John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum XXII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XXII

1. Hos splendoris regii ludos a Radirobane parari Meleander laetus accepit, illum utique diem honore praecipuo culturus. Nam & quae Syracusiorum ceterarumque urbium legati paulo ante petierant, inter hanc pompam tanquam in honorem Argenidis donare decreverat. Ea vero maxime erant ne redemptoribus portoriorum aut vectigalium liceret ab iis quicquam exigere, quos non vitio suo egenos & colendae terrae utiles esse magistratus censuisset; praeterea ne quis ex proletariis aut capite censis imitari divitum otium posset cessando, fastidiendo artificia, & unum ferrum sic ad latus gestando, tanquam in pace militaret; sed quos de suo non vivere posse constaret vel sponte quod profiterentur eligerent vel ad publica opera distribuerentur: quippe illos ignava tristique superbia in pace marcentes privata scelera exsequi, aut quo suam egestatem publicis malis pascant, operam ultro ad seditionem motusque civiles commodare. Illud quoque petiêre ne imi quaestores exigendis a populo tributis praeessent, & nec ipsi privatorum limina circumirent, nec missis lictoribus pignora caperent divexarentque oppidanos; ipsorum concivium esset hoc munus, qui ex suo corpore eligerent per quos ea pecunia cogeretur humanius. Hanc singula oppida ad Praetorem suum ferrent; inde vel Praefecto provinciae numeraretur, vel si Regi placeret, Syracusis inferretur aerario. Si quis enim privatus detrectet aut moretur, per suos hunc cives, per assuetos magistratus notosque lictores praestare ad solutionem adigi, quam inhumano fastu quaestorum, qui cum exactoribus suis brevem moram egenis interdum crudeliter vendunt, meliusque praedati numquam eunt quam cum in vexatis laribus & in quibus vix tantum est quod tributo sufficiat, sibi quoque spolia illato terrore inveniunt.

2. Misertus suorum Rex Cleobulo curam dedit ut leges conciperet, quae haec a populo incommoda arcerent. Difficilius fuit, quod iidem legati petierant, malis occurrere, quibus litium frequentia, iudicum morae, & advocatorum iniquitas agros urbesque populaverant. Ibburranes & suapte magnitudine & commendatione Argenidis Regi carus conversari frequentius solebat in regia. Hunc adierant Syracusii, recipique ambierant in tantae gratiae clientelam: ferret ipse ad Regem iustissima vota precesque Siculorum; eumque iam sponte mitigatum prolixius suo pondere ad populi commoda inclinaret. Praeter ceteras virtutes summa erat in Ibburrane facilitas si quis opem aut iustam suffragii commendationem petebat, ut eum diceres beneficium accipere quoties dabat. Is igitur & saepe Syracusanos commendaverat Regi & tunc maxime super his fori & iudiciorum malis, de quibus populus querebatur, ita locutus est.

3. "Ne putes levia haec esse, Rex, quibus levari Sicilia . Nescio an turbae civiles, quas modo sedavisti, furiosius saevierint. Aut ne dubites quam ampla factione minentur haec mala. Non plures cum Lycogene coierant. Isti, inquam, advocati, patroni, scriptores, lictoresque (nam iudices, quia eos constituis, vereor nominare) adeo numerum superant, ut pauciores sint agricolae, pauciores qui in mercatura vertuntur, regnumve custodiunt. Unde vero tanta illa gens vivit nisi & iniuria populi, ex clade & sanguine miserorum? Eo quidem maiori reipublicae detrimento, quod si inter pauciores, sed spectati candoris, advocationum munus esset, tot illa ingenia quae noxia calliditate se corrumpunt melioribus studiis ornarent patriam: disciplinas & artes aut proderent novas aut inventas excolerent. Ita haec pestis non modo malorum est rea, quae infert, sed bonorum praeterea, quae adimit. At excusabis multitudinem comitialium hominum (permitte sic vocari hos iurgiorum praeceptores) ex litigantium numero, quibus omnia fora aegre sufficiunt. Per pauciores enim agi tot causas, tot explicari negotia non posse. Immo vero ex iudicum & patronorum numero crescunt lites aut subsident. Adde nova tribunalia; non deerunt quibus placeat recens equuleus. Quod si de veteribus adimes, ita cadet pars litium ac de morbo decedat, si de hodierna medicina subtraxeris. Forensis huius aestus causa est, quia iudices (ne infrequentia causarum, lucello sublato, etiam despectam dignitatem faciat) in summo iure semper inveniunt quos submittant fascibus suis. Nec rabulae desunt & his quoque deterius genus, homines quidam scientes formularum omnisque ad litigandum articuli, qui vel alios inter se committant, vel ipsi reperta litigandi materia huius ludi ignaros exerceant. Ex tuis provinciis una fuit expers eorum qui se in litibus doctos iactitant.51 Quietem oppida agebant; quicquid discordiae inter cives exarserat, rudis sed beata aequitas compescebat per arbitros. Ignari salutis passi deinde sunt ex illis hominibus apud se unum vivere. Illico ortae causae, contentiones validae & dissidia aetatem tulerunt. Adeo isti in foro exerciti saepius lites excudunt quam inveniunt aut placant.

