John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum XVIX

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XVIX

1. "Interim Meleander damnata arcis fide quae sicariorum furori patuerat novo consilio Syracusas Argenidem abducit, non tam iratus Lycogeni quam Palladi gratus. Adventabant quinque dierum solemnia, quibus ferias illius deae nascentis solemus residere. His ergo expectatis Rex ad templum progreditur, convocatoque ad contionem populo in hunc sensum locutus est: scire iam eos quicquid ipse de Palladis in se meritis dicere posset; repetere tamen deam in mercedem auxilii, ut quam saepissime amet de ea re loqui: tunc in se atque Argenidem insidias commemorat, sceleris tamen auctores premens, neque in Lycogenem contumeliosa vox excidit. Palladem autem mortali specie & Theocrines nomine tectam adfuisse periclitanti. Ipsam, ipsam genio manuque divinam abstulisse successum euntibus in se telis, & praedones tanto numine oppressos periisse. " 'Quid autem, ô cives, erga deam pignus erit, nos praestiti auxilii memores esse nisi quod pretiosissimum mihi servavit, Argenidem, inquam, meam, ego eius cultui mancipo? Hanc igitur consciis omnibus diis, in publica Siculorum contione, tanquam Pontifex Sacerdotem capio. Hanc sacris Palladis iubeo operari templisque praeesse, donec Iunonis numine abducetur ad nuptias.'

2. "Postquam Rex dicere cessavit Argenis ex composito ad patrem processit. Circa augures erant. Et Rex candidam vestem tenens, omnibus historiis distinctam quae Palladis maiestatem populo exhibent, procumbentis collo iniecit. " 'Quod si, inquit, deae esse non potes nisi e patria potestate exiveris, ego te hactenus imperio meo solvo. Solae nuptiae a Palladis religione te eximent. Sacra omnibus nundinis peragentem nostri cives aspicient.' " Ad haec Meleandri verba lacrimas, plausus, vota, popularis superstitio effudit. Redeuntes deinde in Regiam tota civitas comitata mox per singulas domos temulento pervigilio novitatem sacrorum sancivit."

3. Accensus Radirobanes aemulatione saevissima interfatur: "Dic autem, Selenissa. Eousque decipi patrem tulit Argenis? Non repugnavit infulas iniicienti? Non exoneravit Regis animum absurda pietate? Tulit denique se Palladis nomine initiari Poliarcho?" Tunc anus: "Equidem indignabar eo processisse fortunae ludibrium. Sed non impune studiis alumnae repugnassem, quae professo apud me affectu Poliarcho iam favebat. Ingratum praeterea fuisset Meleandro ab errore revocari. Quantum enim hoc erat habuisse in auxilio deam? Praeterea gnatam sacerdotio destinabat, non pietatis tantum officio sed ut populus virginem, proximam sceptro, videre assuesceret & mirari. Ita volebat favore frequentiae esse securam quae in solitudine prope perierat. Nec sordida sacra aut indigna sceptro erant, quibus manus admoliebatur. Vestis auro signisque conspicua; caput ornatum ut potius quam antistitis crederes. Satis erat innoxio ictu libare victimas priusquam caederentur; thura inde Palladi dare; moxque fluentem populum ad rami osculum, quem ipsa tenebat, in aurata sede excipere.

4. "Inter hos dies Poliarchus, ut promiserat, militari ad aulam cultu venit. Unus ille cum ipso qui patruelem antea simulaverat. Tunc eum sorte & nomine mutato appellabat Gelanorum habebatque pro liberto. Primum ad Eurymedem venit, statimque indole & arcano inter praestantes viros genio ei conciliatus est. Mox per illum admissus ad Regem significavit a remotissima regione se venire; inter suae felicitatis titulos numeraturum, si in tanti principis aula liceret ad virtutem erudiri. Rex qui saepe Theocrinem non viderat, iam sermone & vestibus alium adeo ignoravit ut tanquam incognito & tunc primum in Siciliam appulso loqueretur. Suspiciebat tamen vultus, & omnia in hospite spectabilia viam ad futurae familiaritatis magnitudinem faciebant.

