John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum XXI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XXI

1. Radirobanes, quamquam iratus Selenissae quia promissa non processerant, eam tamen optabat audire. Nam & solertem sciebat & post secreta alumnae prodita suam esse. Ceterum uni ipsi Virtigani expugnatam illius conscientiam detexerat, levabatque furorem liberrimis apud eum questibus, multisque in Meleandrum, interdumque Argenidem, minis. "Timeo, mi Virtiganes, inquit, suspicionem fraudis si toties cum Selenissa ago. Tu in vices meas tuto successeris. Cum ibo ad Argenidem, facile ad anum pervenies & hunc feres codicillum, quo queror destitutam spem quam habere me iusserat in Argenidis recidisse ludibrium. Scribo praeterea ut omnia tibi credat, si quae in rem tam arduam forsitan habet. Te enim mearum rerum arbitrum, te, ut in ceteris rebus sic in ista, consilium praecipue mihi esse."

2. Suscepto negotio, ut primum Radirobanes Argenidem invisit, Virtiganes clam Selenissae in manus litteras dedit, quas nonnihil semota cum legisset rediit ad Ligurem, haud ignara nisi procederent hae nuptiae se utrimque perituram &: "Nuntia, inquit, Regi, nihil eorum deesse quae promiseram. Sed lentum amatorem ista tempora non quaerunt. Rex est; armatus est; habet classem & ex raptu dii quoque sibi uxores invenerunt. Violenta consilia amor excusat, & mariti sanctum nomen delet iniurias. Nec in alumnam crudelis sum. Cogi optat Argenis. Et hoc quidem ut fidem exsolvat Poliarcho, cui promisit nunquam sponte consentire in alium. Servat igitur istam frontis verborumque constantiam, ne iratos deos habeat quorum numinibus vocatis Poliarcho se addixit. Sed me deinde iurgio premit. " 'Nam cur, inquit, Radirobanem amare sic memoras? Aut si amat, quamdiu cessat?' Accessit imperium Meleandri hanc austeritatem praescribentis. Nam ille cum Radirobane affinitatem non vult & invidiam repulsae transfert in filiam. Ne erres. Tuo Regi non diu licebit esse forti. Clam enim milites accersuntur. Et ubi Meleandro suae vires placebunt, cum supercilio istum negleget, cui nunc affinitatem timide negat."

3. Multum miratus Virtiganes tantae audaciae verba ad dominum, qui de more iratior a virgine abibat, rem defert. Et ille novitatem consilii haud parum miratus: "Faciamus igitur, inquit, ut nulla sua culpa Argenis eiuret Poliarchum & ei liceat nos amare. Ego per Iovem quacunque haec fide Selenissa tibi mandaverit omnia diligentissima ratione curabo, nec a Meleandro sperni me patiar. Sed ne anus nos deserat accusetque conatus ad quos ipsa iam impellit, nesciat hanc mihi rationem placere. Ipsa quoque, si nostrarum est partium, se cum Argenide ex improviso capi ."

4. Non audebat Virtiganes dissuadere, quamquam pericula videbat & hospitii violati infamiam. Ita fraude & scelere Selenissae, vis funesta Argenidi, & -- quod miserius erat -- tanquam optanti apparabatur. Conducebat huic fraudi habere facilem nec suspiciosum Meleandrum. Rursus ergo cohibere Radirobanes animum coepit. Illum sine satellitio ambivit, sine armis iniit apud illum convivia, ut neque is dubitaret se eius fidei deinde concredere. Exercitum quoque in Sardiniam remisit ne suspectus nimiis viribus esset. Familia tamen & procerum quos habebat comitatus corporisque custodia plus quam sexcentorum hominum erant, praeter triremium quinque (tot enim sibi servaverat) remiges atque nautas, quos ex omni classe delegerat.

5. Satis hoc virium ad fraudem raptumque existimans, diu secum exigit quo securius modo praedam hanc ageret. Multa volventi talis potissimum dolus sedit. Praetorium eius navigium, cum in Epeirctes portum succederet, pertinax gubernator obnoxie in ignoto saxo alliserat. Ita quassatum est latus & quicquid sub prora scopulo ictum dedit. Fluctibus tamen ereptum est, contis atque remigio funibusque ab antecedentibus scaphis & proximo litoris aggere perniciter actis. Ereptum periculo in ipso terrae confino fundatur anchoris, & deinde ingentium trabium velut ponte, incurvam craticulam imitante, subnixum est. Sic utrimque effultum in pristinum robur componebant artifices. Neque modo placebat sublapsa restitui, sed quae plurimarum aedium urbiumque fortuna est, praestantius volebant ex ruina resurgere. Namque Corinthii, apud quos primae triremes sunt conditae, rei nauticae eximium usum ad colonos pertulerant. Et hinc Corcyra statim, hinc validae maritimis copiis Syracusae. Pulcherrimum erat Meleandro navigium ad eam artem exactum, ex quo exemplum capere suos artifices Radirobanes iussit & triremem reparare propemodum a carina. Nec Radirobanes tantum sed & saepe Meleander opus visebat.

6. Hunc ergo insidiis ordinem ille constituit. Absolutam triremem dicavit Argenidi, illius statua ad proram defixa & in puppis ambitu per varios ornatus repetita imagine. Opportune instabat natalis Argenidis, quem & velle se predicabat renascenti navigio esse natalem. In eam igitur diem invitavit ad litus cum gnata Meleandrum, quippe locato in arena tentorio prandium utrique daturus. Quo in multum diei protracto, triremis deinde nomini Argenidis sacra inter tubas atque symphoniam aequori permitteretur. Moxque tenebris excipientibus lucem, medicati ex suphure ignes & sub undis victuri (nova tunc erat voluptas atque rara) ex eodem litore emicarent. Inter illud vero spectaculum, Siculis improvisis & ut extra periculum plerumque exermibus, statuerat vi correptam cum patre Argenidem in proximas naves deferre. At ut longa hilaritate mentes omnium a cura & suspicione averteret, noctem quoque, quae Argenidis natalem praecedebat, regio tripudio & propemodum mimo celebrare instituit, undecim ex primis suorum iuvenum electis50 qui secum larvati saltarent. Placebat ea scena referre trium deorum fabulam, pulso patre Saturno, naturae hereditatem sorte ducentium: cum sidera Iovi cesserunt, horruêre maria sub Neptuno, & tristitia ferox Pluto ad populosiora regna demissus est.





50 electis edd. pri. et sec., 1627, 1664; electi 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License