John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum II

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum II

1. Haec ut scripsit, cogitati sceleris industria superbus vocat suorum fidissimos ostenditque epistolam, in alienae aegritudinis spe propemodum suae oblitus. Horruêre scilicet ad sceleris novitatem, sed crudelissimo servitutis genere, quod intra se abominabantur, palam laudabant. Quaerebatur deinde quis litteras ad Meleandrum ferret, nam intuta videbatur & capitalis audacia. Sed Radirobanes in suos quoque saevus: "Nesciat praeco, inquit, periculum suum. Ibit intrepidus & meo auspicio securus. Quod si illum Meleander mulctabit, at mihi tanti erit hanc novam querendi iurgandique materiam vili sanguine comparavisse." Igitur cum aliquandiu inter se contulissent, quidam miles diu ante Virtigani invisus ad hoc destinatur officium ipso Virtigane hominem commendante. Et ille maligno inimici suffragio beatus, ut credebat, infulisque praeconis ornatus primo mane ad portum exigua lintre devectus est. Statim relatum est Meleandro nuntium a Radirobane adesse. Ille animo aeger & de hospitis dissidio sollicitus tunc forte suorum carissimos acciverat. Praeter mansuetudinem in illo paene ad vitium prolixam, beneficium a Radirobane acceptum effecerat ut illi paulo magis quam sibi faveret. "Incertum est, inquit, utrum nocere voluerit. Certum autem nos ab illo tanquam insidiatore refugisse. Conciliandus utcumque est, et si cetera abessent, timenda certe fama. Nunquam videbitur iuste expulsus quem necessariis temporibus tanquam deorum munus susceperamus."

2. Post haec verba altum silentium fuit. Nam plerisque iniucunda haec erat Meleandri sollicitudo. Inter ceteros Archombrotus atque Eurymedes perstringi se rati, quia Regi auctores fuerant ut a Radirobani caveret, haud obscure audebant indignari, adeo ut impetus iuvenilis in haec verba Archombrotum abstulerit: "Sentio, ô Rex, me simul & Radirobanem non posse excusari. Si te ad iniustas inimicitias compuli, quid cunctaris noxae me dedere? At si mea & Eurymedis sedulitate hodie es liber, noli incertitudine animi turbare felicissimum diem & adhuc dubitare an malis Radirobanem esse offensum an captivam Argenidem apud illum teneri." Haec libertas Archombroti gratissima omnibus fuit, praesertimque Argenidi, quae in lucro numerabat sive iure sive iniuria a Radirobane dissidere Siciliam. Ipse Rex suos metus excusavit Archombroto: se tantum de populi voce sollicitum; curandum ne imponere Radirobanes possit externis ignarisque negotii. "Mittam ad illum, qui me dolere significent quod ad classem potius quam ad me secesserit; orare ut in portum redeat, nec Siciliae tam vicinus incertos fluctus malit. Simul largos commeatus iubebo ad illum lembis pluribus promoveri distribuamque munera in amicos. Nemini deinde credar ingratus in hospitem quem per officia illa coluerim."

3. Minus displicuerat illa sententia. Iamque Timonidem illic legatum Rex dixerat, cum Radirobanis praeco adventare nuntiatus varia expectatione omnium animos suspendit. Rex intromitti eum iussit cumque ille litteras traderet, ecquid hospes Radirobanes valeret aut faceret blande, ut solebat, quaesivit. Praeco, veluti erat iussus, omnia intellecturum Meleandrum ex codicillis quos attulerat refert, simulque aliquantulum in latus secedit. Meleander nihil quietum suspicatus ad proximum cubiculum pergit, ne praeco legentis oculis motibusque curiose immineret. Sequitur patrem Argenis & purpuratorum praecipui. At ille postquam ceram explicuit, in omnibus verbis haerens & contumeliis excitatus, tandem ad eam partem descendit ubi Argenidis & Poliarchi fama proscribebatur. Arsêre illico vultus iterumque pallore mutati uno cum incertis manibus horrore tremuerunt. Refectis mox viribus ira terribili&emdash;in quos tamen adhuc incertus&emdash;erigitur. Argenidem, Radirobanem, Poliarchum offerebat nova rabies & sub primum impetum nulla prudentia consiliove tractabilis.

4. Nemo audebat interrogare tam acriter aestuantem. Sed ipse quantum licuit semotis perturbationis indiciis ad proximum conclave se proripit, unaque venire iubet Argenidem, cui non aliud locutus quam ut has litteras legeret, consedit in lectulo & illius vultibus intentus, suspiranti frementique medius haesit. Argenis lectione conterrita, non quidem tanquam ad iustam accusationem expavit, sed iniuriae impatiens flagrantibus oculis totaque oris specie proclamavit ad vindictam. Urgebat tamen attonitam maximus dolor suam cum Poliarcho familiaritatem innotuisse. Et quod tamdiu eam amicitiam occultam habuisset, verebatur ne accusationi esse iustior species & patre difficiliori uteretur. Statimque perpendenti quomodo fides tam religioso secreto periisset, occurrit Selenissae cum Sardiniae Rege commercium.

