John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum III

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum III

1. Non indelectatus Meleander hac ferocitate Argenidis, quae utique in se dicturam non exstimulasset nisi innocentiae fisa. "Nolo, ait, turbate haec exigi. Sed nec feram, Selenissa, nisi maiori fide quae de Poliarcho nosti exponas quam antea siluisti." Victa anus conscientiae labe accidensque ad pedes Meleandri: "Summa, inquit, eorum est quae dicere possum, Rex, nihil mea alumna sanctius & integrius esse, nihilque perfidiosius Rege Sardiniae. Si pateris me ad cubiculum redire, facile te absolvam certissimis signis & quibusdam maxime litteris, quarum fides efficiet ne amplius tuam mentem eiusmodi suspiciones sollicitent. Nec deinde miraberis cur ante te Radirobanes ista resciverit. Brevis est mora. Dum hic inutiliter iurgamur, redire iam potui." Tanta pollicitatione suspensus Rex propere ergo imperat ire nec se in eo negotio ludificari; omnia tamen sic agere, ne hae lites ad ullum procerum emanent. Neque prohibebat Argenis, verita ne moram iniicere videretur aliqua in se certius prolaturae.1

2. Sed anus ubi primum ex utriusque oculis evasit, inassuetae celeritatis vestigiis ad conclave se recepit adductoque ostiolo: "Nunc iterum mei iuris sum, inquit. Nunc in me decernere ipsa possum nec ab aliis expectare quod merui. O infelicissima mulier! Ergo tamdiu vixi ne innocens morerer? Quod autem mihi fatum mentem eripuit, ut non cogitarem proditionis mercedem numquam esse securam? Ut a moribus meis abirem? Ut levissimo iuveni fiderem & per plurima vitia mihi suspecto? Huius promissis, huius donis ego&emdash;tot annis, tot rebus exercita!&emdash;manus dedi fidemque & carissimae alumnae benevolentiam? Sero haec reputas, Selenissa. Virtus fuisset animum a scelere cohibere. Nunc quia feliciter non peccasti latronum est paenitentia ista qua eiulas. Ergo me perdere Radirobanes invidiosissima delatione sustinuit, qui in me quo offenderetur non habuit nisi quod ut ceterarum rerum, ita nimiae benevolentiae fastidium est! Proh nefas! Quem audebo contueri? Ad quem confugere? Aut quis me denique feret de proditione querentem, cuius exemplum feci? Nec propero me a lucis conspectu liberare? Nec saltem primis virtutibus dignum exitum quaerens medium scelus excuso? Quid expectem ulterius? Odit me Argenis; perfidiam excusare non possum; forsitan & Rex praetextu alio explebit animum, merito meo & filiae questibus acrem. Necdum, ut intellegere potui, palam est quod maxime deliqui: Radirobanes meis consiliis ad raptum incitatus. Hoc ubi emanaverit&emdash;Quid iam enim existimem fore secretum?&emdash;quae mora quive dii ex dominorum meorum exturbent tantae culpae memoriam? Ut hos mitissimos faciam, at iubebunt abire a conspectu. Recedam invisa omnibus iratam principem timens, nec sola nec publice tuta. Vigilabo in atrox supplicium, ex meo scelere singulorum cogitationes de me aestimans. Adhuc peiori infamia digna es, Selenissa, nisi illam morte antevenis." Rapit ad haec verba tabellas, in quibus non satis constantibus litteris haec exarat.

3. Meleandro & Argenidi optimis Principibus. Si esset aliquid ultra mortem, id mihi in supplicium poposcissem. Nunc accipite sanguinem non adeo suo crimine maculatum, ut non possit diis libari. Neque ex supplicii atrocitate quod in me constituo, facinus meum potius quam paenitentiam aestimate. Hanc illo maiorem credetis vos ipsi quos laesi. Sive enim urgentibus fatis sive veneficio aliquo attonitam temeravisse me fateor secretum hoc ingens de fraude & virtute Poliarchi. In tuam autem famam, carissima alumna, si addidi quidquam aut addere potui, opto ego deos manes mihi tam saevos quam infida vobis fui. Credite morienti & vitae diutissime probatae unam hanc noxiam aut, si nimis est, huic ferro quod vos ulciscetur date.

