IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Obsignatis litteris diu secum expendit cuius fidei legationem hanc crederet. Neminem habebat cuius consilio uteretur, quippe Timocleam, biduo ante in locum Selenissae suffectam, in tantae rei secretum admitti non maturum videbatur. Arsidam autem unum toties adhiberi his furtis non probabat, ne ille tot periculis lassatus Meleandrum timere inciperet. Illius praeterea discessus ab Insula ignorari non poterat. Nemo tamen commodior suppetebat, maxime quia omnium foederum erat conscius quibus sibi Poliarchum ipsa devinxerat. Ergo ad se vocatum ita alloquitur: "Si timerem ne me quoque desereres, Arsida, ingererem tuae menti Selenissae memoriam, quam proditionis stimulos ipsa morte graviores duxisse ideo arbitror, quia eam in remedium poposcit. Scias enim (quod utcunque ego & pater celamus) illam anum mea cum Poliarcho secreta ad Radirobanem detulisse, moxque conscientiae terrore afflictam, suo iudicio manuque periisse, ut vidistis.9 Sed tibi fidissimo viro, si vivemus, plus a nobis praemii erit quam huic a proditione supplicii. Spectat ad finem negotium. Expecta maiora a nobis quam quae tua modestia possit concipere. Ceterum litteras habeo summa fide & diligentia tradendas Poliarcho. Tu fidum hominem delige cui illas committamus. Sed da, si potes, eiusmodi cuius tibi in arduis fides perspecta sit." Haud cunctatus est Arsidas &: "Fideliorem, inquit, me ipso, Domina, neminem novi. Quid tam cito das mihi missionem nondum iustam ac nec, puto, ignominiosam promerito? Exsequar quicquid mandaveris. Neque Poliarchus, quacunque orbis parte nunc degat, diligentiam meam fallet."
2. Bene laeta hac pollicitatione Argenis rogabat ecquid ficturus esset causae navigandi ab Insula. "Pars est Italiae, subiicit Arsidas, quam Latium appellant. In eo litore Antium prominet, oppidum templo Fortunae celebre, quod illic multae religionis est. Fingam votum ad deam. Carebit suspicione haec pietas. Ubi autem Sicilia excessero, quam multa longioris viae commenta sunt? Negotia, curiosus animus, alia denique vota. Iube tantum &, si potes, quo iter instituendum sit mone." "Si tibi certum est, inquit Argenis, hanc habere gratiam, moneo, mi Arsida, ut pro reliqua tua sedulitate quantum potest approperes. Poliarchum habebis vel in patria sua vel huc ad nos venientem. Plus hodie audies ex me quam tot annis Selenissa. In Gallia amnis est quam Ararim dicunt. Is alteri, cui Rhodanus nomen, committitur. Utriusque fluminis tractus10 qua a fontibus ad mare pertingunt paternum Poliarchi imperium est. Hoc parentes iam habent, hoc ipse deinde unicus gnatus expectat. Vide quanto homini benefacias. Si igitur, ut coniicio, in patria est, ne metue errorem; muti quoque te muri ducent ad principem. Tu modo, quod his litteris facio, hortare ut quam primum promisso se exsolvat redeatque non privata modo virtute, sed viribus regni tutus. Antianam vero Fortunam (nam per hoc litus via est) meo nomine saluta & de tuo itinere meaque expectatione consule deam. Ceterum gemmam hanc accipias, quam quoties in tuo digito videbis, meam & Gallici principis salutem ex celeritate tua pendere memineris."
3. Sub haec verba ingentis pretii anulum tradit simulque ad Poliarchum codicillos. Ille audita Poliarchi dignitate hilarior mirari tamen coepit, quod per tot ambages tanquam impares nuptiae procurarentur, donec admonente Argenide lex Siciliae in memoriam rediit, quae vetabat potentiori sceptro Siculos Reges nuptiis coniungi. Sat vero constabat Meleandrum non modo ad patriarum legum reverentiam obstinatum sed solitum hanc ipsam sanctionem inter ceteras mire attollere. Tunc vero & virginis sapientiam Arsidas probavit, quae hactenus nec patri nec Siculis aperuisset interdicta consilia, & necessarium a Gallia exercitum esse cognovit, qui veluti in Archombrotum comparatus hanc legem antiquaret.