John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Captitulum X

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Captitulum X

1. "Sed illa, mi hospes, consilia atrocior fortuna pervertit. Vix enim ab eo colloquio triduum erat, cum Cerovistus ille Sicambres vir intravit nostrum limen vestibus scissis omnibusque summi doloris indiciis funestus. Utque me vidit, nihil dissimulato planctu verberans utraque manu pectus. " 'Dii, inquit, nos perditos, ô Gobrya, voluêre. Astioristes nocturnis grassatoribus praeda. An aut ubi vivat incertum est. Abvexit hunc proxima nocte armatorum violentia, qui spoliatis penatibus meis subiecêre denique ignem. Neque nostra tantum tecta haec pestis consumpsit. Acta est praeda ex vicino omni agro, et ego illi turbini superstes non potui vestigia servare impiorum, quia celeriter trans Rhodanum aliquot scaphis delati sunt. Quid vero me facere quove conferre nunc auctor es?' "

2. Haec narrante Gobrya penitus Arsidas, tanquam in cladis & iacturae parte esset, expalluit, indignum fuisse facinus proclamans subindeque interrrogans an sic puer periisset. Quippe maiora de eo expectabat nec a negotiis, quae tunc curabat, aliena. At Gobryas: "Multo, inquit, frigidior ad nuntium illud fui quam te nunc, hospes, video esse. Segnem tamen esse non sivit tumultuarii mali praecipitanda curatio. Itaque homini imperavi ut inutilem gemitum paulisper supprimeret, mihi quicquid contigerat prolixius memoraturus. Auditis omnibus varia animo versabam: unde praedones essent; consultone incidissent in puerum; qua celeritate, qua manu persequendi; denique an deferri ad Reginam haec clades deberet. Sed haec postea commodius narravero. Video enim ad cenam tempus esse, quam corrumpi iam aliquoties ministri monuerunt."

3. "Atqui, refert Arsidas, hilarem convivam non habebis, nisi me ab hac sollicitudine absolvis, quo successu dolueris quodve Reginae supplicium de praedonibus datum." Paruit Gobryas flagitanti raptimque edocuit nihil se aut Reginam ad luctum aut diligentiam reliquisse, quamvis & secreto gemebant & praetextu alio quaerebant in latrones. Ceterum rapto puero nihil in iis fuisse auxilii, nam neque repertos qui eum abvexerant neque superfuisse vestigia quibus ipse ulterius quaereretur. Ergo Reginam hoc quoque tunc facinus ascripsisse Commindorigi&emdash;ita meritis qui per scelera vivunt, ut non suorum modo facinorum sed & interdum alienorum infamia laborent. Postea liquidius esse rescitum praedones in Allobrogum montibus, quo minore invidia in alieno solo quam in patria peccarent, facta manu Rhodanum transivisse; spoliis deinde onustos, postquam in suam ripam relati sunt, divisis manubiis agmen solvisse, ne multitudine proderentur. Ita periit scitissimus puer, inquit, & propemodum in amissi desiderio mater."

4. Adhuc confusior Arsidas: "Videor, , magni aedificii apparatum somnio conspexisse, quod, postquam artificum manibus crevit, marmoribus & picturis insigne, ut19 hominum me a somno excitantium plausu, perierit. Sic posteaquam puerum servavisti, postquam perduxisti ad annos quibus promitteret se non frustra servatum, subito eximis nobis." Sub haec verba asperius intra se indignatus ridebat tacite imprudentiam Gobryae, qui tot verbis tantam scenam apparasset, in qua nihil deinde ageretur.