4. Praeligatam deinde epistolam uni servorum tradens: "Vade, inquit, & atriensi intimas Regis fores servanti meo nomine impera ut hos statim codicillos ferat ad dominum. Iussit Rex eos ad se properanter transmitterem."

5. Dimisso nuntio iam furiosius morti intenta simul properabat & haerebat, nunc insanos fremitus ausa, nunc mollioribus suspiriis lacessens constantiam suam. Excipiebat forte omnia verba quaedam ancilla e2 proxima cella cui ab eo cubiculo aditus erat. Hanc neque viderat Selenissa, & verecundia quod secretis dominae intervenisset non sinebat vel loqui vel abire. Nam neque credebat desperationis plenissimas voces furiosum exitum habituras, expectabatque donec domina exeunte & ipsa se secreto proriperet. At Selenissa, haud dubia omnem destinatae mortis laudem in praecipitatione esse & affore statim a Rege qui conantem tenerent, aperit cistulam in qua brevis gladius iacebat, quem olim filio primum pueritiam ingresso dederat pater, & ipsa deinde servaverat die filii nuptiali Iunoni Lucinae cum crepundiis sacrandum. Ita tulerat fatum ut paucos ante dies detergendae rubigini esset in acumen renovatus. Nec aliud ferrum in muliebri cubiculo erat pectori aperiendo commodius. Illum vero ut sustulit, simul coniugis quem amiserat filiique quem ignarum destituebat memor, tot res tamque diversas uno mentis obtutu aspiciens funebri capulo osculum dedit, illique locuta aliquandiu opperientem mortem frustrata est, donec ancilla, quae timere coeperat ne haec vera tragoedia esset, extorquendo ferro erupit simulque exsonuêre accurrentium ex Regis praecepto vestigia. Tunc anus prohibentium fervore incitata & manibus adhuc liberis usa mucronem tam alte visceribus impressit, ut labantes subito vires solverent dextram, & pectore in humum porrecto ipse capulus non multum emineret ex vulnere. Exclamavit ancilla & amplexa morientem saevissimo ululatu perterruit iam sponte confusos. Quippe deiectis foribus intraverant Archombrotus & Eurymedes multique eos secuti, urgente Meleandro, ubi primum ferales litteras accepit, ut properarent ad miseram cogerentque non perire. Eurymedes utcunque dimota ancilla amplexus iam rigentibus luminibus torvam: "Quod hoc nefas, ô matrona? Cur te tuosque perditum vadis?" Nihil illa, nisi quod flexa cervice supremos oculos versans sanguinem & animam efflavit.

6. Omnibus silentium ingens, fremitus rursus, & dimanante mox fama, atrocitas rei multos procerum ad spectaculum coëgit. Mox de obscura facinoris causa variae & interdum periculosae coniecturae. Rex quidem caede audita vehementer exhorruit. At Argenidem nulla signa vel misericordiae vel odii mutaverunt, seu credidit de Selenissa satis supplicii nondum habere seu potius excandescens animus mirabatur, magnitudine paenitentiae se placari & in confinio utriusque affectus stupebat. Rursus tamen intuebatur quicquid sibi in morte Selenissa nocuerat. Quid Sicilia? Quid cum suis Radirobanes loqueretur? Illam anum tam insigni de se vindicta multo magis quam ipso proditionis crimine evulgasse hoc de Theocrine secretum. Praeterea quando eo loci res erat, Regem ab Selenissa auditurum speraverat pactum cum Poliarcho coniugium, quod quidem arcanum nec ipsa sustinebat dicere patri & strenue cogitabat defendere. Ceterum prohiberi multitudinem Rex iussit. Sepultumque deinde cadaver est nulla pompa, & postquam caedis causa publice est comperta, nescioquis poeta hoc illi epitaphium fecit.

