IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Iamque non ex civitatibus modo oratores convenerant, sed adeo omnis generis mortales implebant Epeircten, ut Radirobanes cogitati sceleris curis incubans interdum vereretur ne inter tot Siculos rapi Argenis non posset; interdum in confuso & incondito vulgo cogitaret Meleandri comitatum aegrius ad opem coiturum. Non operae interim, non pecuniae parcebatur quo institutam saltationem exornaret. Nam & sibi conciliare elegantiae famam quaerebat & offensae, quam moliebatur, atrocitatem eiusmodi apud populum favore minuere. Pridie ergo natalis Argenidis destinata spectaculo aula fuit apud Meleandrum amplissima. Cena mature exhibita illuc ex Sardis Siculisque frequentes conveniunt. Non lictores, non armati ad fores aditusque dispositi satis submovebant immodicos, ut in pompae regiae parte esset ipse tumultus laesorumque & repellentium clamor. Ipse Meleander ad fores processit, quando custodum & lictorum potestas non valebat, oravitque regio vultu ne confusum spectaculum seque offensum vellent. Archombrotus lateri proximus erat, cui abscedens mandavit ut, admissis qui spectare commode possent, ceteros sui reverentia arceret. At ille Radirobani quaqua nocere pium existimans turbare tripudii mimum agressus est quem is tantopere curabat, & tanquam populi impetum non ferens, prodidit fores subita multitudine obrutas, ut stipatis corporibus nec ipsi se caperent. Cumque excandesceret Meleander, tamen a calentibus non audiebatur, donec populum ipsa libertate mitigatum sui puduit, maxime postquam indignatus Rex per portam solio proximam visus est sese proripere. At Eurymedes atrocia ingerebat paulatim stupentibus, Archombroto tacite sibi plaudente, quod ferretur Radirobanes eo tumultu adeo accensus ut proiectis ornamentis iuberet diripi machinas, quae pendebant choream demissurae ab aëre.
2. Tandem Eurymedis opera liber a populo locus Meleandrum cum Argenide recepit & in exordium scenae quatuor Satyri aulaeo digressi, cum breviter & incondite saltassent, eiusmodi epigramma, tanquam argumentum spectaculi, ad Regem atque Argenidem delatum mox sparserunt in populo.
3. Quae bene Saturno steterat Natura sub uno,
Spargitur in partes, exsectaque robora luget
In plures heu! lapsa deos. Hinc Iuppiter instat;
Germanos hinc ira tenet. Quae pugna? Quis ardor?
Sic fratres certare decet? Sic regna petuntur?
Ah potius revocate senem sceptrumque parenti
Reddite. Privatos melior concordia iunget.
Sed pacem Fortuna dabit. Venit illa52, globoque
Fluctuat, alternans dubia vestigia mente.
Haec in sideream mittit te, Iuppiter, aulam,
Et tibi caeruleae dat regna, Tridentifer, undae;
Plutoni tenebras & opacum manibus orbem.
Hae leges placuêre deis, hoc foedere mundus
Gaudet. En ut fervent laetantum mixta deorum
Agmina, & incertam fidibus rexêre choream
Di superi, di caeruleo qui pisce per undas
Pone natant, & quos nigris humus abdidit umbris.
Hos inter nullae tantarum ad gaudia rerum
Huc venêre deae, sive illae lucida servant
Sidera, sive alios exercent litibus orbes.
At vos Sicaniae paulum succedite Nymphae,
Atque exsultantum choream miscete deorum.
Praecipue Siculis tu virgo debita sceptris
Iunge Iovi dextram, pedibusque ad carmina pulsis
Fac sciat esse aliquid melius Iove.53 Praeferat ille
Sicaniam caelo, teque, ô regina, sorori.
4. Interim praeludentibus tubis flamma imitatione fulguris per effictarum nubium volumina ibat. Tum caeli effigies quam summo tabulato admoverant54 coepit moveri sensimque delapsa est, & tria claustra aperuit, in quibus crystallinae stellae per suppositas faces micabant, aurumque & purpuram incendebant suo fulgore. In trium cellarum55 media sedebat Iupiter; aliae Neptunum & Plutonem ferebant. Circa illos, tanquam ministrorum turba, multi Cupidines, quibus cincinni crines brevisque persona. Pendebat ab humero arcus & dextra vibrante, duo diversae cuspidis & effectus tela56 gestabant. Hi cum dominis habili saltu in pavimentum tapetibus stratum delati percurrerunt aream saltatione levissima. Iupiter interim ducente modulorum tenore ad fratres accedebat. Mox tanquam non conveniret disceptantibus, simul nutu saltuque idoneo ferebantur in diversa. Cum hoc iterum tertioque fecissent, subito dea Fortuna comparuit globo insidens, quem etiam ad cantum movebat. Et regnorum insignia, de quibus dii certabant, in succincta veste occulens venire illos iussit. Illi fidibus pedes regentibus parebant. Manus ergo ad sortem demisêre. Iupiter in eo Fortunae sinu fulmen invenit trisulcum ex auro, tridentem Neptunus, Pluto ad cuspidem inferorum contabuit. Subita alia nubes Iovi tanquam Regi Superorum eminentissimos deorum caelestium devexit, Martem, Apollinem, Mercurium.
