John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum IV

1. Nondum plane respirabat Meleander, veritus adhuc ne Radirobanes classem infestam alicubi incustoditis litoribus insinuaret. Sed exacto vix biduo demissi speculatores retulerunt omnino peti Sardiniam. Tunc vero non tanquam exacto sed dilato saltem periculo, ad consilia mentem applicuit quibus tueri Siciliam & hostem haud dubie rediturum posset ulcisci. Diu erat quod Eurymedes, utpote strenuae fortitudinis vir amansque militiae, monuerat Regem securi imperii non aliud certius esse pignus quam paratum & semper in castris exercitum. Et tunc quasi sui consilii utilitatem promovente fortuna, cum Meleander ipsi & Dunalbio medius spatiaretur ageretque de praesidiis per opportuna litora in Sardos dividendis, ita locutus est: "Si fecisses quod initio motuum in Lycogenem censueram, nunc aut iste Radirobanes non te lacesseret aut haberes quod illi confestim obiiceres. Sin etiam nunc cessas, illo depulso alios fortuna inveniet, qui te nec suspiciones diu ponere nec arma patiantur. Collige, inquam, exercitum quem hostes formident, qui sit pace belloque assiduus. Continebit hic terror cives in fide. Amicitias & hospitia externorum tam vetera firmabit quam nova inveniet. Civiles enim motus aut ambitu & coniuratione paucorum optimatum inserpunt, aut (quod est rarius) uno consensu furentis vulgi constant. Nihil vero in utrumque hunc Reip.4 morbum salubrius aut efficacius est eiusmodi armis. Sunt enim nobilium factiones in initiis ac veluti cunis timidae debilesque, ut si in promptu & sub pellibus miles sit, opprimi cum dignitate possit malum & mehercule ita impetu tanquam sitienti fulgure hi fontes exhauriri, qui (si pateris) mox nescient ripas. Sin vero populari tumultu praecipitata insania (quod quia interdum aevo maiorum contigit, prudentibus semper timendum est) innumeras manus armabit in Regem, nihil in hoc incendium remedii nisi firmas legiones & assuetas disciplinae monstro illi obiicias. Plebs enim impetu solo valens quantumcunque multiplicatis cohortibus impleat campos, par illis numquam erit qui sciunt furentes eludere, servare ordines, obsequi duci, locum castris & pugnae eligere. Ita in omnem partem tutandae regioni & vel antevertendis vel premendis furoribus utilissimus miles est, qui non quaerendus, non formandus, sed hostem inter stipendia expectat. Illae copiae, & quocunque perrexeris, securum te praestabunt, & si populi motu vel defectione nobilium ex munitis civitatibus arcibusve ulla a te secesserit, inde recentem & adhuc dubiam proditionem confestim excutient.

2. "Gentibus autem externis quanta adversus te reverentiae causa hae succinctae & ad nutum legiones? Suam pacem ex te pendere intellegent, non inultum laedi posse, non ; sedere te veluti fortunae ceterorum Regum arbitrum, in quorum custodiam paria arma non fulgeant. Gentem nostram fama celebrari compertum est, tanquam indole sua pronam simul & utilem bello. Quanto magis, si ad naturam institutio accedet, scientque tui hostes non tironum apud te sed veteranorum esse delectum? Neque hoc tantum ad famam est. Ipso successu experientur qui te lacessent longe aliud esse conscriptum nuper militem in aciem statuere, aliud egregios viros & qui annos non plus ex fastis quam stipendiis suis numerent.

3. "Num denique ea fide, eo ardore recens adacti ad sacramentum pugnabunt, quo illi qui inveterato affectu, non plus militum quam familiarium instar, tuentur principem assuetum alimenta & veluti spiritum dare & cui non hoc tantum illos bellum, sed vitae totius fortuna coniunxerit? Haud omiserim, ut corpora omnia, ita militiam ex suorum veluti artuum vigore & officiis constare, & solo experimento deprehendi num quis ad hanc disciplinam natus sit. Nonnullos valetudo, alios animus deficit, quae vitia habitus corporis & species frontis sic obtegit ne praeter experientiam quicquam sit quo argui possit. Igitur in perpetuae militiae tirocinio, utque sic dicam, in pace castrensi, mature nec periculoso tempore se hae labes aperiunt statimque de corpore exercitus eluuntur, vel correctis disciplina vitiis vel missione denique mulctatis. At in repentinis armis, cum implendae cohortes sunt, cum inexpertis & obviis cingulum datur, saepe nescias virum an statuam adornes, ut novum exercitum5 ab explorato differre existimem, quod navem quae probatis trabibus est compacta ab ea quam intempestive excisae arbores & omnia non pensatis vitiis ligna componunt.

