IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. "Sic loquente Regina, omnes praeter me obstupuerant. Solus enim sciebam vera esse quae illa referebat. Sed nec in totum ab admiratione aberam, quod adeo improviso mihi consilio rem ad Regem detulisset. Ceterum ex omnium ore constabat quam hoc novum mentibus esset. Rapta voce vultuumque constantia in se mutuo intuebantur. Deinde hi deos vocabant, alii mittebant lacrimas aut sublatis in altum manibus taciti mirabantur fortunae ingenium. Ita enim Regina vixerat ne quis fraudem ab ea metueret. Nemo altius tamen ipso Rege & Astioriste mutatus est. Rex gaudio ceterisque affectibus amens non loqui, non moveri. Inspiciebat nunc in coniugem, cui longae fidei experientia credebat, nunc in filium & ipsum non minima perturbatione attonitum. Cum enim in illius collum Regina invaderet, non ausus negare amplexus, non offerre incertus contremuit. Sed Regina lacrimis in coniugis vultu visis audacior: " 'Patiaris, carissime coniunx, inquit, hunc recipi ad genua tua aut si iam te patrem sentis, prior quoque porrige manum.' At Rex: " 'Non me adeo, fidissima coniunx, inimici dii agunt, ut hanc stirpem repudiem virtutibus mehercule atque fama quantumcunque regio generi ingens decus allaturam. Equidem sanctitate & prudentia tua fretus, non dubito quin ex me sit genitus. Quod si tamen ipsa deciperis, si quod non est esse existimas, nihil minus hunc filium mihi volo, ut si non vincula naturae intercedunt, saltem adoptione me faciat patrem.' Simul in procumbentem toto pectore se dimisit.23 Clarissimus iuvenis & omni virtutis experimento notabilis pridem omnium corda sibi devinxerat. Igitur eorum qui aderant favorem nulla tantae felicitatis invidia corrupit. Iam tanquam dominum intuebantur. Iam osculum manui vestique ferebant. Etiam seniores revocabant ad avum Britomandem memoriam & tum vere, tum illudente24 oculos pietate plurima ex vultu illius naturam in nepotem transtulisse monstrabant.
2. "Rex denique ab uxore quaerere coepit omnem deorum rationem qua servatus filius sibi esset. Sed Timandra: " 'Minus occupatae laetitiae, inquit, erit illa narratio. Nunc a iugulis nostris depellamus perniciem. Quamdiu Commindorix vivet, nec Reges esse nos nec propemodum homines credam. Quo animo putas superbissimum hominem accepturum hoc tuae familiae incrementum? Sed frustra, si me audis, saevierit. Populi & militum animos subita nec difficili arte occupa. O si te sineret valetudo ad illos procedere, si coram facere tantis rebus auspicium!' At ille: " 'Possum ire, domina, possum. Et nisi aliud consulitis, placet populum in regiae vestibulum ad contionem vocari.' " 'Hoc erat, inquit Regina, quod optabam. Praecipitanda sunt omnia priusquam aliquid admonitus Commindorix turbet.'
3. "Praecones igitur tota urbe celeriter dimittit qui populum ad contionem urgerent, quam Rex esset habiturus. Omnibus illi videbantur insanire. Nam quis crederet Regem qui tot annis publico abstinuerat repente prodire ad populum ac etiam orare? Quid insolens, quid subitum contigisset? Monstra haec singulis erant, mutuoque ignari&emdash;ut in incertis sit&emdash;rogabant docebantque. Sustinuêre aliqui dicere abdicaturum in ipsa contione maiestatem, hoc ultimum munus regiae potestatis usurpare. Erecta omnium studia erant fervebantque coëuntium turbae. Praetoriani milites & ipsi acciti per centurias & signa constiterant. Sublimem inter haec locum instar scenae diligentissime excitamus. Ad quem postquam Britomandes proceribus medius est progressus & resedit cum Timandra in suggestu sibique proximum statuit Astioristem, variae in populo voces fuerunt. Hi ad Regis conspectum lacrimabantur; quaerebant alii quid subitae dignitatis apud Regem externo iuveni accessisset.
