IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Meleander illo mane postea quam diis fecit, delectos civitatum advocans, quantum iis indulsisset ostendit, figique61 in foro & per oppida dimitti praecepit ea edicta, quae Cleobulus descripserat. Curam quoque de litibus, quae confestim castigari non poterant, sibi praecipuam fore asseruit. Quibus subito evulgatis populus & sua & diei laetitia fervens euntes ad Radirobanis tentoria principes ingente acclamatione secutus est. Radirobanes venientem Argenidem tanquam certissimam praedam aspiciens aliaque quam credebatur laetitia exsultans longum prandii ordinem quaesitissima comitate explicuit. Quattuor ad noctem horae restabant cum remotis epulis surgunt ad navis spectaculum. Tubae passim ac tympana exaudiebantur in litore, & in trium malorum verticibus ex versicolore carbaso taeniae pendebant, omnibus ventis commoda levitate obnoxiae. Tabulatum nautis & militibus plenum, ac si triumpho vel proelio subveheretur. Populum non capiebat arena, non scaphae, diversissimo clamore frementem quoties procedere opus tubae62 monuerant.
2. Ex composito factum ut tardissime navis portu emitteretur. Sed adhuc Radirobanes tenebat Meleandrum expectatione ignium, quos non procul a litore promittebat tribus in scaphis totaque circum unda. Recens inventum, quia nondum emanaverat ad multos, trahebat sui novitate audientes. In hanc ergo spem ipse reducit in tentorium suum Meleandrum atque Argenidem, & quid visuri sint pluribus docet: piscium in aquis species prompturas de faucibus flammam, quam demissa in aquam capita non obruerunt; obsessas hisce piscibus scaphas iri protectum ab igneis simulacris, quorum conti nunquam fervidius arderent quam sub unda. Haec narrantem interdum vicini facinoris cura trahebat, relictoque Meleandro Virtiganem & ceteros ex consciis monebat ne aut segni aut praecipiti opera suam spem frustrarentur. Centum lampades erant toto tentorio dispositae ex quo Reges spectaturi consederant. Has simul signo dato exstingui convenerat (nam ex paucissimis pendebant funalibus), & Argenidem atque Regem corripi deferrique in scapham. Proceres Sardi ac milites, quamquam plerumque ignari consilii, sensim acciti illic erant & secreto iussi obire quicquid Virtiganes mandavisset. Ille quamquam invitus cum duobus consciis purpuratis creditum sibi scelus curabat.
3. Tam propinquo exitio paene fidem superat eripi potuisse Siciliam. Sed saepe divinitatis opera haec sunt ut furias in ipso iam successu securas subita ultio excipiat, ne vel unquam improbis timor, vel spes absit calamitosae virtuti. Forte Archombrotus, cum ceteri triremem in undas euntem contemplarentur, hoc spectaculum non dignatus haud procul spatiabatur in arena. Erat Sardorum linguae non expers, quamquam in eum diem dissimulaverat. Miles quidam ex satellitibus Radirobanis a Virtigane recens digressus obvium contubernalem cum vidisset sine armis vagari in litore: "An tibi soli, commilito, inquit, licet sine lancea gladioque hodie conspici?" Cumque ille negaret se ullum de armis praeceptum accepisse, ambo occurrentibus aliis mixti nihil deinde locuti sunt quod Archombrotus capere posset. Sed miratus quid opus hos Sardos in pace & inter convivia armari, tanquam obambulans speculatus est omnium habitum, nec quemquam in iis invenit exermem. Hi praeter gladium hastam, illi iacula habebant, multi pilis Italicis onerabantur. Paucis tamen & tanquam ex regiae custodiae statione aut galea erat aut clypeus, ne nimio apparatu proderentur insidiae. Suspecta haec erant & formidolosa Archombroto, iam sponte a Sardis averso. Nec sine numine fuit quod gravius quam pro tantillo indicio expavit, nam haec arma apud incuriosum aliquem militaris consuetudo excusavisset.
4. At ipse, seu quia amabat Argenidem seu quod optabat Radirobanem peccasse: "Hei mihi! inquit. An toties repudiatus amator vim parat? Et Meleandrum avehere cogitant, scilicet Argenide non contenti? Nam cur tanto ambitu ad maris litus deducti sunt? Cur hic noctem rogantur expectare?" Subito horrore concussus, aptiora coniurationis indicia capturum se non putavit quam ex Virtiganis fratre. Morbo paene confectus dies iam complusculos iacebat. Nec verisimile erat si quid Sardi moliebantur hunc in oppido relictum & in captivitatem proditum esse. Sudans ergo Epeircten conscendit, cumque obiret palatii partem destinatam hospitibus, commodum Radirobanis libertum aspexit, qui cubiculi regii custodiam habebat. Libachanes appellabatur. Hunc ergo discessurum & clavibus ostium iungentem subito consilio Archombrotus interpellat: cupere se quiddam in illo cubiculo, si liberto vacaret, inspicere. Ille & Archombroti dignitatem reveritus & quod de patroni scelere nihil sciebat non dubitavit reserare cubiculum. Meminerat Archombrotus, cum bis Meleandrum ad Radirobanem comitaretur, vidisse se non longe a pulvino supra admotam mensam pulcherrimi operis thecam, ex ebeno variatam & ebore, vermiculati quoque argenti laminis in articulis & oris caelatam. Illic pretiosissima gemmarum audierat recondi & quicquid litterarum tutiori secreto indigebat. Ergo tanquam aliud agens contemplatur vacuam mensam, frustraque toto cubiculo oculis thecam vestigat. Quod ne facere videretur, facili commento libertum deludit. Gemina ad aulaeum tabula pendebat utraque Radirobani eximia. In una Radirobanis patri aquila, tanquam de sideribus labens, coronam imponebat. Alia Apollinis erat liquescentem iam Marsyam ulciscentis. In iis ac si venisset inspecturus avide haesit. Nam & relictae illic erant, nec quicquam ex penu aut specie, praeter thecam, cubiculum amiserat.
5. Igitur augurio animi & suspicione crescente Archombrotus Libachanem reliquit & ad Virtiganem tendens non habuit qui aperiret: ut satis ex solitudine constaret, aegrum ipsius fratrem abesse. Et hunc quidem, tanquam consulentibus medicis petere ex sali iactatione remedium, primo mane ad naves lectica detulerant. Timuit Archombrotus ne religiose omnia explorantem nox & insidiae praeverterent63. Duos itaque centuriones vocat ex iis qui in presidio arcis erant -- nam ceterorum sparsos milites quae tam subito diligentia collegisset? -- simulansque a Meleandro missum: "Ite, inquit, ad milites vestros. Confestimque, nec tumultuarie tamen, eos ad litus educite. Manipulatim dimissi conveniant prope tentorium Radirobanis. Ensis iis & hasta suffecerint, ne si gravius armati conspiciantur sermonibus materiam praebeant. Prior adero in arena & obiter quicquid Rex iusserit ad vos feram. Ite vero, & diligentem operam Regi praestate."