7. Busta vides, saevique, hospes, monumenta doloris.

Bis moritur quae se est iudice digna mori.

Non effare tamen seu verba gravantia manes,

Seu placida faciunt quae leve pondus humo.

Huic tumulo pacemque nefas stimulosque precari.

Dic tantum: ut merita es, sit, precor, umbra tibi.

Nempe Selenissa est. Dubium furiosa magisne

Laeserit, an laesam sit magis ulta fidem.

8. Meleander tot recentibus obrutus curis, & quid Radirobane, quid praecone, quid litteris faciendum adhuc incertus vocat suorum praecipuos. His ostendit res suas in anxio sitas esse: quippe suam dignitatem a Radirobane incitari contumeliis, qui praeterea talenta trecenta in praestiti auxilii stipendium non tam petat quam imperet; armis se exsequi debere iniurias; nisi & suas vires domesticis furiis Sicilia exhausisset, & benefactis Radirobanis donari deberet saltem locus ad paenitentiam; furere enim sui immemorem, & hesternas suspiciones imprudenti ira firmare. Haec cum fuse exponeret, sedulo tamen cavebat indicare lacessitam ab hoste famam Argenidis, non quod omnia nesciret emanatura, sed & pudorem praesentis filiae reverebatur, & silentio suo omnes monebat, ne quis deinde tam invisae accusationis mentione illum vexaret. Ne tamen ignorarent super quanta re consulerentur, aiebat Selenissam improba fide ausam quaedam arcana ad Regem pertinentia Radirobani credere, quae per se innoxia ille flagitiosissima interpretatione corruperat. Allatis ab eo codicillis se ultimis probris differri; Selenissam, si ad Radirobanem spectes, fuisse innocentem, quae tamen sola morte quod peccaverat expiari posse crediderit. Omnes certatim censuêre ut pro publico Siciliae hoste Radirobanem haberet. Quicquid auxilio iuverat, non benevolentia aliqua factum sed tanquam ad insidias consedisse praedonem in Insula, & voluisse Lycogenem tolli ut quaecunque ille cogitaverat, ipse efficeret. De praecone perplexior quaestio fuit, his cruci suffigendum decernentibus, aliis per diversa supplicia truncum ad Radirobanem remittendum. Vicit tamen Cleobuli sententia declinandam violati praeconis invidiam, quem fortasse interfici magno emeret hostis; superbissimum Regem plus despectu quam eiusmodi ultione iri offensum. Quod postquam Rex probavit, Eurymedes vocatum ad se praeconem (nam eum ad Meleandri conspectum reduci non placuit) ita ex praescripto affatus est. "Si ab Rege sui compote venisses tam protervae epistolae lator, totum hunc diem homo non esses. Nunc ignoscimus amentiae Radirobanis. Cui Regis verbis dices, furioso responderi non posse. E re quoque sua facturum, si Regibus scribere expectet donec insanire desierit."

9. Postquam praeco discessit, statim praesidium militum ingens Arsidae datum est quod ad portum consideret. Timonides classiarios coëgit in naves ut, si Radirobanes ultra verba furere vellet, iusta acie exciperetur. Nec in regia tantum sed passim in oppido tanquam redintegrato bello quies excussa est. Iamque Radirobanes timere inceperat non modo ne inverecundiam suarum litterarum praeco capite luisset, sed ne in suam quoque classem armaretur Sicilia. Intepuerat ira occurrebantque belli incommoda, quae nimius antea ardor suppresserat: totius Siciliae viribus impar sibi exercitus; litus tenebatur praesidiis; deerant in mari commeatus; si tamen lacessebatur, erat indecora cunctatio, maxime cum prior provocavisset. Dum haec agitat respicitque ad litus, videt scapham a portu recedere. Ea erat quae praeconem revehebat. Is adhuc plenus metu quae ab Eurymede acceperat refert, multum quoque exaggerata violentia loquentis & tumultu regiae, cuius causam nesciebat. Cum enim occubuisset Selenissa murmurque & strepitus ingens esset, Cleobulus praeconi custodes apposuit ne qua rescire hunc casum & interrogare obvios posset.

