IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. "Vertebatur septimus annus, cum Regina tenendi filii desiderio victa me, quem suae domui Praefectum fecerat, his verbis compellavit: " 'Non meruisti, Gobrya, ut tuam fidem muliebri leviorem existimem. Coniugem tuam diu est quod summi arcani arbitram habeo & silentio quod praestitit meis rebus primam hanc gratiam referam, quod conscientiae etiam tuae deponam meas curas aperiamque pulcherrimum facinus, in quo tegendo mea & Galliarum salus stat. Scisne, Gobrya, quid te iam velim? Nihilne te uxor rerum nostrarum edocuit?'
2. "Ego praeterquam quod rei expectatione eram tactus, adhuc simplicius vultum fingebam ut integram accepti17 secreti gratiam sibi Regina habere me crederet & praeterea ut fidem uxoris commendarem, quae utique neque rem ad me detulerat, neque tamen in totum fefellerat coniicientem aliquid magnum agi. Tunc vero Regina non liberius modo sed & suavius rem totam effata est. Qua audita nihil tam grande suspicatus contremui & paulatim per narrationis seriem redeunte animo, laudavi maternam pietatem astumque utilem regno, cui tyrannus imminebat. At illa: " 'Nunc tenes quo loco sit felicitas mea. Tot opibus, tot honoribus culta solatium quod privatae matres habent adhuc nescio. Servemus diis volentibus, Gobrya, hoc senectuti nostrae praesidium, hanc parricidae Commindorigi perniciem. Tantum superi velint ut crescat avo quam patri similior. Intellego nihil auspicatius eius moribus esse. Vultum quidem aliquoties vidi, dum eum sua alumna in templis ex composito producit. Quam autem miserum credis vix conspectum unicae prolis tuto posse usurpare & penitus colloquia esse sublata? Tu sodes ad domum in qua alitur proficiscere. Nam facile aliquid in viae causam effinxeris. Voluptatem mihi debitam tibi credo, eam ad me pro parte pervenisse arbitratura, si te mandata suavitate expleveris. Mihi deinde bona fide referes de indole pueri quod licebit coniicere. Forte etiam cum Sicambre aliquid comminisceris, quo eum sine suspicione possim perfunctorie saltem amplecti.'
3. "His a Regina dictis gratias, ut oportebat, egi quod in tantis arcanis mea praecipue opera uti vellet. Sponte eram a Commindorige aversus & hac tantae factionis dulcedine facile pericula contempsi, quae illa spes & conscientia afferebat. Igitur postero mane egredior in agros, monstratamque a rusticis viam tenens ad villam pervenio. Cuius ambitum postquam intravi, in area qua rustica armamenta cum aratris iacebant video puerorum aliquot chorum inter se simplici temeritate ludentium. Propius ego accessi, si in illo forte coetu itineris mei causam offenderem. O hospes! Non auctore, non indice illic opus. Tot heroum scilicet stirpem satis efficax natura monstravit. Alii rustico vel puerili metu diffugiunt aut timide pectore toto aversi me reflexis intuentur cervicibus. Restitit ille, nihil territus inassueti hominis vultu. Arcum habebat aetati & viribus parem, cui in terram statuto innixus me opperiebatur. Firmus & liberalis totius corporis gestus. Sufflava caesaries & ipsa neglegentiae opinione melior. Sparsa enim non cervicibus tantum, sed per incensam ludendi impetu frontem iacebat. Oculus inter iubentis mulcentisque aciem; os, supercilium, genae qualia in Cupidinis signis aspicimus. Ego subita veneratione exhorrui & breviter deos precatus ut suis donis faverent, timui tanquam puero privatae sortis loqui. Sed ne scenam turbarem, ex equo tantum desilui rogavique quid parentes agerent aut ipse valeret. Ille patrem cum familia ruri opus facere respondit, matrem vero domi esse; eamque se, si iuberem, provocaturum. " 'Facies vero, inquam, suavissime puer, &18 nisi molestum est, ego te quoque ad fores comitabor.'
4. "Ducere ergo coepit, rogatusque per iocum in quas feras suo arcu uteretur, prorsus innocenti ingenio: " 'Nondum, inquit, mihi lupos insectari cum nostro Sticho & Ambirino pater concessit. In annum adhuc unum distulit operam meam & multum tibi debebo, quisquis es, hospes, si numerum dierum mihi referas qui annum constituunt. Iam enim aliquoties sensi me, quia puer sum nec spatia temporum novi, eiusmodi promissis esse frustratum.' Risu ego plenissimus: " 'Frustra, inquam, hoc rogas. Nam nec memoria tibi sufficiet tanto tempori observando, quantum a me destinari efflagitas.' " 'Immo, refert, mihi dari calculos vellem numero dierum pares. Reponam in abdito eximamque quotidie singulos ut cum anno finiantur.' Amplectebar animo puerilem solertiam. Vestigia autem ex composito premebam ut diutius lepidissima contemplatione perfruerer. Sed Sicambre, nescio unde admonita esse aliquem qui suo filio colloqueretur, foras exsiluit &, ut tanto deposito timebat, vultu sollicitudine vario ad nos delata est.
