John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum VIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum VIII

1. Prolixam philosophiam bis nauta interpellaverat, Arsidam monens intempestive cessare remigia. Is itaque sacerdoti & operae & sapientiae gratias agens adhuc nummos prodegit, quibus victima alia emeretur, crastino sacrificio se suosque Fortunae commendatura, & deducente ad litus antistite intravit triremem. Commodis igitur ventis Latium superat. Mox Etruscum stringit mare, caenosis & insalubribus vadis ad litora effusum. Ligures inde erant quorum sinus sulcabatur, cum haud pauca navigia, adhuc tanquam nubeculae aut extantia procul saxa, in conspectum venerunt. Postquam propius accessêre, monuit gubernator militarem speciem sibi videri, nisi forte peiratica classis erat illam oram populatura. Nihil tutius quam ad terram, quamvis ignotam, navigare. Sed praerupti in litore montes obstabant, ad quos inter brevia non posset ratis accedere neque, si accessisses, viam qua enitereris per praerupta offenderes. Dum ergo dubitant nautae haerentque in utriusque contemplatione periculi, iam eos emissae triremes incluserant. Non deerat Arsidae animus se ipsum vindicandi, sed navigantium legem huic subinde timidi nautae monstrabant imminere in defensione exitium; at dimissis antemnis si dederent navem, mitioris exitus spem offerri. Quippe si a legitimi exercitus militibus capiebantur, parum damni deditos manere; sin praedones illi erant, spoliis certe & facilitate esse placandos. Haec nautae remigesque Arsidae memorabant. Qui cum tardius deditionem annueret, ipsi suo auspicio antemnas deducunt, sublatis quoque remis opperientes venientium arbitrium.

2. Ubi autem adversae triremes obnoxiam ratem sibi harpagine iunxerunt, placide coeperunt explorare qui homines aut unde navigarent. Omnia nautae simpliciter retulerunt se ex Magna Graecia navigare Massiliam ab externo homine conductos Arsidamque monstrabant. At ille interrogatus cum perplexius responderet, scilicet quibus loqueretur ignarus, suspicionem hostilis animi fecit. Captus ergo & in aliam navim delatus est, iussique qui eum vexerant cum navigio suo sequi. Nihil tamen ultra nocebant, id ipsum humaniter excusantes quod eum veherent ad sui Praefecti colloquium. Haud procul praetoria navis extra remigum operam velis tumentibus veniebat, in quam producto Arsidae dux militum occurrit, dataque dextra Graecis verbis vetuit ne quid durum expectaret: "Sed ita est, inquit, ratio belli: excutienda sunt omnia, neque occupandi tantum hostes, sed plerumque etiam ex amicis ignotisve informamus consilia. Quod si ipse ad tuam navem ivissem, illic habita quaestione, nulla per me fuisset, si quo properas, mora."

3. Arsidas in tantae humanitatis sermone confidentiam cum sumpsisset, qua licuit cuncta professus est: se Siculum esse & in Galliam ad amicum ire dixit; se confestim dimittendum. Sed Praefectus audito Siciliae nomine haesit intentius, sciscitatusque quid illi in Gallia commercii esset: "Nolim, inquit, tibi durum videri, si hodie tibi cenam, hospes, exhibeo. In praetorio meo dormies, quanto omnes poterimus officio cultus. Magni Regis minister sum, qui cum exercitus robore haud procul insequitur. Huic ego cras te sistam. Nam amabit videre ex Sicilia venientem et forsitan erunt quae ex te cognoscat. Humanissimum autem principem vidisse etiam in fortunae beneficiis numerabis." Noverat Arsidas non conducere negotio suo ut frustra repugnaret. Hinc enim & suspectior esse poterat & duriorem habere custodiam. Ergo lubenti simillimus, omne ius sui penes Praefectum esse respondit; captum hominem & maxime innocentem nullius conspectum oportere defugere.