4. "At sumptuum ratio est habenda: grave tot centuriones, tot milites, ex alienis laboribus vivere. Scilicet egregia cura timemus ne non hostis, cum saeviet, plenas domos & opulentas inveniat. Repetamus memoria vastitates, peculatus, exitia, quibus civiles discordiae arserunt. Quot annorum stipendia, quae aluissent obstiturum his malis exercitum, paucorum mensium furor consumpsit? Adde vim corporibus factam, subiectos tectis ignes, & cetera quae in eiusmodi turbis impune sunt. Vili mediusfidius has iniurias populus redimit, si perennium legionum praesidio se tuetur."

5. Dunalbius civilium rerum scientissimus erat, natura & institutione factus ad gerendam rempublicam. Is igitur ita disserente Eurymede saepe frontem & oculos mutabat nunc quodam assensu, nunc modestis repugnantis animi signis, gaudebatque Meleander sibi ex diversa sapientia licere quod utrimque optimum esset colligere. Cum vix ergo finisset Eurymedes, ita Dunalbius Rege admonente exorsus est: "Nisi Eurymedes ex sua fide ceteros aestimaret, numquam tantum tribuisset militibus, ut non modo in usu eorum sed in ipsa castrorum veluti umbra principibus patriaeque incolumitatem statueret. Ego, quamquam infulis atque aris a militiae muneribus exclusus, quia tamen hic agitur non quid nocere arma mortalibus, sed ecquod ipsi paci praesidium possint afferre, non verebor dare quid sentiam.

6. "Tibi vero non tam repugnabo, Eurymedes, quam de iis quae ignoro vel dubito interrogabo prudentiam tuam. Nunquam mihi placuerunt qui in futuros morbos firmo corpori medicamenta infundunt sollictantque sopitas aegritudinis causas, nec tempore ullo peius quam inter eiusmodi luctam succensas. Quot mala, quot funera vidimus hominum per eiusmodi medicamina incitantium resides & veluti oblitos nocere humores? Atqui illis paene similes puto qui placidis rebus quaerunt in futuras tempestates formidolosa remedia, quaeque ambiguo exitu possunt rectam reipublicae valetudinem tam perdere quam servare. In dubiis autem illis plerisque periculi remediis maxime armatorum frequentiam pono. Nam si armis milites concrepabunt, si superbia, vel furor obsequium excutiet, longe illis pacis consilia, longe mens ducum qui eos tumultibus arcendis coëgerant.

7. "Turmae, cohortes sub centurionibus atque tribunis&emdash;scis quam validum corpus efficiunt. Vix tamen aut possunt suas vires agnoscere aut in superbiam quam illa contemplatio insinuat labi, dum hostis submovet otium habentque quos lacessant aut timeant. Ast ubi suis viribus pacem fecerunt nemoque novo discrimine interpellat victoriae memoriam, tunc ceu Regi aut patriae exprobrent operam suam, secum expendunt quantum pugnando effecerint; unos se suis civibus salutares; in se translatum rerum arbitrium, patriae quoque & principis fata. Hae non statim & uno agmine cogitationes obveniunt, sed paulatim, tempore, contubernio, usu. Quasi aliam a ceteris rempublicam faciant, in sese coguntur. Otio deinde lasciviunt; quod quantum fortitudini adimit, tantum addit proterviae. Mox si iustis praemiis non putant se excoli, si continuo obsequiis non placantur, fervent animis, intumescunt, indignantur sua arma non timeri. Quid cum a suis ducibus, cum a factiosis sollicitantur, cum cupidis mentibus ingeruntur maiora stipendia, praeda, tumultus, peccandi licentia? Dii hostibus tam enorme exitium! Nam non putem, quod dicebas, Eurymedes, ideo Regem iis esse carissimum quia ab eius aerario stipendia habent. Multo illis potiores Praefecti, tum quod ab illis ad militiam delecti sunt (tanquam ideo stipendium non Regis, sed eorum sit gratia), tum quod illos de suo corpore duces & militaris potentiae vindices amant, sed maxime quia plerumque sub illis licentior militia quam sub Rege proponitur.