4. "Sed utcunque numerosi & aliqua contagione vicina omnia turbantes, saltem si brevi supplicio contenti mulctatos dimitterent. Nunc aeterna sunt iurgia, ut si cum sumptibus sit molestiarum ratio, gravius putes sic vincere quam confestim damnari. Illud est potissimum quod exigit tuam curam. Amputa has ambages, constitue spatium ultra quod nullis litibus fas sit senescere. Nam & modum & numerum praegressae sunt artes ac nomina, quibus miserrimos clientes patroni & iudices frustrantur. Articulatim & lente hos discerpunt qui semel perire potuerant. Saepe itur ad iudices, causa narratur, aliquot anni abeunt, necdum contestatio litis, ut vocant, audita est. Iudicibus hic non vacat. Hic omisso quod litem facit negotio haerent patroni in causis minoribus, quae nunc sponte, nunc eorum studio, nascuntur e prima. Haec praeludia adornant, his proclamant inauditis iter ad verum iudicibus esse non posse. Sic dubia ex dubiis seruntur. Sic immani dilatione pereunt litigantes -- magna, ô Rex, in insontes inopesque iniuria. Nam qui in divitem inimicum pauper inciderit, tam longo & sumptuoso itinere conficitur, procumbitque denique lassus, nec recuperato iure inultus aemulo minus suo quam huic prolixae aequitati irascitur.

5. "Ne quaere cur tamdiu iudicibus placeat & patronis ad se delatos cruciari. Nempe ex mora & tempore sua opera aestimatur. Sic patronis, inquam, crescit, sic iudicibus merces. Multa scripsisse, multa audisse (quamquam ea praestabat compendio fieri) acerrime vendunt, eo peiores, quod quae peccant, ipsi iustitiae imputant. Praeterea consuetudine videndi miseros & deinde faciendi exuunt humanitatis sensum, aut potius miserum esse non credunt litigare. Ita duri ad questus parum supplicibus moventur, & ab iis tantum culti, saltem amant longiora in ipsos exercere imperia.

6. "Cetera quae quotidie peccant taceo. Nam haec omnia questos esse oportuit, qui emendandi fori tibi mentem dederunt. Praestat de remediis in eam cladem videre, quae fortasse ab eiusmodi sanctione non incommode incipies: ut sistantur iudicibus illi ipsi qui inter se dissentiunt, ne ab sola advocatorum fide res pendeat. Ex eorum simplicitate vel astu saepe integrius ad ingenium causae disceptatores pervenient quam callidae eloquentiae fuco. Ubi causam adhuc nudam inspexerint, duorum aut trium iudicum arbitrium erit an ad sententiam sat liqueat. Neque iuris teneantur apicibus. Aequi bonique iudicium esto. Aliter exordiri nefas sit, sive in minoribus iudiciis sive ad quae provocatur. Sin impeditius iurgium venit, testesque & inspectionem & leges desiderat; tum ad quos patronos deferetur, ii numini repetant sacramentum quo semel devincti sunt, nullam se causam, quoad sciant, iniquam oraturos. Quos si hanc fidem fefellisse constiterit aut clientem praevaricatione laesisse praeter infamiam genus supplicii excipiat, cuius timor apud paria ausuros plusquam omnes dii possint. Illud praeterea utilissima lege cavendum est ne quid a clientibus patroni accipiant priusquam lis finem sortita sit. Qui vincetur, aut nihil aut non multo amplius (quod & lege definies) patrono debebit. Et iam inde ab litis principio accedet tantillae solutionis fideiussor, ne operae merces alia lite quaerenda sit. Is vero cui successerit, advocationis diligentiam rependat tanto auro, quantum iudices ipsi in laboris mercedem accipiunt. Sed sanctum sit ne quis, dum adhuc litigatur, intempestivis muneribus peccet in legem. Causa si quis cliens dederit cadat; accipienti patrono imperetur a foro exilium. Delatori ea sint praemia quae vel domesticorum fidem sollicitent. Faxo patroni moras oderint & contentiores ad metam, dum sibi sic studebunt, aliis prosint.