4. Post haec utrimque verba, per varios sermones in hilaritatis speciem vultus & animos coëgerunt&emdash;hic, ne Arsidas timeret; ille, ne videretur aversari eiusmodi captivitatem. Multa igitur audiebant invicem rogabantque & benevolentia quae simulationis fuerat, paulatim sincerius vera colloquendi voluptate utrumque perstrinxit; sic natura mortalium instituta ut liberalibus ingeniis sit facilis conciliatio. Et Arsidas quidem, licet captus atque a suo cursu tardatus, tamen quod in alio fecisset in se factum haud aegre ignoscebat, praesertim in custodia humanissima non amplius unam noctem morari propemodum rogatus. Ipse vero Praefectus homini innocenti indulgebat ut deinde amicus posset dimitti.

5. Cum igitur ambo sederent in puppi & aliqua de mari ventisque & triremium generibus essent locuti, tandem Gobryas (ita Praefectus appellabatur) blande de Siciliae rebus & soli genio Arsidam percunctatur. Ille civilia strictim bella recensuit: armatum occisumque Lycogenem, senectutem Meleandri, & quaecunque absque Poliarchi mentione poterant dici. Nam solerter abstinebat hoc nomine ne de eo cogeretur apud ignotum loqui. Delectatus Gobryas non ignobili narratione & aequissimo exitu belli, cum deinde Arsidas rogaret nomen Regis, cuius conspectui servabatur, etiam cui regioni imperaret, & quid sibi vellet classis armata, paulum in se cogitatione seductus est. Nam & rependere hospiti vicem & suae etiam gentis casus referre gestiebat, itaque: "Licet rara sunt, inquit, inter nos commercia quae nempe soli mercatores faciunt, de civilibus tamen malis quae Siciliam vexavêre pleraque audiveramus. Sed mercium nulla celerius quam veritas navigatione corrumpitur. Multa incerta, multa illis contraria quae nunc a te accepi nobis fama attulerat. Neque vicissim dubito quin & ad vos nostrae gentis discrimina & veluti fata aliquo rumore pervenerint, sed vel audacia narrantium vel ignoratione libata. Quod nisi te vererer longiori sermone conficere, non haec modo quae rogas exsequerer, sed repetitis altius rebus mei Regis cunabula, dignam historiis materiam, exponerem." Sollicitavit Arsidam insignis narrationis materia &, si Gobryae vacaret, haec se avidissime accepturum respondit.

6. Et Gobryas: "Audies ergo rem dignam vestrorum Graecorum ingeniis. Multa enim inter nos fortium hominum facta sunt, haud illis imparia quibus nobilitantur gentes, quae litteris ipsae se celebrant. Sed sola sunt Druidum carmina, quibus rerum fortuna nostrarum perennet. Neque illa seu lignis seu ceris impressa sunt; memoriae iuventutis commendatur; & ex cantantium ore virtutes maiorum agnoscimus. Sed ne questibus onerem nostros mores, praestat, hospes, quando sic iubes, promissam narrationem nunc aggredi.

7. "Regnabat apud nos Britomandes, adhuc gratum gentibus nostris nomen, bello optimus & artibus pacis." Interfatus Arsidas loquentem: "Mihi Regem memoras prius, inq uit, quam cui regioni imperaverit, quamquam ex tuorum sermonibus vos Gallos esse coniicio." "Recte mones, subiicit Gobryas. Maximam Gallici litoris oram, quae inter Alpes Pyrenaeosque montes mari alluitur, tenemus Mediterranea versus, porrecti in longum. Qua Rhodanus & supra hunc Araris, nobiles amnes, pinguissimos campos intersecant, pars est Galliarum eximia. Laetus frugibus ager & validissimo populo gravis."

8. Obstupuit Arsidas ad Araris & Rhodani nomina, quae gentilia Poliarcho flumina esse Argenide docente cognoverat. Sed ut illum Gobryas vidit suspenso supercilio haerentem: "Forsitan, inquit, iam quid parem intellegis & haec frustra apud scientem narravero. Dic enim: ecquid in Sicilia auditum de regiae nostrae rebus?" Tum Arsidas: "Immo, inquit, & plures in Galliis Reges esse accepimus &, si quid de iis affertur, instar aurae vel nubeculae est, quae non aegre ignaros praelabitur.14 Quippe antea pauci ultro citroque mercatores commeabant & hos ipsos nostrarum seditionum atrocitas exegit. Segnitia autem nostra est, quotquot Graecis ingeniis vivimus, ne diligentes vulgo simus in gentium factis quae ad Septentrionem vergunt, nisi quando cum exercitu finibus vestris vos egredi fama est & timetur publicae libertati. Ne dubita igitur hoc, quicquid est, ignaro & cupido memorare." Et haec ille dicebat, non omnino Gallicarum inscius rerum, sed ne Gobryas quid is sciret nesciretve interrogando a narrandi tenore deflecteret. Iam enim auditis Rhodani Ararisque nominibus, illam Galliarum historiam avidius & tanquam rem suam agens quaerebat excipere.

