IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. "Impotens laetitiae eram, & nocte inter maximae spei omniumque bonorum inquietas imagines ducta, militibus significo me ad Reginam ire illis aditum impetraturum. Cultum solito nitidiorem assumpseram coronamque habebam, tanquam sacra diis facturus. Vultus praeterea erat inter gaudii sensum porrectior, quae omnia recentis victoriae excusabat hilaritas. In22 hoc habitu cum Reginam salutassem, paululum fallere constitui nec a principio laetitiam totam dare. Igitur: " 'Ne mirere, Domina, inquam, hanc animi insolentem laetitiam. Dii arcana vi somnii ita me impulêre. Forsitan superstitiosum appellabis. Sed adeo certa fuit quae dormientem egit imago, ut nec somniis illam annumerem. Ne amplius dissimulem, vices tuas iam gaudeo. Ita tibi felicem hunc diem portendi monstravit Mercurius (credo) aut si quis est alius deorum nuntius qui venturarum specie rerum somnos mortalium erudiat.'
2. "Tum Regina: " 'Quinam autem, Gobrya, hi gaudii montes? Aut verius quid insanis?' " 'Videbam, subiicio, sub auroram, cum purioribus somniis tempus est, honestissimae puerum frontis his me verbis compellantem: " ' "Vade ad Reginam, Gobrya. Nuntiabis me ad illam adventare. Tamdiu expetitum hodie securissima ratione conspiciet." " ' "Quis tu autem es? inquam. Nam neque vultu isto ac genio inter te & ullam deorum prolem disconvenit." At ille iratior: " ' "Adeone Astioristem ignoras, ut nomenclatore opus sit? Non novisti Timandrae filium, principem tuum?"
3. " 'Illico loquentem agnovi, cumque vano conatu niterer ad amplexus, excitavit animi impetus membra & per ingratissimam vigiliam puerum amisi. Divinum fuisse praesagium, Domina, illinc intelleges, quod tanquam cogentibus superis de eventu nec ambigo. Tenebis hodie Astioristem tuum.' Regina his auditis demisit in pectus anxium vultum, rursusque se erigens adeo nihil laetum ostendit, ut iam paeniteret me fabulae. " 'Quid tu me, inquit, rapis in dolorum memoriam? Aut haec fortuiti soporis delira species fuit aut si quid simplicius dii significant, vita hodie defungar amplectarque inter manes filii umbram.' " 'Immo, Domina, inquam, nisi mea promissa processerint, vel multato exilio vel, quod omnium ultimum, odisse me velis. Ibo ad templum agamque cum superis ut promissa repraesentent.'
4. "Tanta alacritate coëgi ut speraret, protinusque digressus pro templo ac diis meam domum habui unde felicitatem expromerem. Milites ergo cum munere suo in vestibulo regio constituo, per Praefectum regiae custodiae, familiarem quidem meum, ceterum rei quae agebatur ignarum, paulo post introducendos ad Reginam. Ad quam interim redeo teneoque silentium si quid forte ipsa prior inciperet. Constabat esse commotam. Nam interdum ambulabat praeter solitam vestigiorum mensuram, interdum residentem acerrimae cogitationes figebant. In me denique saepissime intuebatur, cum ecce Praetorianorum dux, ut rogatus a me erat, intravit monuitque adolescentulum de praeda venustissimum adesse, quem duo milites munus Reginae adduxerant. Perturbatus Timandrae animus nondum fata, quamquam sese iam explicantia, capiebat. Nec quid maius suspicata milites iussit admitti. At vero ubi cum munere fuerunt in conspectu, suavissime hospes, stupore & affectu crescente per gradus, ut correpta, ut possessa diriguit! Spes quam feceram vix passa est ut audiret suum munus commendantes, sed ultro periculoso & temerario impetu inspexit in pueri cervicem, agnitoque natalium signo, ut confusam mentem tegeret, aliquamdiu pallam in vultum duxit quasi oculis male esset. Obfirmata deinde os retexit.
5. "Tandemque militibus post promissa & gratias dimissis, mihi secreto his verbis blandita est: " 'O praestigiator! Vigilans scilicet somniaveras! & quae vera sciebas, quo differres gaudia mea, referebas in soporis vanitatem! Scis quo modo te ulciscar? Tardiora praemia erunt, quae, fateor, debeo tibi summa. Referes postea qua ratione in puerum incideris. Nunc illum accipe & tanquam ad nostra obsequia instituendum ale. Disciplinis tenerum imbuemus, quae summam sortem decent. Sine suspicione interim illius aspectu & colloquiis fruar.'
6. "Post arcana haec verba, mihi publice puerum tradit, quem Scordanem appellabamus. Ipsa, quo solutius laeteretur, in secretum secedit. Militibus autem praemia cum fide persolvimus, regia quidem sed non tamen invidiosa aut paria dono. Ecce autem in illo sereno non temnendam vim subitae tempestatis. Rex Aneroëstus missis ad nos praeconibus nuntiabat: " 'Si quis suavissimum puerum sibique inter filios numeratum reddere vellet, tantilli capitis pretium talenta centum fore.' Pertimuimus ad illius importunam benignitatem. Nam qua invidia aut suspicione hunc Regina servaret quem tam cari suus patronus licitabatur? Saltem barbarae crudelitatis videretur & hoc gaudium seni & tot bona puero invidere. An cessaturus denique esset ipse Scordanes, si ad vires fugiendi adolevisset, aut aliis centum talenta quaesituris non se quoque ad furtum praebiturus? Dum haec timemus & nec placet cum Aneroësto pacisci nec honeste retineri puer potest, fortuna Aneroësto infesta illico nobis favit. In eum siquidem sui cives insurgunt. Subitum bellum fuit exituque cruento in acie ceciderunt filii Aneroësti, quos duos spei eximiae habebat. Ipsum (quamquam non repertum cadaver est) illa strage occubuisse crediderim. Et tum quidem qui eum deiecerant regnum illius tyrannico ambitu ad se traxêre. Vix tantam Aneroësti cladem Scordanes vivus tulit, tanta illi pietatis suaeque iacturae supra aetatem cognitio erat. Tamen mora & (quis puerum crederet?) argumentis demulsimus.
7. "Ita redditus sibi nobisque servatus expectatione celerius, omnem sui admiratione ordinem, omnem aetatem in regia complevit. Seu equitandum, seu tela mittenda, seu ductus in pariete orbis sagittas expectabat, statim aequalibus maior; tantus denique erat cui possent magistri invidere. Nec superba aut pervicax naturae felicitas. Amabant omnes vinci, quia prius neminem ulla arte quam humanitate & obsequio superabat. Nihil in colloquendo urbanius. Cunctis cedere, ambire universos, fecundissimus salibus, quos ne laederentur ceteri in se primum experiebatur. Adolescebant praeterea vires, quas durabat lucta & palo, cursu quoque & venatu, domandisque iugalibus; multa praeterea insomnia, parco victu, & tempestatibus anni totius ipso usu valetudini suae conciliatis. Avi denique sui (quod ego & Regina praecipue apud nos gaudebamus) exhibebat non indolem tantum, sed vocem & gestus.