10. Radirobanes tot rerum sollicitudine gravis prius abire constituit quam decernere cogeretur aut fugere. Nam quid immaturis conatibus in se verius quam in hostem saeviret? Iam plus iusto indultum praecipiti iracundiae. Reducendum potius ad Calaris litus exercitum (ea civitas iam tum Sardiniae princeps erat), viribusque refectis mox subita classe repetendam Siciliam. Sed neque confestim visum abscedere. Nam & maritimas copias sciebat quas in portu habebat Meleander modicas esse, & tempore opus priusquam Lilybaeo & Panormo maior in eum classis posset acciri. Reliquum ergo diem in statione perseverat. Sub vesperam, cum se benignius ventus intenderet, anchoras tolli iubet prorasque in Sardiniam suam verti. Ac ne timida videretur aut furtiva discessio, praecepit iustos nautarum clamores geminari, sive eruendis gemerent anchoris sive mutuae exhortationis officio cetera armamenta componerent. Militum quoque voces patriam appellantium adhuc absentem aut pelagi deos orantium ferebantur ad litora. Meleander pugnam instare existimans iussit accingi classiarios suos portumque & proxima litora propugnatoribus compleri. Nam provehi ad certamen suas naves extra portum vetuerat ut illae terrestribus copiis, quibus abundabat, tegerentur & gemino exercitu Sardi perirent. Noctis tamen vicinia perturbationem metumque adauxerat. Sed hostes propitiis ventis in altum ablati primum audiri & deinde videri desierunt. Nam & nebulae primam noctem densaverant. Ne tamen is discessus fingeretur, mox redituris in incautos remigibus, plerique non militum modo sed procerum circa portum excubavêre. In iis Nicopompus, cum nocte concubia rarior fremitus esset, silentio vigiliaque usus est & iuvantibus tenebris liberos animi motus ad carmen, ita Sardos tempestatibus devovit.

11. Ite truces.3 Cuncti rapiant cava lintea venti.

Ite rates. Sic aura fidem, sic aequora praestent,

Ut vestri meruêre duces. Simul ibit Enyo,

Stridebitque comis, facibusque in concita missis

Nubila, Tartareum deducet in aequora fulmen.

Ite rates. Mediis ultor deus assidet undis,

Vix aequus mitisque bonis. Sunt undique venti;

Sunt cautes; rapidis fervent nostra aequora monstris.

Inde repercussas terret latratibus undas

Scylla minax; hinc torva riget, fremituque Charybdis

Gaudet inexhaustas aptare in pabula fauces.

O illuc vos turbo vehat, vel dira revulsam

Tempestas medio vobis ferat aequore rupem!

Qualis erat dubiis nondum Latonia Delos

Fluctibus, aut quales nigri super ostia ponti

Cyaneas arcto nautae timuêre profundo.

O sceptris indigne tuis, & sidere laevo

Edite Sardois infelix rector habenis.

Cerne agedum quam parva tuam discrimina vitam

A cupidis prohibent undis. Non arma ferocem,

Non vis ulla iuvat. Timidos fortesque severa

Torquet hiems. Totus fati, totusque deorum es.

Mox ubi disparibus pendebit puppis in undis

Alternas subitura vices, & hiantia late

Aequora terrifico pandent sua viscera fundo,

Quam posces miserandus opem? Quae Numina primum

Mens insueta petet, tunc vani prodiga voti?

Non falles Superos, nec te timor ille piabit.

Obruet unda preces sonitu, vindexque per auras

Ventus aget. Notae tangunt pia sidera voces.





1 prolaturae (i.e. patefacturae) 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b; praelaturae edd. pri. et sec., 1664



2 è ed. pri., 1627, 1630, 1634, 1664; a ed. sec., 1659, 1664b



3 Iter truces ed. sec.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License