IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.
1. Nemo interim Sardorum audebat Radirobani loqui. Furebat violentus & discorde tumultu raptum animum spargebat in diversa. Nunc pudore, nunc infelicitate coeptorum agitabatur. Quam bene processissent initia! Ut diu possessa cum Meleandro Argenis in tentorio haesisset! Geniusne deinde an mortalis prodidisset consilia? Subeundum ergo dedecus, nulla mercede, nullis sceleris praemiis lenitum. Post assertam Siciliam, polluta victoriae laude, non tantum ut hosti sed praedoni abeundum. Sub haec frendens toto litore ferebatur, adeo inutili ad cetera sensu ut nec ruere noctem sentiret. Ausus tandem Virtiganes accedere et quidem, quo ab insano audiretur pacatius, primum eosdem affectus simulavit. Cumque hac arte locum monendi sibi aperuisset: "Iam nox est, inquit, & hic tamen, ô Rex, moraris fortitudine tua nimis securus. Circumstant te multi, nec opus est omnes scire quo in statu sit animus tuus. Quo autem succedere nocte hac paras? Vocat in oppidum Meleander. Sed quis putet te secure cum illo reconciliare gratiam posse? Cariores tibi sumus quam ut nos conficias tanti tui periculi metu. Classis tua te melius excipiet. Abominare hanc terram, tot curarum tibi causam. Ubi cum paucis secretus in praetoria navi eris, liberius irasceris & quod in rem videbitur esse constitues." Radirobanes, tanquam Virtiganem non audisset vultu immoto, tamen ad praeparatam scapham se contulit, sive magnitudine irae sive consilio vocem premens donec in regiam triremem delatus est.
2. Ast ubi cum procerum non amplius tribus in praetorio puppi proximo resedit evolvitque caliginem multa simul & confusa animo ingerentem, primum Argenidis imaginem, quam gestabat gemmis inclusam, de collo diripuit, nam odio & iracundiae ceterae cupiditates iam cesserant. Deinde sublato ad Virtiganem vultu: "Faciam, inquit, ut hic dies tristior Meleandro quam mihi illuxerit. Peius ab sua Argenide quam a me divertet. Occupabo Furiarum officium; seni quietem & puellae famam eripiam. Spectabo deinde otiosus hos ludos fruarque hostium malis, aut si in rem meam commodum erit, bello quoque cumulabo. Ocius ceram stylumque porrigite." Neque mora, litteras sua manu in hunc modum exorsus est.
3. Radirobanes Meleandro. Nesciebam, cum inimicos tuos sustuli, te amicis adeo esse indignum. Veniam ab Siculis exoro quos ab tua secedentes tyrannide armis meis domui reddidique saevitiae tuae. Ceterum si molestum tibi erat quotidie me videre cuius manu & opibus Rex es, at humanius dimitti poteram quam sub insidiatoris invidia. Cui enim non constare voluisti te graviter a me metuere, cum modo tua Argenis morbum finxit, teque ipse ex tentorio meo turbate proripuisti in oppidum? Ita offensionis specie delere speravisti quicquid mihi debebas. Sed nemini potes imponere. Cur te enim violari voluerim, qui ne violareris vitam meam obtuli in discrimen? At filiae tuae nuptias concupivi scilicet & cum affinitatem non probares, hanc praedam statui occupare. Ne tibi amplius tantum placeas Argenide tua. Nescit regius Sardiniae sanguis ullum thalami probrum pati. Quo oculo cernerem super limina castissimae domus attolli non caesto, non illa simplici vitta dignam, non ceteris virginitatis insignibus, denique nesciocuius Poliarchi contubernio assuetam? Quid? Te inexpectata vox ferit & in pudendae rei nuntio amittis spiritum? Ita est, Meleander. Nimis cautus in amicos, disce nunc quos timere debueris. Illa quam Palladem putasti Theocrine tuae domus contaminatrix fuit, ac ut simplicius dicam, sub eo nomine Poliarchus tibi illusit. Argenide fraudem iuvante in gynaeceum pro virgine, mox in templis pro Pallade est admissus. An integram existimes quae correpta amore adolescentis celavit temeratorem arcis quam mulieribus sacraveras, quae cum amatore diutius fuit, quae denique patrem decepit? Omitte igitur suspicionem mea sorte & animo indignam, quasi his a me deprehensis illius nuptias expetierim in qua nihil sincerum est. Mihi quidem, cum ad vos appuli, adhuc ex hac lascivia ignotam placuisse confiteor. Sed dii Sardiniam iuverunt, quod cum posses hanc petenti pulchre conciliare neglexeris. Ubi autem de secreta turpitudine rescivi, adhuc fastidium meum simulatione amandi sic texi, ut contentus mihi cavere merentem non laederem. Habe tibi filiam tuam. Habe & regnum meo auxilio restitutum. Sed ne ingratitudini usquequaque sit praemium aut facilitatem meam traducas, nolo Sardiniae aerarium poenas vestrorum furorum luere. Iam hoc nimis quod sanguinem multorum ex meis consumpsisti. Nam sileo meos labores, quos utique non vendo. At sumptuum partem redde quibus totis te fungi oportebat. Eos enim, ut viveres regnaresque, feci in classe militumque stipendiis. Trecentis talentis rem patiar aestimari. Quanto plura pro te impenderim, ex publicis meorum Quaestorum rationibus facile scias. Sed tantillum hoc repone nisi mavis extorqueri. Hospitium renuntiare esset superfluum, cum prior idipsum illatione iniuriae feceris. Ex his tamen quae detuli cognosces fidem meam. Te enim nisi coactus miserum esse non volui, & quam diutissime passus sum ut Argenidem amares.