5. Sed diu deliberare aut tacere non licebat. Itaque provoluta ad genua patris, interclusamque anhelitu vocem non sine artificio laxans: "Ne expectes, Domine, ut crimen obiectum anxie diluam. Non enim dabo contumeliosissimo hosti hoc gaudium, ut credam pudicitiae meae aliam rationem esse reddendam quam quod hactenus tibi optimo & solertissimo parenti placui. Unum habeo excusandum, quod Poliarcho, per salutem quam tibi mihique attulerat oranti, ne scires quantum pro tua incolumitate praestitisset, fortasse fidelior quam voluisses fui. Nunc quoniam alieno indicio factum est ut hominem possim laudare, ille est, Domine, quem Theocrinem vocabamus. Mei videndi cupidus hanc simulationem sexus iniit, quo in arcem reciperetur. Sed tantae licentiae consilium emendavit modestia. Nam sic potius mihi quam Radirobani credas, ut virum esse nescivimus, priusquam te atque me a nocturnis praedonibus vindicaret, ea fortitudine quae apud te divinitatis fidem invenit. Tunc vero ex arce abiturus mihi atque Selenissae quis esset ea lege aperuit ut illius audaciam & virtutem apud te taceremus. Regressus deinde ad regiam, quantum ceteris praestiterit tua in illum caritate probatum est. Quod si reprehendis silentium meum, cogita non potuisse mercedem breviorem concedi, quam ut paterer eum iustis apud te honoribus carere. Sin autem subvereris altiora, quia virgo illius consilia tegere sustinui, provoco ad inimicissimum mihi caput. Selenissam intellego quae sola tanti arcani conscia rem omnem Radirobani palam fecit. Nisi scelestissima esset fureretque perfidiae insania & odio mei, non polluisset silentii fidem, nec quod te ipsum celabat detulisset ad exteros. Testem hanc tamen non verebitur appellare innocentia mea. Si merui odium tuum & propitiam famam arcana turpitudine fefelli, ego te & pudicitiam manu mea vindicabo reddamque sanguinem indignum qui a te provenerit."

6. Inter haec patris genua amplexa nunc dexteram osculabatur, nunc ea arte in senem respiciebat ut iam facillimi patris iudicio innocens esset. Illum tamen plurima turbabant: necessariae in Radirobanem inimicitiae, de accusata Argenide vulgi suspicio, & quod utcumque casta esset, tamen credibile erat Poliarchum fecisse ne ipsi Radirobanes placeret. Urgente deinde filia ut Selenissa accerseretur, ipse per ministrum qui fores servabat imperavit anum vocari. Nemo procerum sciebat quae res tam secreta ageretur, nisi quod maximum esse credebant quo filiam unam Rex communicaret. Varia itaque coniiciebant expectabantque solliciti. Selenissa nihil minus quam quod aderat animo fingens intrat Regis cubiculum, in quo ipsa solitudo, vultus quoque Meleandri, & vis genii mala plerumque instantia occulto horrore insinuantis nec cogitantem turbavit. Statimque ad illam insolita acie Argenis accensa, seu permittente patre seu moram non ferente iracundia: "Per ego te Radirobanem, Mater, oro (nam quid tibi magis dulce aut verendum obiiciam!) ut hic coram tuo meoque Rege dicas quid commercii virgine indigni mihi cum Poliarcho exstiterit. Nec vices tuas cura quod hactenus quicquid est tacuisti. Ego salutem tuam pacta sum, modo iam libere indicium profitearis."

7. Cohorruit anus tenebrisque lucem miscentibus, tamen ut solertissima erat, animum subito revocavit ut hic motus potius videretur innocentiae esse suspiciones abominantis quam deprehensi sceleris notae et: "Quem prius alloquar, inquit, cum apud utrumque perfidiae insimuler? Aut quae haec tam confusa accusatio est? Nec Radirobanis mecum foedera scio, nec Poliarchi tecum, ô Domina. Quod autem sacrilegium, ut putes ulla suspicione posse virtutem tuam pulsari?"

8. "Immo, refert Argenis, omitte hanc frontem. En Radirobanis ad Regem codicillos, quibus te arguit de Poliarcho in Theocrinem Pallademque mutato omnia effutiisse. Et ne nescias: nihil est horum quod non patri confessa sim. Sed & probris innocentiam meam aggressus est, nescio an te auctore. Ad hoc unum vocata es. Dic libere, ita te dii ament. Dic priusquam per tormenta verum quaeratur an maculavi familiae meae decus?"


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License