John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.

Capitulum XXV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XXV

1. His ocius ad iussa digressis redibat ad litus Archombrotus cum non procul tentorio Radirobanis in Eurymedem incidit, vultuque turbato: "Quam vereor, ait, ne in Lycogenem alium nos fortuna retulerit." Tum strictim enumerat coniurationis indicia in quae inciderat: pretiosissima abvecta ex privato Radirobanis instrumento; Virtiganis fratrem, quamquam aegrum, abiisse; neminem Sardorum conspici sine armis. Neque Eurymedes eum omnia proloqui passus gaudere se retulit, quod Archombrotus eadem secum sentiret. Iamdiu se illa suspicione prehensum perculsumque ad conspectum Sardorum, qui per cuneos non sine consilio circa tentorium errabant. Post haec vero quae Archombrotus detulerat nihil se dubitare de scelere. "Quis iste Pirithous nobis? Aut quis huic Theseus rapiendi nuptias fecit audaciam? Sed arte utendum est ut se eripi patiatur Meleander ab hac peste. Adeo cavet Radirobanem offendere, ut vilis sit sibi. Vade prior, Archombrote. Cum illum moveris magnitudine periculi, adero strenue, indiciumque & terrores geminabo. Milites interim qui proxima nocte excubituri sunt, non hinc procul in procinctu constituam."

2. Forte fuit ut, cum Archombrotus pervenit ad Reges, Argenidi loqueretur Radirobanes, vacaretque Meleander. Ad quem ille demisse: "Vultum, inquit, fingo, Rex, disparem rebus quas affero, scilicet ne illi qui te circumstant parricidae sentiant te moneri. Ceterum omnis haec pompa tibi tanquam victimae ornata est, quem una cum filia avehere Radirobani constitutum intellego. Eo consilio promissa spectacula trahit in serum, donec vespera se tumultui furtoque aptaverit." Cum referret in eam rem argumenta, supervenit Eurymedes adeoque complevit formidine Regem ut labantibus articulis incertus illos rogaret ad tam subitum malum quid consilii haberent. Constabat nihil aliud superesse quam aut statim fugere nondum maturas insidias aut se illic subsidio armatorum tueri. Sed omnino potior fuga erat. Neque enim tot subito milites cogi sine professione suspicionis poterant, ut magis incipere iniuriam timendo viderentur quam repellere. Quid praeterea in periculum mitteretur Meleander, quid Argenis? -- cum praesertim flagitii series atque modus adhuc lateret & Sardi fortasse aliqua solertia nocturnum facinus ita ordinavissent, ut non posset tumultuario certamine refelli. "Placide, inquit Rex, & tanquam obambulans tentorio digrediar. Sequi Radirobanem hortabor simulque Argenidem, quam tu in via, Eurymedes, mone ut cum inter nostros fuerimus, acrem morbum subito fingat. Excusabilis erit discedentis occasio & aegram tamquam sollicitus comitabor."

3. Sub haec verba in Radirobanem & Argenidem inspexit &: "Optimam vesperam perdimus, ait. Ite satius ad liberum caelum & iam sole intepescentem. Sat deinde cum spectaculum mox edetur isthic cessabimus." Simul his tentorii fores petebat omnesque sequebantur. In hac turba Meleander Radirobani loqui coepit ut eo remoto facilius Eurymedes virgini insinuaret quod ipse mandaverat. Et illa repentinis cogitationibus concussa, quamquam nemo aperuerat paterni consilii causam (nam dicentem Eurymedem turbavit adveniens Virtiganes), tamen haud multum a vero timidissima cogitatione erravit.

