John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum V

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum V

1. Haec pronius sibi persuadebat, diu iam in hoc consilium imminente affectu, ut carissimum Archombrotum eo matrimonio sibi heredem aspiceret. Nec credebat obstituram Argenidem, sed si tamen fastidiret, patrio iure ad obsequium redigeretur. Reliquum erat de illius stirpe rescire, nam utcunque insigni virtutibus, tamen novo homini filiam non erat daturus. Satis omnibus agitatis conclave Argenidis petit mediusque inter patrem & Regem, quo facilius quae volebat impetraret: "Scio, gnata, non minus de nostrorum consiliorum mora Siciliam, quam nos de illius motibus queri. Aviditas enim regnandi & tuarum nuptiarum spes Lycogenem & Radirobanem ad has quas sensimus furias adegit, quae omnia praevertere potuimus tibi mature virum legendo. Quid cessamus tot malorum fontem obstruere? Mihi quidem decretum est tibi salutem & meae senectuti columen parare. Nec dubito, quod iure meo possum, quin & tua voluntate facturus sim. Nonne parenti tuo permittis tibi sponsum eligere, Argenis? Privato & publico iure mihi hoc licet, nec repugnare modestiae tuae esset." Cum anxia virgo se deliberaturam referret: "Deliberabis autem, inquit Rex, an factura sis officium tuum? Satis morarum fuit. Iterum quaero, gnata, an in potestate futura sis."

2. Ita pro imperio loquentem Argenis reverita se vero futuram ficto ore professa est. Laudavit pietatem Meleander & osculo dato: "Scis, ait, te mihi carissimam. Vitam colere amplius non amo quam ut consulam tibi. Bene facis quae & patri credis & seni."

3. Postero die ut forte in horto spatiabatur sevocat Archombrotum &: "O iuvenis, ait, si te hostis aut ignotus rogarem quo sanguine ortus sis, curiosam quaestionem habere posses suspectam. Sed amicus cum tulerim diu tuum genus ignorare & scire nunc expetam, quidni me putes id non mea magis causa quam tua praestare? Magna sunt & opinor non tibi iniucunda, de quibus tecum agerem, nisi exquirenda haec prius natalium ratio esset. Tibi externo quantam fidem habuerim intellegis. Secreta imperii penes te fuerunt. Nec aetas nec peregrinitas obstitit quin omnia tibi concrederem. Et haec quidem merito tuo. Nam ut cetera omittam, meum caput aquis ereptum, quas pro me propemodum subiisti, & occisum Lycogenem non possum oblivisci. Post mutua beneficia quid gravaris me ad tui generis notitiam admittere? Quod etiam, ita me amet Diespiter, tui honoris & utilitatis causa nunc quaero."

4. Perculêre iuvenis mentem hae preces Meleandri. Quae causa ut enixe postularet id scire quod tam diu celari haud aegre habuerat, aut quod beneficii quod sibi ignoto conferri minus posset? Argenidis nuptiae, quia ea cogitatione plenus erat, statim mentis oculis oberraverunt egregiae felicitatis imagine. Rursus illam spem tanquam vanam & improbam conatus excutere, verbisque plusquam animo compositus: "Hactenus, inquit, geminasti beneficia tua, Rex, passus ab eo te coli cuius genus nescires. Nec iam scio quid conferat tuis rebus me impium fieri, id est, a parentis imperio recedere, quo mihi super stirpe silentium indictum est. Ne me tamen pervicacis animi accuses, qua fas erit cuncta suppressis regionis parentumque nominibus evolvam. Regium mihi genus est resque pacatae. Neque vi aut ingratiis isthuc veni sed ex parentis iussu, tuos in mores tuasque virtutes iubentis inspicere."

5. Ita loquentem Rex novo gaudio commotus amplectitur et: "Quid tibi hactenus, inquit, visa Sicilia? Quid regia mea? Aut ut animum, qualis tuus est, verius tangam, quid tibi senectus mea placuit aut filiae mores?"

6. Cum ille iam propiori spe haec omnia se diceret adorare: "Atqui, inquit Rex, non leviori pretio te mihi emptum volo. Omitto occisum Lycogenem meque servatum. Adhuc aliquid validius fuit quo animum meum caperes: facti mores ad virtutem, consuetudo lenissima, & potissimum quod me amasti. Non patiar a te unquam seiungi. Si, ut memoras & auguror, Regum sanguis es, tibi Argenidem tanto multorum ambitu quaesitam ultro despondeo. Quantumcunque magnis parentibus natus sis, non pudenda nurus erit. Superest ut tuas mihi fortunas familiarius iam prodas spondeasque te numquam meos canos destituturum."

