IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Igitur & suapte virtute & Selenissae defectione ad fidem incitatus postera die iter, quod dii bene verterent, exorsus est. Placidi venti tutum in Italiam pelagus praestitêre. Illic mutata navi, ne Siculis notisque remigibus in secreto uteretur negotio, Magnae Graeciae litora celeriter obivit, Oscisque superatis Antium venit. Vetustissimae religionis templum in litore erat, quod Fortunae maiores sacraverant. Id ubi monstrantibus accolis Arsidas conspexit, tacitis plenus votis iam tum numen salutavit procubuitque in arenam. Procedenti deinde ad limina aedis praesto sacerdos fuit in candida veste cui limbus erat ex purpura. Multam canitiem sparserat humeris, redimito laurea vertice, manuque baculum coronatum tenebat. Ille Arsidam adhuc ut de via praecinctum ubi vidit intra fanum pergentem ita comiter affatus est: "Sive exoraturus aliquid venis, hospes, sive ab iis quae timebas, iam te nostra dea explicuit, affersque animum nova beneficia promeriturum, subi humanissimi numinis vultus, illosque vel licito sanguine vel (si mavis) thure propitia."
2. Tum Arsidas: "Quia iste cultus, Pater, te antistitem ostendit, priusquam deam ut mihi favens sit veneror, ne quid in religione peccem, mone quo ritu me ablui & quam hostiam dare sacra haec velint, an praeterea in peregrino hoc habitu Fortuna supplices agnoscat. Nam & deae facere volo & longam cunctationem navigatio opportuna non patitur." Sacerdos illico fontem monstravit qui in vestibulo manabat: eo ter oculos manusque ablueret; togam se & coronam illi interea prompturum; victimas in deae atrio puras esse, quae emptores expectarent seu quis maioribus facere seu minoribus vellet. "Vade, inquit Arsidas, ô Pater, & ipse ex hostiis delige quas scis Fortunae gratissimas." Simul dexteram porrigentis nummis aureis implevit. Dumque ille utilem sibi pietatem officiosissime exsequitur, Arsidas haustis de fonte aquis cum omnibus suis ablutus est. Valvas deinde templi & viliora donaria quae passim pendebant breviter contemplatus, haesit in prisco marmore quod non longe a limine hos versus subeuntibus templum monstrabat.
3. Este procul sontes, sacroque absistite templo,
Queis fixum stat corde nefas, aut vulnere diro
Livor edax varios ducit per viscera morsus.
Aut quibus exhausti non exsaturabile pectus
Crudescit vulgi spoliis; queis longa senectus
Visa patrum, thalamive quies pulsata pudici.
Non iuvat, heu caeci, non limina verrere vultu,
Non votiva tholo, non aris ponere vittas,
Ni primum eluitur mens fletibus. Ite profanae,
Ite preces, & dona suus quae polluit auctor.
Non fibris pecudum vel parvi sanguinis haustu
Numen eget. Solo finxit deus omnia nutu,
Aptaque caeruleis sinuavit corpora venis,
Quae mixtas pascant animas. Haec extulit alis,
Haec finxit graviore solo, quae rura domosque
Et vastas colerent silvas, aurisque carentem
Ipse etiam vitam sub caecis condidit undis.
Quin & Idumaeo sudant quae balsama caelo,
Cinnamaque, & silvis spirantia thura Sabaeis,
Idem auctor rerum variis adolescere succis
Iussit, & aethereos ramis infudit odores.
Quid tua, ceu largus Superis, nunc munera iactes,
Sive boves aris, calamos seu sternis Eoos?
Aut plena fers aera manu? Sua thura suasque
(Ah vesanus!) opes tanti ne vendere summo
Quaere Iovi, & parvo culpas obtendere fumo.
4. Iamque cum victimis sacerdos processerat, & Arsidas corona redimitus in candida veste ante deae signum procumbens inferebat sua vota, quaeque praeterea Argenis mandaverat. Lactens vitula agnique gemelli in victimas sacerdoti placuerant. Haec non operosa securi procubuit; illos, ne capita convivio perirent, leviori fato culter confecit. Exta optima esse exclamavit sacerdos, datisque mox sortibus Fortunam quaecunque Arsidas postulavisset cuncta annuere. Sibi deinde quae numini immolaverant coxerunt secundisque sub mensis, dum ceteri acrius biberent, coepit Arsidas cum sacerdote disputare de fatis & sortibus Fortunaeque in orbem imperio, quia esse philosophum de vario sermone cognoverat. Et ille ubi Arsidam sapere vidit dignumque altiori religionum commercio, ita dicere orsus est.