5. Neque mora, fervebat in medio disparibus fluctibus mare, quod de musco & conchis scopulum habebat, unde Proteus, Triton, & Glaucus ad suum Neptunum desiluêre, coetu interim musico ita tremulas & patulas voces adgubernante, ut ad murmur pelagi quadam imitatione descenderent. Vix Neptunus illos agnoverat, cum ab alia parte obscura amoenitas (nam referebat Elysios campos) Minoëm, Aeacum, Rhadamanthum novae luci attonitos dedit. Quorum admonitu opulentissimus Pluto non diutius sui imperii vires despexit. Vestis caelestibus diis ex purpura; maritimis caerulea erat; & inferos ferrugo venerabili horrore incinxerat. Suus praeterea cuique ornatus. Radii circum Apollinem micabant; Mars in purpura intexuerat belli imagines, & ferrum habebat in manu. Pileus & alae in talis designabant Mercurium caduceusque & soporis potens virga. At Triton buccinam tortilem lateri suspenderat; Proteo duplex & dissimilis vultus arguebat mutationis ingenium; Glaucusque talem barbam promiserat, in quali eum efficax gramen prope Anthedonem deprehendit. Minos in palla57 numerabat centum urbes. Vestem Aeaci quercus implebat atque formicae; hae iam vultibus humanis erectae, aliae nondum crura posuerant.58 Rhadamanthus suae Lyciae Chimaeram vivis coloribus gerebat expressam, utque probaret se monstris & vitiis iratum, eam Bellerophon Pegaso a Minerva domito insidens debellabat.
6. In hoc quisque amictu convenientibus modis saltavit. Dii quidem caelestes hilarius; proceres maris paulo agrestius promovebantur, & descendentem ab inguine piscem interdum colligebant, rursusque iubebant in solo palpitare ad numeros. At umbrarum numinibus vestigia erant non abhorrentia a frontium rugis. Inter indignantium & iratorum severas species tamen saltabant. Tam dispar diversissimorum deorum disciplina eodem musices concentu regebatur. Nunc secernebant agmina; nunc mixtura & illa variante implicabantur; saepe in orbem flexi, saepe aream recto cursu secantes. Nunc choream manibus nexam aspiceres, nunc solos, nunc in paria distinctos totius corporis festinante obsequio ad fidium praescriptum mutari. Tandem consumpto schemate omni Radirobanes quem Iovis tegebat effigies ad Argenidem venit. Illa secuta invitantem venusta maiestate se intulit in choream. Cum deinde praecipuae matronarum virginumque saltavissent, duodecim dii novo tripudio epilogum dedêre. Post haec abscedunt in diversa. Ferebatur in coelum Iupiter, fluctibus Neptunus se abdidit, Pluto in campos retro non pervios facibus viam monstrantibus descendit. Simul his tenuissimus imber tota aula conspergebat mirantes, odoratis undique succis per nubium quae illic pendebant vellera sensim manantibus.
7. Laudavêre plerique ingenium regiae & sumptuosae voluptatis. Attollebant alii Radirobanis opes, alii comitatem. At ille aviditate flagitii quod parabat quietis impatiens, male exacta nocte, sub auroram ad portum descendit inspexitque triremem, cuius in altum provehendae specie Regem atque Argenidem trahebat ad litus. Inde in eam arenae partem divertit, qua regium prandium ipso iubente parabatur. Ingentia tentoria iunxerant, defossis stipitibus vinculisque firmata, & nexili stramento opertum stabulum latebat. Addiderant cultus agrestes, caesis arborum ramis, & hedera per coronas nomenque Argenidis & varia hominum ferarumque simulacra induente utrumque triclinii latus. Supraque lectulum ex quo pransura virgo erat laureata tabula istos versus ferebat.
8. O Dea, cui primae cessisset sidere formae
Et Venus, & coniunx non indignata Tonantis,
Quaeque suae ramis galeam vestivit olivae,
Has paulum dignare domos, haec frondea mitis
Silvarum simulacra subi. Sic Delia postquam
Egit inauratos fraterno lumine currus,
Mox nemorum secreta petit. Sic Marte peracto
Pallas, ubi emerita castis vocat hostia mensis,
Dissimulat facilis numen dea,59 seque precanti
Addit, & arcanis cumulat convivia donis.
Nympha veni, glaucosque tui de litore ponti
Ure deos. Placidis mediam60 te tollet ab undis
Caeruleus genitor. Mox & suspiria laesus
Ducet & ingentem poterit contemnere Tethym.