5. Nec Gobryam latuit hominem esse commotum. Itaque ut hospiti vultum restitueret: "Si hilariter, inquit, cenas, reducam deinde puerum matrique sistam incolumem." Mutatus ad haec verba est Arsidas, qui altiori spe quam Gobryas credebat rei exitum felicem optaverat. Cum vero se ad mensam componerent, excusavit hospiti Gobryas quod in medio lectulo accumbere iuberet ex Druidis unum. Ita Gallorum religionem ferre ut hoc hominum genus sive in scaenis sive in conviviis honoratissima occupet. Supra hunc vatem Arsidas; infimo Gobryas loco accubuit. Cenantibus multus sermo de Druidis fuit, dubitante Gobrya utrum plus Arsidas scire an narrare vates vellet. Qui ubi se non in Gallicis modo sacris regnare sed disceptatores litium esse totamque ab suis praeceptis iuventutem pendere memoravit. Magnam quoque apud se poëseos, tanquam divinissimae artis curam esse, lentis & grandibus verbis monstravit, in eo sermone diutius haerens, ut aliquid rogaretur recitare. Quod ut Arsidas sensit coëgitque volentem, retulit ille versus a se non pridem, ut aiebat, constructos, quibus deorum aequitas celebrabatur, qui diu laedi se passi, tandem ex dignitate desaeviunt.

6. O sontes animae, quarum vesana lacessunt

Facta diu Superos; lentum ne spernite Numen,

Ne, miserae, tardoque graves examine poenas.

Sera licet sint tela Iovi, nec protinus omne

Ad scelus armato turbet sua sidera nimbo;

At vigili stat mente memor, poenasque merentum

Annumerat Nemesi iusta Themis ardua cura.

Hinc leti innumerae facies, & funere peior

Mens aegra, atque altae divulso in pectore dirae.

Hinc nullae fluviis ripae, & vectricibus undis

Spumeus in medias Triton venit altior urbes.

Quid memorem versis exutos messibus agros,

Ventorum seu vulsit hiems, sive agmine foedo

Densus aper strictis effodit pabula rostris?

Quid cum saeva lues circum tabentibus auris

Inspirat celeres per membra furentia mortes?

Aut pater Armipotens mediis incendia fundit

Gentibus, & saturas restinguit sanguine flammas?

His Superum vindicta modis (ne tarda queramur

Supplicia & faciles violari crimine divos)

In meritas saevit gentes, & saecula cunctis

Exhaurit fatis. At nos miserabile vulgus,

Ignari quae tela sonent, cur turbidus aether

Aestuet, unde anni fragiles & rara senectus,

Naturam & cassi damnamus corporis artus,

Fortunaeque vices. Nihil, heu!, Natura nec artes

Peccavêre deûm. Sed nos cunctantia fata

Ursimus, & caecas peccando accendimus iras.

7. Cena, ut bellum & maria ferebant, eleganter exhibita: "Tempus est, ait Arsidas, scrutari omnia trans Rhodanum20 & ex latebris principem vestrum eximere." Tum Gobryas: "Strenue factum a nobis & tunc omnia frustra cesserunt. Quattuor totos annos amissum deflevimus. Quinto anno necessarium in Allobrogas bellum fuit, quod de finibus disceptarent imminerentque felici viciniae. Parum interest illius belli casus te scire, praesertim quae tumultuariis & obscuris manibus gessimus. Una fuit acies iusta, qua profligati Allobroges castris quoque exuti sunt. Noster exercitus, dives praeda, vix captivos capiebat, vix spolia, torquibus armillisque ex auro (ut mos Gallorum est) in illa strage innumeris. Tres fuerant Allobrogum Reges proelio illo fusi, inter quos fama & dignitate praecipuus Aneroëstus appellabatur, cuius tentorium dum victores despoliant, quidam miles in illius vestibulo adolescentulum egregiae venustatis conspicatus, cetera praeda neglecta eum habere concupiit. Is maioribus quam pro aetate spiritibus gaesa quassabat abnuebatque se vivum capi posse. Nec violare tenerum corpus miles sustinuit sed sodale advocato circuivit pugnacis pueri terga. Ita vix demum lacertis occupatis, a frendentis manibus tela excussa sunt. Videbantur indignae vinculis manus & fraus ab liberali indole timeri vix poterat. Si itaque promitteret non fugere, pollicentur nullis servitutis notis astrictum comiti quam captivo similiorem secum iturum. Is vultu tanta clade non deiecto, haud se diis repugnaturum dixit quibus sua captivitas placuisset nec setius fidem quam antea libertatem culturum.

