John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum XII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XII

1. "Haud multo plus sedecim annis vixerat, cum animum illi ac vires maturavisse visa sunt fata ne omnes periremus. Quippe Commindorigem ex nimia copia fastidium ceperat nostri obsequii. Ultra bonorum patientiam saeviebat scelere diuturno audacior expertusque quam inulte Britomandes despici posset. Ad extremum, nomen regium haud obscure optabat, clientum suorum vocibus in hac ambitione frequentibus ut dicerent languescens sub Britomande imperium a strenuo homine excitandum; plus regnum Commindorigi debiturum quam Commindorigem regno, si id ei placeret auspicari; parum interesse Britomandis, ad regia munia inepti ac praeterea virili prole carentis, quo nomine appelletur; Commindorigem non solum ex prima nobilitate, sed praeterea virum esse. Iamque haud procul ab exitu erant furiosa consilia. Dicebatur tyrannus agitare quo tutissime munimento Rex cum sua Timandra teneretur, quae ad eorum victum vectigalia relinquenda, quis utrique comitatus, quaeve custodia. Adeo denique despexerat iacentem Britomandem ut perplexe auderet sciscitari an relinquere ultro posset tam grave & molestum negotiis regium nomen, quippe ratus multum sibi decessurum invidiae, si id a volente impetravisset. Lacessitus indignissima voce Rex tunc quidem tenuit iram, sed deflere deinde apud Timandram fortunas suas coepit. Illa nihil cunctandum existimans &, si fata obstabant, saltem fortiter pereundum: " 'Habeo, inquit, quo te ab impio hoste vindicem, carissime coniunx. Sed timeo ne me facilitate tua destituas, detectisque apud inimicos machinis mecum quoque te obruas.' At Rex diis superis manibusque invocatis confirmat se non tantum silentio, sed etiam auctoritate accessurum Timandrae consiliis. Agnoscere miseram mentem quantum ante peccaverit, sed vi iniuriae cladisque quae instabat iam fortiorem esse.

2. "Timandra his verbis laetissima: " 'Si fidem servas, ait, die crastina vel victores dignitatem asseremus vel Reges moriemur.' Ceterum nemini ipsa in illam noctem communicavit consilium, nisi quod fidissimos aliquot admonuit ut ad se sub auroram convenirent. Mihi autem non tantum adesse sed alumnum adducere praecepit vultu adeo extra aegritudinem ficto, ut nihil insolens aut turbulentum coniicerem. Tunc Commindorix venationi operam dabat tertio ab urbe milliari, ante biduum profectus in regiam domum ubi saltus & ferae solis principibus servatae sunt. Prima igitur luce coimus ad regiam, ut erat imperatum. Sedecim non amplius eramus quos ipsa ante Regem constituit, omnes ex numero optimatum & Commindorigi vel publice vel privatim inimicos. Cumque alumnum meum propius iussisset accedere, ita ad Regem locuta est.

3. " 'Adhuc incerta sum, Domine, an tuo crimen sit quod tanquam egregium facinus professura advenio. Celavi te enim felicitatem tuam, ut ea securior tibi esset. Nam hostes crescentem sustulissent quae matura nunc eosdem pervertet. Ignosce igitur quod tamdiu silentio meo factum est ut nescires quantum diis debeamus. Et, ut rem paucis aperiam, desine isto adolescente vivo te liberis orbum credere qui patrio ritu in sceptrum succedant. Nam per deos deasque quotquot appellari fas a me est, hic est filius tuus. Hunc ignaro tibi peperi mentita puellam ex me natam, quam paucis mensibus quibus vixit de meo nomine Timandram appellavisti. Simulandi causa fuit ne in illum Commindorigis impietas aliqua arte saeviret. Ceterum quamquam grave est praesentem laudare, dicam tamen quod non potest sileri: assurrexisse eum in indolem dignam maioribus & deos sua cura prolixius quam optare ausa essem meum consilium asseruisse. Quippe nascenti Penates rustici quidem, sed fidi contigerunt. Ita infans delitescere atque ali commodissime potuit. Crescentem seu praedonum vis seu potius benigniorum mens caelitum deduxit ad externi principis aulam, in qua sine suspicione assuevit elementis negotiosae & exercitae vitae. Hinc a diis specie praedae nobis redditus, ita consummavit pueritiam, ita viriles annos exorsus est ut utilis esse posse incipiat nunc cum tolerabilis Commindorix desiit esse&emdash;qui premendus est, ô Rex, aut accipiendus in dominum. Quantum enim a captivitate abes? Quid aliud expectamus quam vincula?

4. " 'Age potius, carissime coniunx, ulciscere una hora tot annorum audaciam. Quod si te patientiae consuetudine despicis, at regnum avitum huic soboli tuae serva. Procerum etiam miserere quos hic vides. Nemo enim illorum est qui, quoniam pro maiestate tua stetit, non debeat aut mortem aut ea contumeliam graviorem expectare a tyranno. Noli tuam dignitatem, coniugem, prolem, & tot fidissimorum salutem nunc prodere. Nec de mea fide dubites, quasi novandis rebus hunc falso sanguini regio ascribam. En collo, en cruri extremo certissimas notas, tanquam fatorum sigilla, quibus vario discrimine amissus repertusque me & illos qui conscii mecum erant non fefellit. Sed praeterea eiusmodi sunt tempora ut, etiamsi haec commenta a me essent, debeas commoda fraude uti. Interverte tuum hostem nullis facilius artibus quam hac novitate domabilem. Parta pace de huius natalibus maturius habebis quaestionem. Nunc si quod est esse non credis, aut tua interest ut credere fingas.' Versa deinde ad filium: " 'O mi Astioristes, inquit, ita enim nascentem appellavimus, liceat nunc te tandem bona fide amplecti. Mi gnate, tot mihi lacrimarum, tot votorum materia. Da frontem, da ora ad osculum. Nunc primum & te nasci & me matrem esse existimo.'


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License