7. Tremebat nimio ictus gaudio Archombrotus & quae toto sanguine quaesiisset, sponte oblata suspiciens incertum an deos an Regem veneraretur, ad Meleandri pedes se abiecit tenuitque reluctantis vestigium. Cumque gratiis finem non faceret, hilarior Meleander & illius quoque laetitiam gaudens in subiecti collum incubuit. Mirum omnibus erat qui in conspectu stabant, quae haec mutua esset gratulantium caritas. Archombroto autem praecipit Rex ne eo die rem vulgaret, rediensque ad comites & solito diffusior vario colloquio tempus modicum absumpsit. Inde regressus in regiam Archombroto iam sibi propius haerenti: "Quamdiu, inquit, te sines ignorari & gaudia differes nostra?" "De hac ipsa re, subiicit ille, te, Domine, cogitabam compellare. Duorum mensium spatium peto, intra quos felicitatis meae nuntius parenti esse possim, illincque digno cultu & professo genere huc reverti." Meleandrum nomen ipsum discessus offenderat &: "Non patiar, inquit, te a nobis avelli, Archombrote, nisi forte foedera nostra despicis aut viles sumus tibi quia priores amavimus. Si conditiones placent, scribe in patriam. Nam te ipsum non nunc mari fatisque crediderim." Archombrotus, tanta benevolentia senis admonitus quid facere deberet & quantum amare, regiam manum osculo stringens, quicquid ille iuberet, nihil se a praescripto recessurum asseruit.

8. Nondum Rex Argenidem monuerat quem illi coniugem destinaret. Cum ergo discessisset Archombrotus, eam ad se accivit repetitisque quae de necessitate matrimonii prius edixerat addidit se generum elegisse, quo non posset praestantior optari: regio ortu paribusque virtutibus; denique eum esse Archombrotum, cui in omen tantorum foederum servati Regis laudem, curru in fluctibus errante, & de Lycogenis capite victoriam fata tribuerant. Haec non sine supercilio Meleander, propiusque vim & imperium quam consilium oratio erat. Comparaverat se ad simulationem Argenis & quamquam indignata se ignoto, se ingratiis promitti, tamen veluti consilio patris accederet: "Nihil, inquit, verendum hic magis quam ne subitae nuptiae neminique tuorum praevisae aut creditae in maledicentiam pateant, dicaturque Radirobanes per iniuriam depulsus, quo faveres Archombroto. Tempore aliquo est opus quo tanta novitas mitigetur, priusque Archombrotus audiatur procus esse quam sponsus."

9. Non temnenda Meleandro videbatur haec ratio. Veritus tamen ne turbando nuptiarum consilio istas moras virgo iniiceret, ita in experimentum locutus est: "Neque nihil spatii concedendum est famae neque fortunae nimis. Ex tui animi sententia, Argenis, quid temporis arbitraris convenire?" Recusabat illa loqui, non hoc suum sed Regis arbitrium esse causata. Cumque pater saepius instaret, tandem aegrius & quasi spatium suae vitae definiens: "Ut rem video esse, ait, duo forsitan menses suffecerint." Tum Rex paene non dubius quin filia omne id tempus sibi potius quam famae postularet, tamen ne per omnia esset durus: "Atqui promittis, inquit, sublapso hoc tempore nihil te nuptiarum omini repugnaturam?" "Facio, refert illa, neque si dii adiuvant, te quicquam in verbis aut mea vita offenderit." Et id prolixius pollicebatur quia interim adfuturum Poliarchum sperabat, qui utriusque vitam assereret. Quod si ille non veniret, finito vivendi consilio respiciebat ad mortis libertatem. At laetiora Rex cogitans, illius verba acceperat veluti sub paterno imperio domantis affectus, qui antea solutam mentem incesserant. Blande itaque compellatam tanquam victor & securus dimisit.