8. "Non sine numine deûm fuit, quod tantopere militibus puer placuit. Abvexêre iam volentem; & invidiam timentes non a multis eum conspici passi, iam non procul urbe regia aberant cum in me inciderunt. Si qua fides, stupui in adolescentuli vultu, illosque avidissime percunctatus (nam nec mihi erant ignoti) unde haec praeda & an venalis esset, retulêre hunc se inter captivos eximium Commindorigi donum servare. Credo veritos ne illum mihi deposcerem obiecisse Commindorigis nomen. Scis Gallorum sagula totum corpus non tegere. Itaque dum intentius in eius contemplatione haereo, & dii nescioquid animo meo grande magis magisque subiiciunt, forte flexit ille cervicem meque momento temporis nimio gaudio imparem propemodum confecit. Nam quid loquar felicitate illa dignum? Prodidit, mi hospes, regii sanguinis notas, illam, inquam, naturalis purpurae spicam quam in Reginae filio, ut antea monui, fata expresserant. Loqui non poteram in impetu exundantis laetitiae. Sudor quoque & subita vestigiorum infirmitas adhuc dubia & anxia vota pulsabat. Tum praesides gentis deos tacite veneratus, ut adessent spei tantae: " 'Egregium mehercule munus, inquam, Commindorigi invenistis. Sed videte, commilitones, num Reginae non aptius tradi possit. Adhuc aetas est non turpis gynaeceo21 memorque aliquando per quos Dominae fuerit traditus, fortasse deinde vos provehet. Nam & Commindorigi hunc si datis, tamen ad Reginam perveniet, Commindorige hanc muneris gratiam apud illam occupante&emdash;quae iam vestra, si sapitis, erit.' Milites pauca inter se collocuti, agunt gratias quod eos consilio iuvissem; cupere quoque se mea opera intromitti ad Reginam. At ego non id tantum in me recipio, sed carissimae praedae timens, avidus quoque certiora cognoscendi ex puero eos ad cenam voco.

9. "Postquam domum pervenimus, leniter adolescentulum coepi affari & rogare quod ei nomen esset. At ille se Scordanem in prima captivitate appellatum, in ista secunda adhuc nescire quod sibi domini nomen imponerent. " 'Tu igitur, inquam, iam antea semel captus?' " 'Certe,' subiicit ille. " 'Unde autem mi puer? & quod tibi primum nomen?' " 'Ex aedibus patris, ait, obscure memini me adhuc imbecillem armatorum violentia fuisse direptum. Nec quid ultra memini nisi nos ruri habitavisse & me Astioristem a matre nuncupatum. Sed Rex Aneroëstus dono eorum qui me rapuerant deinde habuit, inter cuius liberos paene haud dispari cultu vel gratia pulcherrime aliquot annos egi. Voluit quoque in rudimentum militiae ut bellum hoc viderem, in quo heu! & quid illo actum sit nescio, & ego iam alia fata ac, ut opinor, viliora exorsus sum.'

10. "Sub haec verba dolore animi turbatus est. Sed ego iam certus negotii adoratis numinibus, in quae potius quam fortunam referebam rerum seriem: " 'Nihil, inquam, ô puer, in te dii peccavêre, neque fatis ingratus sis, quae te in Reginae familiam asserere tot casibus laboraverunt. Magnae felicitati servatus es, puer.'





19 ut (i.e. velut, tamquam) edd. pri. et sec.; uno 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1664b, 1673



20 Rhodanum 1627, 1630, 1664; Rhenum edd. pri. et sec. perperam



21 semper scribitur gynecaeum in edd. pri. et sec.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License