IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Laudatis carminibus Arsidas vultum Gobryae repetit. At ille: "Non te superflua narratione conficiam, quae Druidum, quae equitum decreta in principes, quot dierum supplicatio, quae ad omnia fana populi turba, ut denique omnes in pacem (quae in tanta Commindorigis factione sperari vix poterat) sponte aut metu consenserint. Quia nox provecta est, hospes, & te dicendo fatigavimus, paucis ad haec tempora nostrum Astioristem perducam, qui experimentum potentiae suae cepit, non voluptatibus aut insuetae dignitatis superbia sed liberalissima pietate. Cerovistum & Sicambrem27 sub quibus vixerat infans accivit in regiam, ipsique Cerovisto, negotiis scilicet assueto quae patresfamilias decent, suae domus praefecturam attribuit. Sicambrem tradidit matri mox aequatam matronarum praecipuis. Cum eorum filio, qui & Cerovistus appellatur, puer assueverat lusitare & tunc renovato commercio habuit inter familiares eximium. Adhuc illustrioris fuit in Regis Aneroësti memoriam pietatis. Huius in se amorem meminerat. Centum illa talenta pro puero & captivo promissa movebant gratissimum pectus, gaudebatque Timandra Regis illius casibus palam filium ingemiscere, conscia ex meritis suis ipsa quanto magis amaretur. Itaque & honorarium tumulum excitavimus Aneroësto, bellumque tyrannis qui eius regnum tenebant indiximus. Utilis regno haec Astioristae in alumnum devotio fuit. Nam domitis hostibus terrae nobis & gentes cesserunt olim Aneroësto regnatae. Ipse Astioristes bellum hoc gessit, intraque sex menses validissimas arces in Alpibus & quicquid in illis gentibus roboris fuit, sic quaesiit suo patri, ut nulla fidelior deinceps provincia nobis exstiterit. Ubi tyrannos Aneroësti spoliis incubantes partim in acie partim suppliciis cecidit, ad parentes insigni triumpho revectus est.
2. "In ea felicitate triennium a Commindorigis morte regnavit sub paternis auspiciis. Ratum esse volebat Britomandes quicquid ille iussisset. Hinc magistratus, hinc milites edicta accipere; ab eo provehi optimates aut, si merebantur, premi. In eo acquiescebat Timandra, sibique domi & foris videbatur fortunata. Ter illa omnino pepererat. Primum natu Commindorix per nutrices sustulerat. Astioristes secundo editus partu effecerat ut sospes esset familia. Tertius labor filia fuit sexennio Astioriste minor. Hanc dii volunt incolumem; specie ac moribus inclyta vivit. Cyrthaeam appellamus. His se duobus liberis Timandra oblectabat, omnesque iam ceperat elapsae calamitatis oblivio, cum mutandis ipse rebus magno, ut existimo, fato Astioristes incubuit. Cupiditati sciendi quae tellus quive homines extra Galliam essent sine cultu, sine comitibus navigare instituit. Herculem Theseumque referebat & ex ultimo Oriente tot heroas quaesiisse sibi laudem eiusmodi periculis atque vita. Addebat in tanta potestate, qua aulam regebat, se iniquis videri non tam asseruisse parentem in regnum quam alia servitute pressisse. Sed alia ut opinor & secretoria suberant, quae hanc illi peregrinationem commendarent.
3. "Convocatis ergo proceribus consiliique novitatem mirantibus, his se parentes dixit regnumque tuendum paulisper relinquere: nuncupasse olim vota remotissimis a Gallia diis, quae in eorum templis exsolvere deberet; ne vero hanc ipsius mentem tristes acciperent aut luctibus abeunti omen facerent, rediturum enim incolumem & patriorum deorum numine & religione eorum quos petebat. Cum vero acriter repugnaremus & ad preces gemitus quoque & lacrimae passim accederent, ille&emdash;ut spe data mollioris sententiae non adeo timide aut enixe rogaremus&emdash;sponte quidem visus est flecti. Sed eadem subito nocte se ab aula proripuit. Tam arcano & periculoso itineri unus omnino placuit comes, filius ille Cerovisti & Sicambres, quem ludorum seriorumque consortem diu habuerat. Quo profecti, ubi vixerint, quid illis periculi quidve virtutis, quamquam nuper redierint, adhuc fere incognitum, adeo suos errores egregia fide tegunt. Tunc vero ut timore, ut dolore stupuimus! Qui populi, qui procerum vultus, postquam Astioristem abiisse compertum est! Lymphati homines ibant viasque scrutabantur & flumina, si qua possent habere & morari discedentem. Sola denique nos Timandra a desperatione prohibuit, post aliquot dies litteras ab incolumi filio habere professa. Neque tunc modo sed deinceps se frequentes accipere referebat, seu vere seu necessario solatio aegras mentes refectura.
