IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. "In illis tumultibus reliquum noctis absumptum est. Prima luce Cleobulus ceterique quorum consiliis Rex praecipue fidit per cursores admoniti quid Regi contigisset, strenue adfuerunt, quibus ad quaestionem de captivo habendam dimissis, Rex ita circumstantes affatus est: " 'Quamquam in me deosque ingens piaculum admisêre nefarii, detegique & vindicari sontes debent, ego tamen non me magis ultum cupio quam illam videre, cuius virtute servatus sum. Ubicunque Theocrine est, ego me felicem abnuo esse quamdiu ignoro an illa sit in tranquillo. Dii boni! Ne in latronum insidias nimia virtute devenerit.' " Sic loquenti querentique iterum exploratores renuntiant nulla Theocrines vestigia nec in arce, nec in proximis campis extare. Si quid duri contigisset, aut sauciam aut -- nefas! -- interemptam potuisse reperiri.
2. "Haesit aliquantum Rex, ut ex fronte coniiciebamus, in subitas cogitationes delapsus. Tandem versus ad signum maximi Iovis, quod non procul in domestica ara stabat: " 'Summe Iupiter, inquit, si ut coniicio res est, firma tuo numine meam fidem. Caelesti munere factum est quod ex telis impiorum elapsus sum. O Theocrine! si fas est adhuc eo nomine te censeri, quod tibi inter nos induisti. Non tu virgo mortalis nec de numinum vulgo. Tu sanctissima Pallas, tu praeses armorum, tu quae soli Iovi debes quod nata es. Veneror te, dearum fortissima, ne Siculos patiaris ignorare beneficium tuum. Me enim arctissima religione tibi devotum exemisti inimicis, seu patris imperium seu pietatem tuam secuta. O te felicem, mea Argenis, si tuas fortunas licuisset agnoscere, scivissesque Palladem tibi loqui, tibi adesse, quae quo solertius divinitatem celaret, tibi clientis specie voluit esse obnoxia! Quibus argumentis hoc credam, si postulas? Primum memini vultus, & eodem numine, quo deam vetabar deprehendere, nunc sero immortalia ora cognosco. Quis vigor? Quod in oculis iubar? Omnia lineamenta in memoriam redeant. Scies quod ut fingebat mortalem, ita nec deam in totum suppresserat. Sed quis de accepto beneficio dubitet post certamen Pallade una dignum? Adeone ad divina opera caligemus, ut virgunculae manu putemus tot homines fusos & non potius lacertis caelestibus gratias habeamus, qui hanc pugnam ediderunt? Nunc vero quae praesens tegebatur, absentia sua se nobis aperuit. In caelum abscessit aut fortasse nostris oculis erepta tamen inter nos versatur, expertura an simus ingrati.'
3. "Ita disserente Meleandro fremitus ingens inter audientes exortus est. Scis hominum animos ac praesertim multitudinis facile grandibus & insuetis rebus deos auctores facere, & superstitionem quodam impetu infundi. Gloriosum praeterea Siciliae erat deos ipsos pugnasse pro Regibus. Itaque orationem Regis excepit militum clamor, Minervam Tritonidem per omnia nomina invocatium, quae illi artes suae aut deditae sedes fecerunt, hi superstitione animi, alii quo Regi placerent, ceteri effuse gaudendi licentiam amantes. Ut putas inter hos errantium motus risu furtivo mecum Argenidem lusisse? Nec indelectata quidem hac fabula mirabar quod Rex tam facile deam fecisset. Sed non hactenus stetit ludibrium. Quidam miles, sive adulatione sive insania motus: " 'Quae autem illa species, inquit, quam in summa arce vidi, cum ex castris exciti primum sumus? Fulgebat per noctem candidissimus ignis, quem haerere tectis putabam & nos compescendo incendio acciri. Mox in radios distingui coepit fulgor & haec pompa longo ordine crevit in caelum. Rei autem admirationem tunc quidem mihi excussit nuntiatum, Rex, tuae maiestatis periculum, quam non sine venerationis sensu nunc repeto. Quid si ille Palladis splendor erat, sese post te assertum recipientis ad sidera?' Vix miles finierat cum plerique eadem vesania, quod is finxerat, somniove conceperat vidisse se confirmant. Ita multis auctoribus fabula invaluit, & certatim consecrationem Theocrines argumentis, veneratione, assensu iuverunt.
4. "Cum vero gratularentur Argenidi quod tamdiu habuisset domesticum numen, illa abiectis modestiae specie luminibus antevertebat risum, donec satis adorata Minerva, Rex ad consilium super45 atrocitate sceleris cum delectis secessit, & ego atque Argenis de Poliarcho locuturae in penetrale convenimus. Dicebat Argenis non indolis ad tempus repressae, sed verissimae fuisse virtutis, quod is apud se tot dies46 modestiam tenuisset. Quid illius ingenio candidius, qui paene lenior inter mulieres fuisset quam fortior inter viros? Iam beneficium memorabat quod Meleandro teste dignum erat magnitudine deorum & Palladis manu. Iam etiam, sed illud verecunde, monstrabat quantum ille amasset periculosissimo dolo ausus & sexum dissimulare & se suppliciis, quae deprehenso certa erant, obiicere. Fateor, ô Rex, sublevabam virginis pudorem, ea ipsa commendando quae intellegebam illi esse gratissima, & quia nondum te noveram, nihil credebam praestabilius Poliarcho.
5. "Interim exegerat a captivo Cleobulus sceleris auctorem atque modum. Ille tormentis impar cuncta de Lycogene confessus: viam aiebat se ad arcem invenisse qua mari alluitur; nescio qua harpagine in murum coniecta quae ilicet saxis haesit, praeligatumque funiculum per quem in altum scandi posset, librato pondere immota sustinuit. Hic largiter a Rege esse peccatum consultiores putant. Nam cum Lycogenem subito opprimi oporteret, maluit ad illius villam mitti qui hominem tantum accerserent. Seu47 iam eum ad arma comparatum crediderat ut nec capi facile posset, seu sperabat ad omnia audacem contempto indicii48 periculo venturum. At ille cum clientum fortissimis, quos pridie in rei eventum plerumque ignaros coëgerat, venationis specie longius profectus venit ad arcem quam in Leontino agro habebat eximiam. Hinc per litteras Regi significat nec se tuto inter tot inimicos ad iudicium ire posse nec debere inauditum damnari; non denique oportere subornatos in suam pernicem sicarios fidem habere. Interim factione & viribus adoleverat ut, quod nimiae lenitatis consilium fuerat Regi, tunc necessarium esset dissimulare facinus & tanquam ad innocentem rescribere, praecipue monente Cleobulo ut si iniuriam fortiter exsequi nollet, saltem non tam ignoscere videretur quam fidem accusationi non habere. Ad hoc consilium fuit ut captivus ille index, morte in carcere oblata, tanquam casu occideret. Neque tamen Lycogenes quid meritus ipse aut Meleander quid ille ausus esset oblitus est. Alter ergo in alterius potestatem aut fidem redire cavebant & suspicionibus odia fovebantur, bello quod deinde secutum est propemodum deteriora.