5. "Quid sit quod Fortunae nomine colimus, hospes, adeo vulgus ignorat ut mysterii sanctitatem propemodum contraria interpretatione corruperit. Fortunam appellant quicquid incertum est. Volunt autem esse incertum quicquid habet eventus humanis mentibus incognitos. Ideo laevam11 deam, ideo caecam fingunt, & plus vitii numini quod colunt imputant quam ferrent in homine, ut nec certum sit saepius ista dea ab insanis probra ferat an sacra. Si quid peccant, si quid expectationem fefellit, continuo Fortuna vapulat. Exprobrant quod malos evexerit, quod difficilis bonis cavere videatur ne probe quid iudicet. Nec miseri vident eiusmodi Fortunam non divinum aliquid esse, sed superstitiosi animi ludibrium, qui sua ipse commenta per superfluas curas timet aut placat. Nam illud, quod sibi fingunt numen, omnia quae mortalibus accidunt & fortuita appellamus regere & ex orantium votis disponere aut potest aut non potest. Si non potest, quid igitur facit? Aut quo haec inutilis dea cui in suo regno nullum imperium? An praesidere humanis casibus illam dicas, quae non eos praecipitare possit, non tenere aut mutare? Nisi forte non satis fluere possent rerum hae vices & veluti naturae temeritas absque otiosa hac dea, cui praeter nomen atque invidiam nihil relinquunt. Cur denique aras illi statuimus sortesque in hoc templo consulimus, prius nobis multo victimarum sumptu devinctas? Infelix superstitio est si illic consumitur unde nihil metuas aut expectes.
6. "Sin putas ab ea ordinari casus humanos, qui alioquin errarent, & ex supplicum pietate distribui, iam Fortuna certe non est, modo hoc nomine cum vulgo intellegas numen, quod res humanas non consilio sed imprudentia sinat evolvi. Ut te paucis absolvam: venisti Fortunam exoraturus; illi fecisti, denique litavisti. An res tuas existimas commodius esse casuras quam si deam neglexisses? Si existimas, ergo Fortuna temeraria non est quae novit quibus indulgeri oporteat, nec inconsulte sed ex merito saevit aut favet. Id est, non est illa Fortuna quam populus facit. Sin inutilia credis haec sacra, cur supervacuo labore nihil profuturam pietatem his templis impendimus? At, inquies, non venimus eam sortem mutaturi quae nostris rebus decreta est sed tantum quae sit ea sors accepturi oraculo. Si sic censes, certe fateris iam Fortunam ergo scire quid te dii mulctaturi sint, quid etiam adiuturi. Cui consequitur nihil in orbe temere diisque improvisum aut neglectum contingere. Quod nec convenit cum populari illa Fortuna.
7. "Vides ut Fortunam sustuli, hospes, non illam quidem quam colo sed quam imperiti constituunt & quae cum summa illa mente convenire non potest, quae omnia suo arbitrio constituit, quae naturam condidit, quae rebus causas dedit, easque perpetuo abditissima ratione propagat. Neque enim si ignorant in tempestate media nautae quis finis fluctibus, quis exitus vento, ideo Iovi certum non est solvi ratem an servari statuerit. Ac nec dicas frustra nos igitur supplicare caelitibus &, si iam olim numini certa sunt omnia quae nobis eveniant, vanam fore id quod futurum est deprecantis orationem. Absit haec in deos contumelia, quos irrito aut ingrato labore nemo sibi conciliat. Quippe Iupiter cum orbi initium & naturae leges daret, cum seriem rerum causasque & eventus inter se connecteret, haud nescivit quid esses aliquando tua in eum pietate meriturus. Non sunt illi novae hae preces, quas hodie fundis, sed iam tum cognitae cum de orbe, de humano genere, de te ipso statueret. Tua igitur pietate tuisque virtutibus mitescunt decreta, quae tunc in te scripsisset absque his votis forent,12 quorum in animo tuo religionem praevidit. Eadem ratione nec secura credat impietas nihil se saevitiae extorquere a diis iratis. Nam haec tela quae facinorosis imminent13 non parasset ultor deus, nisi quod nunc scelus patratur iam tum futura turpitudine coëgisset ad has iras illius aequitatem.
8. "Ea vis autem & scientia Iovis, quae ventura omnia & quicquid ignoramus in conspectu liquida habet, est hoc quod Fortunae nomine philosophi colimus, quia res illae videntur nostrae caecitati fortuitae, licet deo in numerato sint sua nostraque voluntate praecognita. Ut igitur sapientiam Iovis Palladem dicimus, ut serenus aut pluvius varia nomina habet, ita rerum illarum administrationem, quae nobis arcanae sunt & suspensos animos tenent, Fortunam appellamus. Huic templum, huic signum statuimus, ut nos futura edoceat molliatque rerum eventus & in salutem nostram vota admittat. Quae si rite a nobis funduntur, iam olim valuêre nosque iuverunt, cum natura rerum omnium causarumque semina atque legem acciperet. Hanc te, hospes, Fortunam venerari, huic gratias habere aequissimum Maximo, inquam, Iovi, qui consiliorum exitus tibi hactenus incertos extorum & sortium signis promisit pulcherrimos. Nam si qua mihi fides est, litasti egregie. Vade securus. Vade Fortuna nostra, id est deorum summo, fretus."