8. "Sed et omnibus copiis in media pace semper armatis an praeficies vicarium unum, an per partes iure aequali legatos miles accipiet? Si plurium munus hoc facies, non sibi constabit disciplina; contendent inter se aemuli duces & per iurgia ducum infestus laborabit exercitus. Sin potestatem uni credes, quis ille cui tantum ius in te concedes? In eius manu erit ut regnes, ut pereas. Ille vim imperii, ille nervos potestatis cum tenere se cernet, an par stimulis erit sollicitantibus integritatem suam & quid possit superbe monentibus? Utinam saltem huic tuo Eurymedi similes semper sint quibus Reges suas fortunas tradent! Quamquam nec illum velle existimem tantae invidiae potestatem subire. Scis quibus olim Regibus haud absimilis consuetudo sceptrum abstulerit, qui dum Praefectis palatii castra committunt, sensim omni in cives & milites iure exuti sunt.6 Iis qui prudenter condere regna aut stabilire student haec duo videntur praecipua: primum ne populus in principem facile possit insurgere; deinde ne si obsequii vincula emolietur, habeat duces idoneos qui vagam & inconditam insaniam certiori auspicio & militiae vinculis firment. Utramque cautionem intervertimus hoc statae perennisque militiae consilio. Quantum enim distabunt a populo tot illae cohortes, tot omnis fortunae homines, quibus tela ultro concedimus? Quicumque in populum cadere possunt motus valebunt in istos, sed eo proclivius, quod irati nihil prius videbunt quam datura fiduciam arma. Iam vero praesentiorem inquietis studiis ducem nulla fortuna obtulerit quam hunc ipsum cui iusseris imperium esse in castris. Cui enim tot ad defectionem urgentibus rebus animus ad fidem supererit? Mens potentiae conscia & regii fastigii dulcedinem delibans, adulantium vota, cinctum fortibus viris latus, multa obtegendae culpae occasio, & si secus vota ceciderint, at excusabilis in multitudinis peccato audacia, nec ruina partium expectata, prope ex aequo conditionis cum Rege adhuc de victoria dubitante. Fac tamen Praefectum hunc summum seu natura seu virtute abominari motus, fortemque in vitia numquam a sui statione recedere. Quid tot sub illo duces? Nullus ex iis tumidus, praeceps, vanus? Nemo fortitudinis fama & audaciae ingenio militibus carus? Mitte inanes spes. Nunquam illis cladibus deerit qui signum attollat.

9. "Sed haec scilicet quae praesagio incommoda demum timenda sunt, si in iisdem habitet castris omnis exercitus. Tu vero occurres tempestati, spargesque in varias sedes vastum hoc corpus, ut nec sub uno aspectu positi se ipsos mirentur nec furoris contagione desaeviant. Quo igitur divisos dimittes? Nempe in arces aut oppida distribuentur. Vide porro utrobique quam commode. Arces quidem ut iusto praesidio obtineri consultum est, ita illae multitudinem armatorum saepe non capiunt, desinuntque praeterea esse securae, postquam tot oculorum tantaeque frequentiae commercio sunt vulgatae. Num enim tanquam in carcere tot illic milites conditos habebis? Num ad illos amici non ibunt? Quid coniuges? Quid necessitudines? Quid lixae & calones? At in oppida potius tanquam ad perpetua hiberna copias tuas mittes. Nescis quippe quam male militibus ceteroque populo conveniat. Quod est exermibus civibus & ad sua opera intentis in bello aegerrimum, id in pace continuo fastidio ingeres ut alienos, ut armatos suae domi aspiciant, ut militaribus moribus templa & fora strepant, ipsi denique lares placidos mores mutent. Querentur omnes de onere, mentes a te dissentient, & cum volent deficere, quantillum sibi ad incommoda putabunt accessurum iam molestissima ferentibus tributum atque praesidium? Sed nec ita revulso divisoque exercitu constabit utilitas quam monstrabat Eurymedes. Nam intra oppida nec servari poterit castrensis disciplina nec tirones eo in otio probari & ad Martem institui. Ipsi quoque veterani languore & desidia confecti in urbibus iacebunt & praeter militare officium mollientur in curis & consuetudine familiae suae. Assueti deinde extra laborem ferre stipendium, multo aegrius a sua quiete avellentur ad pericula, quam si recentes conscribas & qui sciant de Regis aerario se nisi in opere & militia non victuros."