9. "Tanto igitur populo, inquit Gobryas, iure paterno Britomandes imperabat, cui filius erat & ipse Britomandes appellatus sed, postquam evasit in virum, tot morbis conflictatus ut animi vires continuus dolor absumeret. Duxit tamen uxorem ex cognatis feminis unam, cui satis haud dixerim plus ornamenti pudor muliebris dederit an pietas an digna fortiori sexu prudentia. Timandra appellatur. Britomande patre elato, tanquam iisdem fatis nostra felicitas occubuisset, omnia in peius sublapsa sunt. Novo in Rege nihil paternum agnoscebamus praeter pietatem & nomen. Erat inter proceres potentissimus Commindorix, nobilitate & opibus supra privatum, denique qualem modo narrabas fuisse Lycogenem. Is sub sene Britomande utcunque tanti Regis terrore coërcitus fuerat. Apud filium vero prudentiae & fortitudinis opinione adeo omnia potuit, ut illius nomine ipse regnaret, multum Timandra indignante quae ad patrios avitosque animos virum non cessabat impellere. Sed ille imbecilla lenitate ingenii omnia uxoris consilia mox subdole exploranti Commindorigi credebat. Nos a prospera sorte deiecti cui senior Britomandes regionem assuefecerat, ad bustum illius tanquam herois conveniebamus frequentes specie pietatis, re autem de gentis nostrae more illic captaturi oracula, si qua sors, si qui dii viam monstrarent ad Commindorigis perniciem. Hunc enim odisse in pietatis parte plurimis erat, maxime postquam regnandi cupiditate ardens natum ex Timandra puerum (proh facinus!) nutricis opera dictus est confecisse. Cur non eodem exitu rapta Regina sit haud facile scias: an venenum atque insidias suspiciosa diligentia ipsa vitaverit, an ille infra curam habuerit mulieris vitam. Supra omnia deûm cura id factum existimo, qui tyrannos saepissime excaecant ut anxia & superstitiosa saevitia securitatem quaerentes vera & certa pericula non cognoscant aut timeant.

10. "Cum secundo Timandra ventrem ferret, miserae proli timens destinatae prius ad mortem quam ingressa vitam esset, obstetricem & matronarum sibi familiarium duas (quarum alteram haud pridem, eadem Regina conciliante, habebam uxorem) mature ambire instituit. Ab his Regina flagitabat ut, si marem peperisset, alieno foetu supposito legitimum furto subducerent. Illae quandam ex agris matremfamilias, meae uxori notissimam, in consilium15 allegant, quae puerum alere posset. Sicambre appellatur. Ea cum viro (nam & ipsius opera necessaria erat) diis omnibus devincta rem habere secretam, a mea uxore, dum Regina pareret, in aulam deducta est. Nullae nisi ex consciis in cubiculum admissae. Et dii faverunt. Timandra marem enixa est puellamque regiis cunis fraus muliercularum imposuit. Quem Reginae tunc fuisse sensum existimas? Pariendi angustiae erant; foetum quem tot doloribus matres emunt pro munere ducebat eripi sibi; & saepe audivi ab ipsa nihil formidolosius animum tetigisse quam ne infantium vagitu aut timiditate mulierum proderentur consilia.