7. "Parum est, nisi praeterea edices (sed hoc graviter nec, ut solemus, terroris mox evanescentis imagine) ne ulla lis ultra sex menses apud iudices haereat, nisi si testes extra provinciam arcessendi sunt -- tunc enim vel tempus geminari non abnuam. Non ferent hanc vocem assueti lentissima propinare remedia & indignatione plenissimi negabunt tot causarum acervos semestri iurisdictione digeri posse. Ab iis igitur quaeram an in annos cumulus litium crescat in foro? An vero de veteribus absolvant paene ad scaturientium numerum? Si crescunt, quid iis tandem fiet? Quo satis ostio evolvemus tot annorum incrementa? Abiiciendae mehercule erunt aut uno agmine non ex aequo finiendae, sed sortibus. Sin paene ad nascentium numerum iam adultas emittunt, nihil magis exigimus. Convenimus de numero. Satis, inquam, ut quot annus feret lites, tot audiantur iudicia. Sin obiicient religiosam difficultatem veri quaerendi, quae aliquot interdum annis indigeat, nihilo erit excusatio illa felicior. Nam implicatae scilicet causae sunt? Vos ipsi, vos, iudices, eas implicuistis. Respicite in maiores. Celeriora quam praescribimus iudicia erant, & tamen aequissimos fuisse non abnuas, cum ab illis conditas leges ut plurimum colamus. Labentibus saeculis specie aequi in reorum auxilium inventa sunt ea, quibus denique simplicitas legum occubuit: frustrationes, rescripta, & quae semel constitui poterant velut religioso ordine in varios dies dilata. Haec vero quia iudicibus & patronis ad lucrum sunt, iam neglecto reorum commodo tam sancte observantur, quasi iudiciis cives, non haec illis inventa sint. Ex istis resecate quod iusti temporis mensuram excesserit. Nam & sex mensium studium ac diligentiam nulla causa effugiet. Et si exacto spatio adhuc deliberatis, at tanti est a tribunali discedere. Nec scrupulositas nimii iuris cunctationem iniiciat. Ex animi vestri sententia quod tunc liquebit decernite. Quandoquidem & saepe post annos & lustra haud minus turbide vel inique statuitis. Adeo non tempore, sed diligentia, veritas constat."

8. Meleander dicentis manum corripuit & hilari vultu: "Quo te, inquit, hic aestus, magne antistes, qui absentibus loquaris? Nisi me forte in iudicum numerum refers, aut sub aliena invidia me mones. Audio enim & quibus res in aula est queri lenta illic esse consilia." Excusavit Ibburranes dicendi fervorem cura publici commodi concitatum. "Sed fortasse iudices, inquit, transferre in causarum patronos invidiam volent. Siquidem illos esse, qui cunctantur, nunc directa, nunc ex obliquo mora, & animos Quaesitorum diversissima ambage impediunt. Quasi vero qui advocationis munere funguntur, ita peccare nisi ex consensu iudicum possint. Hi rem postulant differri. Isti annuunt. Utrorum maius est vitium? Equidem censeo esse illorum, qui cum possint haec mala prohibere, non faciunt. Neque enim sic tergiversari remque differre & in superfluis morari auderet patronus, qui nesciret eiusmodi artem quotidianam esse & assensu iudicum ratam. Neget Praetor indutias; omnes litis articulos intra sex mensium spatia includat; imparatos habeat pro convictis; iam causidici desinent ab hac fraude neque iura clientium improba dilatione confici ferent.

9. "Si haec tamen omnia iudicum animos non movebunt, si mihi reclamabunt, si fidem & labores & disciplinam suam iactantes hac paucorum mensium brevitate se ultra fas premi querentur, te misericordem esse non veto. Iube quicquid negotii oneratis superfluet, dividant in peritos. Sunt in causarum patronis consultissimi multi. Ad hos litigantium, quos placebit, reiiciant, seu per se, seu per alios iudicent, e republica facturos, modo praeter imperatum spatium clientes non pendeant. Videbis illico refectas illis vires. Non committent ut lucri & potestatis pars in alios emanet. Plura tunc negotia ingere: soli isti, modo tam delicate de laboribus fessi, sufficient, praesertim si, ut oportet, hanc legem grandi mulcta sanciveris.

10. "Sed quid, inquies, veteribus causis fiet, quae in tribunalibus multos annos iam perennant? Certe enim his simul & ceteris quae in dies deferuntur hic annus non sufficit. In hanc rem illi qui iudicia exercent, etiam ingratiis collegas accipiant quot purgando foro sat erunt. Non ultra sex menses potestas sit. Vacua deinde ab situ antiquo tribunalia non plus anno ultionem noxiorum differant questumve laesorum."

11. Aequa sentire Ibburranes videbatur. Quia tamen aegra corpora nimio medicamenti conatu percelli exitiale interdum est, Rex tantae salutis novitatem distulit, donec possent vocari magistratus & tanquam consentientibus leges dici. Nam nec illis oportebat reverentiam ad populum perire, quod utique metuendum, si in tumultuaria sanctione magis poenae & vindictae quam futurae utilitatis species fuisset. Cetera igitur quae populus petierat repraesentari confluentibus ad natalem Argenidis iussit, solam iudiciorum ordinationem promitti. Et cura concipiendi sanctiones data Cleobulo.





51 Barclaius certe de provincia aliqua cogitavit, sed quis fuerit nescimus.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License