10. Cum his Dunalbii argumentis respondisset Eurymedes & ille vicissim pro se pugnasset, Meleander sic commissos conciliavit ea probando quae uterque in adversa laudabat sententia: immodicos exercitus noxios esse; ultra praesidia tamen quae in necessariis excubant arcibus curandam esse classem; & viginti triremibus obtinendam Siciliae oram, quarum aliquae sint in mari, aliae in praecipuis portubus expectent imperium; ad haec plures deligi Praetorianos oportere, partim ex egregia iuventute, partim ex illis qui diu sub signis fuerunt; hos posse ad octo milia conscribi. Dimidiatae copiae semper Regem comitentur, ut miles sex mensibus domi, reliquum annum degat in castris. Ita enim nec disiunctis ad validam seditionem vires fore, nec longa & supervacua in penatibus mora abituros a milite. Ipsi qui aderunt Regi non confusis castris habitent. Milleni seorsim vel castra vel oppidi regiones sortiantur, in quo Rex erit. Nam civibus illis qui commodis ab regia apud se familia & comitatu superfluent aegre esse non debere si veluti in contubernium Praetorianos excipient. Larga illis & numquam dilata stipendia; rigidior quoque parendi lex. Proterviam, furta, lasciviam graviter luant. Et ne in otio deteriores sint, militari labore incitentur, nunc coram ducibus ad praemium hastam aut iaculum mittendo; nunc cum armis iter ingredi iussi ne expeditionem in hostes tanquam laboriosiora imperaturam formident. Nemo in illis Centurio, nemo Tribunus, nemo qui ordines ducat nisi quem Rex ipse delegerit. Bis mille sint equites. Ceteris iacula, pila, sarissae dividantur ex militiae usu. Hac manu & subitos motus opprimi posse dicebant7, & si maiores copias res desideraret, tirones erudiri. Neque Eurymedes se plura censuisse asseruit aut pauciora Dunalbius, nisi quod sub imminente a Sardinia bello addi aliquid militum numero omnibus visum.

11. Meleander hac parte curarum in Eurymedem translata ad alia animum adiicit. Supra omnia de Argenide sollicitus erat. Haec insons & in qua (praeter invidiosas dotes) nihil nimium esset, tamen causam tot fluctibus dederat. Ut uxorem illam haberet, ausus Lycogenes omnem perfidiam non statim neque incruento bello perierat. Radirobanes successerat furoribus, adhuc incerto exitu. Nec deinde defuturos putabat quos virgo eximia & dotale sceptrum accenderet, nisi in unum collata felicitas componeret ceterorum cupiditatem. Neque parum extincta Selenissa & Theocrine tamdiu latens occupabant anxiam mentem. Tandem penitus sedit animo filiam in matrimonium collocare. Pacandis tot motibus id restare remedium. Iamque non generum modo sed & nepotes cogitans ipsa oblectatione incitabatur ad dulcissimum votum. Sed quem illi fortunae deligeret? Nemo in vicinis gentibus regii gradus erat, cuius aetas nuptiis conveniret. "An autem opus est, inquit, invenire ad haec foedera solium & purpuram, tanquam regna, non homines copulentur hymenaeis aut filiae meae sceptrum aliud quaeram, non virum? Immo nostri maiores sapientissime lege caverunt ne qui quaeve Siciliae imperabit sibi nuptiis regnum adiungat quod Siculo sceptro sit fortius atque splendidius, ne relicta a Regibus patria in illius potentioris provinciam mutetur. Satis est sibi Sicilia, ut principes suos alat, & filiae meae consuluero, si illam in eiusmodi matrimonium dem, in quo ei coniunx suus felicitatem debeat. Thracum est uxores emere. Nobilitas, indoles, virtus sponso insint; satis opum in mea Argenide erit."





4 Compedium sic edd. pri. et sec., 1664; Reipub. vel sim. in aliis edd.



5 exercitum ab edd. pri. et sec., 1627, 1664; exercitum id ab 1630, 1634, 1659, 1664b (i.e. idŠquod)



6 Ut ex. gr. Maiores illi Domûs (vel Palatii) qui saeculo septimo regnum Francorum occupaverunt, e quibus Carolus Martellus notissimus est.



7 dicebant (i.e. Dunalbius et Eurymedes consentiunt) edd. pri. et sec., 1627, 1664; dicebat 1659, 1664b, 1673 (i.e. Rex loquitur)



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License