4. "Saepe denique imperato silentio Britomandes dicere exorsus est: diis gratias haberi tam a se quam populo aequum esse, quod sibi filium regnoque heredem reddidissent. Hunc iuvenem, quem prope se collocatum cernerent, Reginae partum esse. Sed hostium metu cum natus est esse celatum eductumque ut privatae sortis infantem; deinde diversitate fatorum amissum ac receptum. Se illo primum die agnovisse eam stirpem, nec quicquam distulisse quin gaudium populo daret quod esse publicum oportebat. Ac ut gemina omnibus laetitia esset, se militibus quidem donativum promittere; oppida vero & portus triente tributorum & vectigalium levare, fidem modo exhiberent viris dignam adessentque caelitum coeptis, qui tam eximie Galliae faverant. Astioristes deinde Rege iubente populo militibusque locutus est. Gratus antea omnibus fuerat & tunc auspicatissimae formae sublimius aliquid accessisse videbatur. Is iterum donativo in crastinum promisso milites suos fecit. Populo, quem vectigalium minuendorum pollicitatio iam mulcebat (ea enim atrociter Commindorix & sub invidia Regis intenderat), adhuc congiarium & epulum promisit.
5. "Tam novis & arduis rebus, ad trahendas vulgi mentes magno momento fuêre optimates, qui cum Rege & Astioriste constiterant, hi firmiorum provinciarum Rectores,25 alii Praefecti militiae, propemodum autem clarissimis stirpibus nati. Itaque multitudo caelum acclamationibus implevit, miles armis concrepuit, facilique & subito impetu, ut vulgi sunt studia, universa contio consensit huic fortunae. Soli Commindorigis clientes, tanquam in patroni exitio, marcebant aut illius freti potentia tacite minabantur haec omnia eo absente audentibus. Sed multitudine impares erant, quae tunc quidem extra periculum fortis, mox subito terrore deiecta est. Quippe Commindorix sub hos motus urbem intravit aliquid insolens agi per suorum quosdam admonitus, qui ad eum decurrerunt ubi primum vulgatum est contionem a Rege provocari. Is ut in venatico habitu erat, praecipitatione & iracundia calens, postquam vidit populum coiisse & eminere in solio Britomandem, nondum gnarus quid ageretur, sed tanquam supercilio satis omnia compressurus conscendit ad Regem. Nemo eunti obstabat diuturna tyrannide non in odium magis quam reverentiam & metum crescente. Ergo per cuneos populi iam muti timentisque peccasse ultro exceptus est. Manu venabulum tenebat, ferrum erat ad latus. Pauci ex domesticis, ut festinatio fuerat, comitabantur nostris sparis maxime armati. Iamque ad sublimem contabulationem pervenerat, in qua Regem pauci proceres circumstabant.
6. "Illiusque gradibus tumultuarie superatis: " 'Quae, inquit, haec insolentia rerum est? Aut quis Regi & reipublicae, me absente, per seditiosos conventus illusit?' Expalluerant omnes ipsa parendi timendique consuetudine. Et parum videbatur in Rege opis esse. Solus Astioristes intrepidus stetit processitque mox obviam & leviter manu repulsum, ponere tela iussit & ad Regem quem in solio conspiciebat ire modestius. Commindorix aliquem id contra se ausum acerrima indignatione permotus est, celerique consilio, ne impune hoc esset, contorsit in Astioristae ora venabulum, quod ipsius declinatione vitatum delatumque ad praetorianorum phalangem peccavit in milite.26 Ensem deinde ex vagina uterque diripuit.
7. "Memorabilius forte spectaculum, hospes, nostra aetas non edidit, quod ut te nunc etiam oblectet, finge animo rerum speciem qualis haec erat. Quicquid spatii circa regiam fuit milites populusque (& ipse de Gallicorum conventuum more armatus) late stipaverat. Scaenam illam quae Regis solium ferebat accersiti a Timandra optimates conscenderant. Rex altior cum coniuge sedebat in suggestu. Nemo tamen, ubi Astioristae & Commindorigis enses fulserunt, aut accendere pugnam aut prohibere sustinuit. Tanquam aliquo fatali torpore omnes inhorruissent undique silentium fuit, oculis mentibusque in hoc unum certamen compositis. Ex illius enim eventu suam quisque fortunam expectabat, & ceu suus funderetur illis ensibus sanguis, sic quisque dolebant aut vovebant. Deos etiam arbitros pugnae plerique adesse cogitabant. Iudicarent illi de lite, id est de Astioristae natalibus. Si non fabulosae vanitatis mendacio asserebatur in sceptrum, non commissuros caelites ut per tanta servatus prodigia in debitae felicitatis limine caderet. Ipsa quoque pugnantium species intimos affectus ciebat & multorum animos trahebat in partes. Nam Commindorix mensuram mortalium prope excesserat: validissimi erant artus, & proceritati non impares; trux vultus; integra adhuc aetas; virium, animorum, militarisque & athleticae artis ingens opinio. Contra in Astioriste vivida quidem sed tenera adhuc aetas, non altius quam hostis sui humeros staturam promoverat; vultus, quamquam tunc minis asper, qui virginis esse posset; liberale vestigium; nec quicquam in eo timeri dignius quam amari. Et hinc misericordia apud bonos quod cum experto & toties victore progrederetur. Ceterum paria arma erant, ensis utrique. Nec dubitaverat Commindorix ipso impetu iuvenem proteri posse. Itaque spernenti vicinior tanquam ad facilem ruebat victoriam. Sed postquam adverso mucrone depulsus est ictus quem alte paraverat & Astioristae gladium aegre a iugulo removit, tunc vero diligentius in illum coepit inspicere & ut in iusto discrimine se tueri.