4. Interim Archombrotus, in quemque64 familiarium Regis offenderat, hortabatur non destituere domini latus. Iamque & militum decuriae ab ipso atque Eurymede accitae sparsim in campis erant, cum Argenis ex praescripto cadentem sponte vultum colligit manu, seque ad Selenissam excipiens, voce demissa: "Pessime mihi, inquit, est, mater." Sistitque illico gradum. Radirobanes subito casu conterritus in remedia aquam, merum, odores flagitatione non perfunctoria poposcit. Statim circa iacentem crevit immodice concurrentium globus. Et Meleander, qui paulisper praecesserat, inter fictos terrores regressus est. At Argenis: "Ecquis lecticarios provocat?" ait. Nec de morbo rogata quicquam certi referebat nisi, linquente corde, hebescere oculos & caput errare. At Radirobanes nihil opus lectica proclamabat; celerius hemicyclo in vicinum posse tentorium referri. Sed causatus Meleander commodius oppidum esse seu medicinae seu quieti; simul urgebat qui ad lecticam decurrerent, simul gratias Radirobani agebat, tanquam humanitate nimia sese oneranti alienis doloribus. Isque iam non de Argenide tantum, sed de sui sceleris successu sollicitus negabat se passurum ut mille totos passus (tot enim ad Epeircten aberant) iactaretur virgo invalida & in hoc primo morbi impetu -- nec fortasse duraturo -- melius in proximo tentorio acquietura.

5. Haec adhuc omnia veluti mutuae necessitudinis caritate iactabantur, cum Virtiganes Radirobanem clam monuit non sic in illum diem sitam esse consilii sui fortunam ut redire non posset sperata felicitas. Pateretur abire Argenidem, & ipse cum ea peteret Epeircten, dilato promissorum ignium spectaculo donec convaluisset ipsa paterque iterata simplicitate rapiendam ad litus reduxisset. Coeperat persuadere, cum Radirobanis medicus, quem aliqui accersitum procurrerant, venit. Is, pollice virginis propemodum repugnantis tentato, notatis praeterea oculis spirandique mensura, mirari primum coepit moxque negare ullum sibi aegritudinis vestigium liquere. Ergo ad Meleandrum conversus bona fide rogabat ut poneret metus: levissimum esse quodcunque Argenidem turbaverat. Sed Radirobanes atroci percussus coniectura tunc denique sensit invaletudinem simulari in fugae praetextum. Miratus quis suas deprehendisset insidias, quis ad Meleandrum detulisset, sensim ferebatur in rabiem & ad moliendam vim ferociter intentus quaerebat oculis suos, dextramque ferebat ad capulum, cum Sardos pauciores quam Siculos circa se videt, ut neque si viribus esset agendum, satis posset victoriam sperare. Interim aderat & medicus Meleandri, qui ab Eurymede monitus quid deberet simulare longe alia quam quae Radirobanis servus de Argenidis valetudine dixit: gravem & sonticum morbum esse; properarent deferre ad regiam; quicquid morarentur nocere Argenidi. Ita loquentem prior medicus iurgio adortus est, non passus suam artem contemni: ecquod enim mali indicium videret? quid vultus? quid labellorum color? num sudor in frigida fronte? num a se dissentiret arteria? Neque minus pervicaciter Siculus suas partes implebat -- prorsus egregio de incertitudine medicinae spectaculo, si tumultus & rei quae agebatur magnitudo huic voluptati locum fecisset.

6. Dum hi collatis verbis certant, lecticarii sublimem Argenidem tollunt, & Radirobanes non redituram ultimo conatu prosecutus non sibi temperavit. Iniecit lecticae manum & manere Argenidem iam plusquam precabatur. Iurgium quoque inter Sardos Siculosque processerat, ibatque Archombrotus lecticam sub Radirobane laborantem vi explicaturus. Sed medium Meleander se obtulit. Litet Sicilia illius diei fortunae. Quantum praeclari sanguinis fusum ibat seditio! Capax labes absorbere Siciliam & quamquam absentem consummare Poliarchum. Sed mitioribus fatis ministravit Meleandri prudentia. Adhuc sibi tanquam hospiti loquentem violare erubuit Sardorum Rex, & utcunque finito tumultu digressaque Argenide, ipse quoque Meleander lectica sublimis & agmine suorum vallatus in oppidum se recepit.

 





64 quemque edd. pri. et sec., 1627, 1664; quemcumque 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; cp. I.viii.4, ubi edd. pri. et sec. "in quemque de notis" habet, quam lectionem mutaverunt 1630 et al. in "quemcumque."



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License