10. Sed illa tot malis incitata numquam se infeliciorem cogitabat quam in publica felicitate. Nam Lycogene victo Radirobanem nuptias suas&emdash;id est mortem&emdash;optavisse; vix decessisse eam curam & respirante Sicilia sibi iam praesentiores instare ab Archombroto metus, qui adeo felici ad nocendum successu provectus sit ut vel Radirobanis desiderium faciat. "Ergo, inquit, semper meam aut patriae vicem dolebo? Ergo non molliori conditione cum Siciliae miseriis transigunt fata, quam ut omnium cladem meo capite redimam? Haec pompa, hi cultus, haec frontis decora mactationes erunt quibus patriae diris voveor? An Macaria Herculis, an Agamemnonis Iphigenia ero, & tranquillitas innocenti sanguine emenda est? Sed non diu me fortuna ludibrio habebit. Decumanus hic fluctus aut tempestatem consummabit aut victam navem deducet. Testes dii quam libenter nunc mortem usurpem, nisi & te vererer, Poliarche, & Selenissa suo exitu docuisset id etiam in scelera esse remedium." Pensare deinde sollicite coepit an opperiretur adventum Poliarchi an eum litteris maturaret. Plus uno mense erat ex quo ille abierat in tertii mensis finem reditu destinato, & cogitabat esse amantis (qualem Poliarchum sciebat) praevertere potius diem quam totum expectare. Constituit tamen scribere & recenti impetu verba se ultro ingerentia ita explicuit.

11. Quamquam absum, Poliarche, forte plus tamen ipso te scio quid valeas. Nam ut sis illic incolumis, certe perire hic incipis fato meo. Quod mihi de vita quantillum reliquerit ex litteris istis intelleges. Radirobanes praeter regium decus & fas hospitii turpissimum facinus ausus; quia ei placari non poteram, mei rapiendi consilium iniit. Nescioquae spectacula commentus quae ad litus praeberentur, me illuc cum parente pertraxerat. Tantum non avehebamur, cum patefacto flagitio nos in oppidum refugimus, ille in suam classem secessit. Versus inde ad furias, ausus est meam famam scriptis ad patrem litteris violare, quasi te liberius quam decet amaverim. Quippe nostram familiaritatem Selenissa prodiderat & hinc impio iuveni fuit ad contumelias argumentum. Sed pater pro me ac vero stetit. Et Selenissa quidem sponte ferro expiavit perfidiam. Ille autem malo omine, si dii quidem boni sunt, in Sardiniam abiit. Eo discessu felix eram, cum me paterŠ (Timeo loqui ne eum odisse incipias; fata sunt quae nos urgent; his potius indignare, Poliarche.) Pater, inquam, me iubet amare Archombrotum. Regibus ortum dixit, mores, indolem, speciem placere, sibi hunc denique generum fore. Ego intempestiva pertinacia timui accendere obstinatum. Satis fuit praetextu alio spatium impetrare quo tu venire possis, vel si cessas, arbitrio meo liceat mori. Duo menses probandis nuptiis dati sunt. Intra illos armatus si advenis, accedam ad partes; sin inermis, omne furtum tentabimus. Quod si me destituis, tunc cum nuptiae ornabuntur, omnes cultus mihi patiar adhiberi, & ubi dexteram pater poscet quam tradat Archombroto, dicam diis manibus sacram esse, simulque brevi sica, quae sub veste abdita erit, miserrimum pectus solvam. Haec si ita contingent, audi iam nunc, Poliarche, ultima vota. Cogita tibi haec dici ab Argenide in suo sanguine volutata.8 Parenti meo ignosce. Satis supplicii fuerit quod illicito meae mortis spectaculo vultus illius funestos efficiam. De Archombroto quod placebit constituas. At Radirobanem inultum vivere si sines, redibo ab inferis te admonitura officii. Exige a perfido turpissimi flagitii ultionem; luat poenas praedator, quoad potuit, famae meae; & ex iracundia tua intellegat quantum deliquerit. Hanc vindictam, hunc laborem anxie mando; huic te testamento meo damno. Ultione perfunctus iube in patrio tuo sepulcro incidi meum nomen & casus utriusque referri marmoribus, in quibus nostram fidem posteri probent, damnentque fortunam. Huius autem Insulae conspectum, mi Poliarche, defugias, nisi meos cineres amabis & sponsae tuae urnam admovere pectori voles aut etiam, quod dii faxint, cum Manibus maiorum tuorum recondere. Ista mala, si potes, anteverte reditu tuo, nam discrimen cunctationem non recipit. Si non potes, cura mandatum morientis, & ut me ames vive.





8 volutata 1627, 1630, 1659, 1664; volutatae edd. pri. et sec.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License