5. "Dies erat quo, redeuntibus nundinis, oportebat Argenidem ire ad templum cum ambae scivimus Poliarchum esse in regia. Trepidabamus ergo: illa quidem laetitiae immodico sensu, ego autem horrore dubia ne quid ipsa moribus suis & monitis meis indignum pararet49. Sed rem in melius utriusque amantis virtus explicuit. (Ignosce, Rex, si coram te Poliarchum breviter laudo. Certe enim nec Argenidem oporteret a te amari si impari aut degeneri amori patuisset, nec deberes mihi multum nisi te praeferrem illi viro quem praeter te vincere nemo potest.) Tunc quidem hoc accepto nuntio solemnium oblita Argenis non sacerdotii regium cultum quo cingebatur videbat, non salutantium coetum, non matronas virginesque assuetas obsequio. Occupata in Poliarcho nec commode loqui poterat nec audire, donec ego in morbum despiciens familiariter rogavi ut se colligeret. Et illa, non antea merita sic moneri, verecunde erubuit. Processimus ergo ad templum. Iamque hostiae tangebantur cum in Argenidem intenta rursus video eam diriguisse. Nec dubia fascinum esse, quo invicem miseri amatores pereunt, circumspexi unde hoc telum veniret. Haud procul Poliarchum aspicio. Sed vir erat maiorque videbatur nec facile Theocrinem agnovi, ut non mirum si Meleander falli potuerit. Adeo quicquid muliebre, quicquid timidum videram cum veste posuerat. Supercilium gravius fuit, vultus erecti, lumenque modesta sed virili licentia vagum. Frontem quoque & tempora neglegenti decore comis asperserat. Inter haec Theocrinem animo repetebam. " 'An illa est?' inquiebam. " 'Ea est. Dii deaeque, tot lepores, tam habilis ad omnia animus! & hae manus pensa trahebant?' Ignovi itaque ad hoc spectaculum raptae Argenidi, quam tamen revocatura ad praesentis sacri officium (nam prope stupebat) simulavi fluere praeter modum virginis pallam, eamque dum colligere videor: " 'Memineris, domina, inquam, nec Poliarchum probaturum ut tibi hic desis.' Evigilasse diceres ad hanc vocem. Concepit ergo preces quas praeibat Pontifex, & Poliarcho, qui deae nomine colebatur, libentissime habuit hos honores. At ille (ô quanto plus est suo quemque quam alieno iudicio esse felicem!) quaerebat supplicare facientibus sacra, inquieto animo in me subinde atque Argenidem respiciens.

6. "Redimus ad regiam. Ne quaere quid tunc ego & Argenis collocutae. Unicus erat de Poliarcho sermo. Ad extremum: " 'Quid, ô mater, peccabimus, ait Argenis, si meum patrisque servatorem sanctius cariusque habebimus quam qui illum ignorant? O si saltem colloqui huic liceret unaque sacerdotii mei vanitatem ridere!' " 'Faciam, inquam, Domina, ut liceat. Mea opera sistet hunc tibi.' Et hoc quidem spondebam prolixius ne illa (nam sanitatis vix spes erat) morbum suum periculosa modestia a sensu meo eriperet, neve, si nihil indulsissem, aliis artibus plura pararet.

7. "Cum ab Argenide exirem, video in vestibulo Poliarchum cum meo filio spatiantem. Quippe ad me aditum suspicione carentem quaerebat. Ego tanquam ad filium irem etiam hospitem salutavi, strictimque admonui ut in eundem locum sub noctem se referret. Quid moror? Secreto ad Argenidem adductus ea gratia & modestia fuit, ut hunc crederem rursus esse Theocrinem. Nihil illis colloquii (nam saepiuscule redibat) cui non interessem. Nullum crimen, nulla in iuvene & amante temeritas nisi quod semel in hanc sententiam ausus est loqui: se Regibus ortum neque in statu privato futurum diutius quam suus in Argenidem amor iussisset; ab ea recipi in sponsi caritatem & foedera optare."