8. "Iamque ensis utriusque vanos in ictus bis terque ceciderat, cum tandem Astioristes prior vulnus accepit in capite, qua in supremam frontem capillitium excurrit. Tum vero sudore ac cruore formosior impatienter excanduit. Circuire, accedere, relinquere hostem, artisque & ingenii mutatione lassare. Urgebat nobilissimam mentem victoriae decus & praemium, gnarus illius mercedem certaminis Gallicum esse imperium. Sed omnium maxime pietas instabat ut repertos parentes in dignitatem assereret. Ita hostem obsidenti tandem dedit se fortuna. Ut apud nos de veteri more caesim pugnatur, destinaverat forte ictum in caput inimici, quem cervicis deflexio non in totum frustrata est. Incidit enim ensis in aurem, quam cum modica genae parte deiecit in terram. Movit tyrannus caesariem; horridusque indignatione & minis infremuit. Furum poenam ac dedecus ille casus inflixerat. Manabat & plurimus sanguis adauxitque hoc ipsum insaniam, quod Astioristes (tanquam hoste contempto satis iocis vacaret) dati vulneris dolorem cumulavit ludibrio. Recruduit itaque pugna, donec visus est Astioristes indignari tanto tempore constare victoriam. Felix ictus & Galliae salutaris qui Commindorigi lacertum eripuit. Quo prolapso institit victor reclusitque adhuc mori dubitantis vitalia."
9. Exsultavit Arsidas intellecta victoria, quasi cadentem in arena gladiatorem suo plausu sequeretur. Neque mora: "Videor, inquit, in Astioristem vestrum inspicere, Gobrya, qualis, hoste confecto, labore periculoque iam grandior se parenti atque vobis exhibuit. Ut laetitia, ut successu magnifice intumuit; quamdiu nudum ferrum asperumque hostili cruore praetulit manu. Iuvat, ô Gobrya, in tam dulci cogitatione haerere. Sed quid mentis militibus populoque Commindorige caeso fuit?"
10. "Talem populum Astioristes habuit, subiicit Gobryas, qualem optares. Voce, plausu, omni gratulatione efferbuit. Miles exemplo de iussu Britomandis novo se iuramento principi obstrinxit. Nocte deinde festos ignes cives coronati choreis cinxêre. Nihil aliud audiebatur in compitis quam contumeliae in tyrannum aut Astioristae praeconia, quorum pars vulgaria erant moxque casura. Alia quae constabant numeris, quoniam canebantur, diuturniora habuimus. Noster hic inter ceteros vates (simulque Druidam oculis designat) non abstinuit carminibus in communi argumento, quae&emdash;ut adhuc tanquam recenti victoria laetemur&emdash;si, hospes, iubebis, ut est humanissimus recitabit." His auditis Arsidas, magis ne Druidae ingenium temnere videretur quam quod amaret narrationem eiusmodi interpolari carminibus, apertissimo vultu inspexit in poetam. Nec multum abnuentem exoravit ut addito paene cantu hos paucos versus daret.
11. Nam quem de Superis colemus omnes?
Cui plus floribus intumescet ara?
Hic honos Superis sit magis omnibus.
Divorum cecidit manu tyrannus.
Hunc Tirynthius, hunc Diana telis,
Pallas monstrifica perculit aegide;
Hastis Bellipotens, fulmine Iuppiter.
Hunc & infestis petiit sagittis
O Heros, miserae flebile vinculum
Dum rumpis patriae. Gallica Perseum
Terra te sensit. Tibi liberata
O lux, ô bona, nec premenda nocte!
Saevum paene puer Giganta spernis.
Despexitque tuas ille ferox genas;
Qualis tela diu tergore reppulit,
Ausus imberbem maculosus hostem
Te te delicias, ocellulumque
Naturae iuvenem! Ah pios nepotes!
Ah dona cupidis care parentibus,
Tithonus thalamo seu tibi cesserit,
Seu vehet curru, facietque laetum