5. "Ut vero me agnovit, dubia adhuc an scirem cuius stirpis puero loquerer aut quae omnino fortuna mihi ad se viam praeiisset, me recepit sub tecta perplexe de causa itineris rogando & quid mea coniunx valeret. Sed postquam consedimus risu inter dubia verba pendente: " 'Multum est, inquam, quod de uxore mea querar nisi in te recipis crimen, faterisque te magistra eam didicisse quam alta taciturnitate simulatio obeunda sit. Neutri quidem, quod iam pupum istum novi, habeo gratiam, quae pervicaciter siluistis, sed ipsi Reginae, cuius iussu vos inviso, tecum quoque exacturus, qua commodissime ratione ipsa implere avidum pectus eodem solatio possit. Nam quod aliquando in templis eum videt, parum est ad desiderium matris. Vult amplecti, vult loqui, mentem denique saltem semel satiare propiori dulcedine.'
6. "Sicambrae facile fuit excusare silentium. Gratulata deinde est quod Regina profitente ad hoc secretum pervenissem. Denique haud unicam viam monstrabat, qua Astioristes ad matrem duceretur. Sed omnia suspiciosa erant nec placebant ipsi auctori. Diu cunctati, nihil tutius habuimus quam ut Sicambre, utpote saepe apud coniugem meam visa, in agrum qui sub urbe mihi est veniret cum puero, & Regina in campis spatiata umbram, quae in praedio meo laeta est, optare se diceret, moxque in secreto conclavi non turbatos, non suspicionibus obnoxios amplexus daret Astioristae suo.
7. "Tempore igitur cum Sicambre constituto quo ad praedium meum veniret, rursus cum puero iocatus sum, varium specimen futurae mentis eliciens. Ulnis denique implicui meis tam gravi imperio (modo dei aequo faverent) debitum Regem. Secundum haec a villa in proximum oppidum discessi. Illic exacta nocte redeo ad regiam. Timandrae cum singula referrem, solum hoc grave erat bidui adhuc moram promissae felicitati intercessuram esse. Quo elapso cum omnia processissent venissetque Sicambre cum alumno, adfuit & Regina tam exiguo quam fas erat comitatu, & paulisper in hortis spatiata velle se in conclavi acquiescere uxori meae dixit. Ducitur ergo in thalamum secreto quod agebatur aptissimum, unde loquentis vox non excipi posset. Tum omnibus praeter conscios tanquam Regina somnum peteret dilapsis, intromittitur ex vicino cubiculo fidissima Sicambre applicitumque Reginae genibus filium tradit. Concesserat Regina ut adessem. Sed quae vidi quaeque audivi nullis verbis, nulla diligentia digne retulerim. Adeo laetitia, pietas, dolor, flendique & amandi suavitas omnem modum in Regina excesserat. Longo singultu vocem & ceterorum affectuum impetum premens tandem in puerum invadit, & paene ad utriusque pectoris livorem ligat amplexibus. Nec in uno habitu durans nunc illum paulisper submovebat, quo vultum, oculosque, & totius corporis statum liberiori obtutu suspiceret; nunc subita vi amoris repetebat bracchiorum vincula & tot bonis quae in puero mirabatur osculum dabat. Quasi sua essent haec ipsa quae cernebat in prole, iam tumidior videbatur; iam, opinor, ultorem hunc destinans incipiebat Commindorigem praecipiti voto despicere. Rursus amor ipso furto incitatus festinanter sua felicitate fruebatur, simulque cogitatio recessuri mox gaudii insanientem cogebat in lamenta. Quid multis? Nemo nostrûm tam altae & miserandae pietatis spectaculo non lacrimas dedit.
8. "Sed intererat nescire puerum quantus esset. Nam nec silentii fidem promittebat haec aetas & si illa immature emersissent, certa erat a tyranno pernicies. Itaque inter blanditias, quas gnato Timandra ingerebat, nulla verba adhibuit quibus is sciret vel Reginam eam esse vel matrem. Sed perculsus specie exsultantis gementisque mulieris, inassuetis praeterea osculis fatigatus, cum denique illacrimari omnes videret, aliquantulum flevit & nescius cuius in amplexibus esset, eam tamen veluti iubente natura brevibus ulnis cinxit. Sed illorum simplicitas annorum, longae curae aut prudentiae exsors, facile ab ea intentione se subduxit cultusque Reginae, quales ante non viderat, coepit puerili contemplatione lustrare. Lectuli praeterea & stragula, tum quicquid ornatus in cubiculo erat, omnia oculis illis nova, per singula euntem morabantur, ut nos quoque tam innocenti ludo in amorem & pietatem rapti illius oculos atque gestus dulcissima imitatione sequeremur.
9. "Dum his rebus abripimur, interim hora effluxerat neque oportebat Reginae comitatum aliquid nostra mora suspicari. At illa non avelli sustinebat a filio, donec spe rediturae laetitiae sibi imposuit, & ingenti suspirio concussa avertit se a puero eumque abduci imperavit. Spes autem ea erat. Volebat me cum comitibus aliquot, mei tamen consilii ignaris, ad domum Sicambres pervenire seu venationis specie seu quid aliud videretur commodius, illicque Astioristae indolem atque formam impense laudare; eum denique a parentibus palam petere, quem domi alerem inter urbanas disciplinas. Non enim eum agris videri aut solitudini natum. Oportebat deinde reluctatam aliquandiu cum viro Sicambrem consentire. Post haec puer adducendus in urbem tradendusque coniugi meae erat, tanquam ad ministeria illam aetatem decentia. Sic illius moribus eramus praefuturi & ille non tumultuario aut brevi conspectu Reginam expleturus."