent; alii quis eos refellisset in inermi & muliebri domo; plurimi accensis facibus scrutabantur ne qua hostis lateret. Etiam tumultuaria quaestio de captivo habebatur, his genas vellicantibus, aliis in pectus intentantibus ferrum. Meleander interesse arbitratus ne praecox vindicta de eo sumeretur, tradit servandum Eurymedi.
3. "Iamque securus & praesidio suorum medius ad Argenidis thalamum venit, quo & referentibus nobis audierat etiam domitos esse a Theocrine sicarios. Postquam & illic duo cadavera conspexêre & plagas plusquam ad mortem opus erat adactas, enixius rogavêre Regis amici quinam mortalium huic fortitudini suffecissent. Ubi vero retulimus manu puellae patratum hoc facinus, taciti (nam admiratio verba suppresserat) circumlatis oculis victricem requirebant. Rex quoque advocari illam iussit, & quia monebamus duos ex latronibus fugisse, ipseque meminerat unum quoque cubiculo suo elapsum, tota domo distribui exploratores iussit qui repertos adducerent. Sed sive per portam qua receptum praesidium erat effugerant, sive per muros erant delapsi, Regi tandem relatum est neque illos neque Theocrinem comparere. Minor cura Meleandro de praedonibus fuit, sed Theocrinem abesse non ferebat, iterumque delectis qui omnia vestigarent Theocrines nomine tota domus exsonuit. Sciebamus ego atque Argenis vocantibus respondere non posse, qui beneficio noctis usurus iam forsitan multum viae processisset. Primumque indicium mihi fuit amare Argenidem quod adeo dissimulabat quicquid utraque noveramus, ut &44 prope me falleret.