8. "Ut prius in Orcum recipiatur! inquit Radirobanes. O vesanam semiviri temeritatem!" "Non credebam, ait anus, superfuturum virgini ad ista sermonem, & tanquam debitas mihi partes pro alumna parabam sufficere, cum ipsa ne (ut in re improvisa) cunctata quidem multum ausa sic loqui: " 'Testes dii, quos omnes, Poliarche, propitios tibi credo. Si te fratrem habuissem, nullas in taedas consensuram me fuisse ne quis esset quem supra te amandum iura mihi ostenderent. Virtus tua & libertas quam depulsis praedonibus dedisti faciunt ne certiora fidei pignora possim exigere. Sint ergo conscii dii -- & tu quoque Selenissa -- me hactenus ad haec pacta descendere, ut spondeam nulli me nisi Poliarcho nupturam. Nec parentis in me imperio in totum detraho. Illo iubente nulli nubam, at alteri nunquam.' "

9. Expalluit Radirobanes, & fascinum profecto valuisse in virginem; veneficum Poliarchum fuisse addebat & alia quae recens indignatio in felicem aemulum inveniebat. At Selenissa: "Ego, ait, tunc confusa ne tamen nihil profuturo iurgio me illis committerem: " 'Dii, inquam, aspirent cogitationibus magnis. Audax tamen consilium & celere initis. Et si quid rogare vos possum, quid interest, Poliarche, haec potius agi secreto quam professo ad Meleandrum voto? Si, ut ais & arbitror, privatae sortis non es, cum iam beneficium dederis, cum ab Argenide ameris, nihil causae cur affinitas Regi non placeat.' Tum ille: " 'Si ignoscis, matrona, quod iuvenilis impetus me avidum videndi Argenidem a patria abstulit, sine comitatu aut ceteris meae fortunae indiciis, cetera facile excusabo. Ignotus & propemodum solus vereor ut meam causam & opes Regi probem. Sufficere autem vita non posset inter amoris mala, si in incerto votorum iuberet a patria accire meae sortis & dignitatis insignia. Itaque me, ô virgo, ab interitu revocasti, quem destinatum habebam si te duram praebuisses. Tu vero, matrona, desine haec foedera habere suspecta. Nam quae modestia fuit amanti durabit adhuc sponso. Satis est me amari, satis est spem esse securam. In hoc mihi votorum nunc summa est. Nec furtivae nuptiae mihi placent. Iam patientior omnis morae tempestivis consiliis ambiam Regem, donec in oculis Siciliae mihi tua alumna ipso iubente nubat.'

10. "Ita tunc ille, & modestiam quam sermone praetulerat moribus aequavit, summo pudore, quem hospes attulerat, etiam post secretae fidei pignora illibato. Vivebat in aula. Servos aliquot emit. Equi, quos amabat domitare, stabula impleverant, ut esse opulentum constaret. Genio praeterea studiisque & quoties licebat experimento fortitudinis plurimorum animos tenebat. Per has artes nihil minus Regi carus quam nunc vides Archombrotum. Unus tamen omnium conscius Gelanorus. Ceteri familiares utique ex Siculis collecti dominum ignorabant. Saepe ergo ad Argenidis familiam nihil suspiciosa humanitate divertebat. Saepe incautis omnibus, nunquam tamen nisi me duce cum Argenide erat. Dixisses sororem cum germano sub me matre lusitare. Praecipua mihi eius imago est venientis ad sacra, quae in suarum virtutum praemium immerita Pallas ferebat, cum Antistita Argenis Palladem diceret & Poliarchum cogitaret, & a numinis signo in eum, tanquam temere obversa, deflecteret preces. Ille autem fabulae non ignarus aut fingeret maiestatem aut aliquo nutu oranti annueret. Haec saepissime inter nos conscium risum ciebant, neque satis castigabam improbitatem per hos iocos errantium." Non tenuit Radirobanes iram sed: "Si, inquit, iusta Pallas fuisset, hanc mimicam deam, hanc divinos honores usurpantem, multo pluribus laqueis suspendisset quam se ipsam Arachne verberata."





49 pararet edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664 (cp. "plura pararet" infra 3.xvix.3); patraret 1659, 1664b, 1673 (cp. supra scriptum "patratum hoc facinus" 3.xvii.3). "patraret" melius videtur sed credo B. "pararet" scripsisse.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License