11. "Quamquam tamen & curis & morbo aegerrima erat, Sicambrem, cui infantis inter tumultum asportandi provincia erat, submissa voce affata est: " 'Per patrios deos sine te exorari ut mihi fidelis sis ne, dum alios fallere studeo, ipsa intervertar prole mea. Nam quemcunque volueris hunc me pro meo oportebit agnoscere.' Ad haec mulier: " 'Dii, Regina, quos invocas effecêre ne in cuiusquam potestate sit tibi hac fraude quam times illudere. Adeo corpus infantis haud vulgari aut mutabili nota insigne est.' Simul obtulit nudum ostenditque paulo infra cervicis exitum tanquam spicae figuram ardenti purpura expressam. Eadem species in crure dextero rubebat. Et causam felicium macularum dederat ipsa mater, forte cum pedes in agro spatiaretur, subito timore perterrita ad turbinis sonum, qui ingentis campi messem cedentibus spicis percurrerat. Timandra suavissimo pignori postquam osculum tulit: " 'Fuge, inquit, mi pupe, regiae paternae periculum. Fuge, mi Astioristes, ita enim de atavi nomine appellari te volo. Dii faxint hos maturus ulciscaris, qui non sinunt tuam infantiam inter mea ubera esse securam.' Iterum repetito osculo flevit. Statimque receptum infantem Sicambre obvolvit fasciis & postico ad id ante praeparato se ab aula proripuit. Tum vero in humum collocata est illa, quam in regii sanguinis fortunam adoptabant, puellula & vocatus ad sobolem agnoscendam Britomandes cum Commindorige intravit, sustulitque alienam prolem in sinum affectu decepto. Quam ubi commendavit nutricibus solatusque puerperam est, diis gratias habiturus ad templum discessit, illis quidem maiori beneficio quam credebat obnoxius.

12. "Sicambre, cui gnati fortunam Regina crediderat, mediocris sortis mulier erat, quia neque apud illustres satis infans latuisset neque tenerrimo corpori in egena familia satis potuisset sperari subsidii. Illa conscium maritum adduxerat (Cerovistus nomen est), cui haud procul regia tradidit sanctissimum pignus & portare molliter rogavit. Huic misericordia & spei magnitudo satis alumnum commendabant. Igitur diversus ab uxore, ne quid familia suspicaretur, ad praedium suum ivit. Agrum enim satis amplum colebat ad Rhodani ripas nulli oppido contiguum,16 & sanctitatem familiae rustica simplicitate servaverat. Ubi domum pervenit, mentitus abiectum se infantem in silvae vicinia sustulisse; redeunti haud multo post uxori occurrit coramque suis rogat ut miserrimis labellis velit ubera admovere nondum scilicet a filio ablactato arentia. At mulier, tanquam ignara fabulae, cuncta anxie rogabat qui parentes infanti, quod misero fatum, aut cur proiectus esset vultu tam lepido, nihilque in eo a ratione humani corporis errante natura. Is nihil se praeterea scire finxit quam quod in bivio silvae solis pastoribus aut venatorum studiis cognito iacuerat vel inhumana vel misera positus manu. Suscepit inter haec Sicambre vagientem, questusve & lacrimas dato lacte composuit.

13. "Ita cunas regius foetus, pro claritudine quidem generis exiguas sed ut tempora erant feliciter nactus, ubi ingredi potuit atque fari, coepit in aliam speciem crescere quam quae solet in eiusmodi patrumfamilias domibus videri. Vivax indoles erat nec venustissimo corpori impar. Praecipue Cerovistus & Sicambre conscientiae & caritatis stimulis cuncta in eo mirabantur, impositoque a Regina nomine, quod multorum principum fuerat, appellabant Astioristen. Sed Reginae vix haec tuto poterant nuntiari, quam ut plurimum semel in mense Sicambre ad coniugem meam veniens furtivi colloquii laetitia reficiebat. Nam homines ruri assueti saepius in regia cerni timebant, a consciis quoque matronis identidem admoniti, ut quam maxime suspiciones vitarent."





14 praelabitur edd. pri. et sec., 1630, 1634, 1664; praeterlabitur 1659, 1664b, 1673



15 consilium (i.q.e. ad consilium exsequendum) 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; concilium edd. pri. et sec., 1627, 1664; vocabulum "concilium" cum "allegant" aptius cohaerere videtur quam "consilium," sed plerumque confusio horum vocabulorum.



16 contiguum 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; contiguus edd. pri. et sec.; contiguam 1664



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License