4. "Haud multo plus anno Astioristes abfuerat, cum Britomandes morbo solutus est. Omnes de iuvene querebantur qui obscura peregrinatione destituisset regnum, ut, cum Britomandes efferretur, paene regio funere lugubrius esset voces audire eum ad patriae salutem vocantium. Sed interim capessenda negotia erant & Timandra vivere filium ac valere asserebat, sibique dum ille rediret reipublicae summam esse tradendam. Soli illi obstabant quorum intererat Astioristem non vivere. Ab his vulgo mortuus iactabatur, Reginamque aiebant non ferendam, quae virile aucuparetur imperium. Sic in partes facile itum est. Plurimi cum Regina sentiebant. Alios ducebat Commindorigis patruelis. Incaluerant factiones, adeo ut iam terra marique praesidia essent. Classis praecipue curabatur, quia a Massilia Timandram excutere pro victoria hostes ducebant, & illa in portus urbisque tutelam nautas triremesque contraxerat&emdash;cum ecce in tempore Astioristes redit. Avidi statim nostraque minores laetitia vix diis, vix fortunae, vix oculis credebamus. Iuvabat contrectare venientem aspectumque repetere. Omnis aetas atque ordo sese domibus oppidisque effuderat; non ingentis belli victorem veriora gaudia excepissent. Neque mora ex seditionis28 manibus tela excussa sunt. Rex ab omnibus salutatur. Et ne cruenta essent regnandi auspicia, se omnibus quicquid in eum diem deliquissent remittere edixit, eo quoque laetissimus quod contractae in armis copiae essent. Hoc non temere factum aiebat aut maligno fato in Galliam, sed auspices deos hunc illi exercitum ad ea quae destinaverat comparavisse. Corona igitur patrio more sumpta Timandram tantisper, dum ipse bellum gerit, praeficit rebus. Sibi enim in Graecia hostes esse; his se confestim persequendis operam dare. Tum fortissimos militum imponit navibus interimque dum a litore solvit, praecedere me iubet cum exigua parte classis & scrutari maria, praecipue quae intercedunt Liguriae atque Sardiniae. Functus officio omnibusque exploratis iam lentius ago remigia, certus ipsum venientem opperiri. Ex illius conspectu atque colloquio scies, hospes, me parce tantum Regem laudavisse. Sed quando a Graecis pleraque Siciliae incoluntur, & ille maxime Graecas urbes obivit, dic vero num ipse de vultu aut fama Astioristem novisti?"
5. Iam magis suae spei Arsidas credens obtutuque in terram defixus, postquam diu secum omnia exegit: "Astioristem, ait, neminem novi. Forte de alio nomine, si praeterea aliquot habet, agnoscerem." Subito Gobryas: "Et vero aliud, ut ab ipso audivi, sibi fecit ut securior esset humilioris quam fingebat fortunae simulatio. Poliarchum aiebat se illic vocitari. Comitem quoque qui nobis de nomine patris Cerovistus est, si memini, appellavit Gelanorum." Exciderunt ad haec nomina Arsidae vires. Quem ut Gobryas attonitum hilarique affectu divulsum vidit, coepit quoque expectatione laetitiae confundi, donec ille: "Quis deus tam propitiae captivitatis auctor tibi me tradidit? Errassem mehercule per litora vestra, dum Rex interim navigat, & inutili voto apud ignaros pro Astioriste Poliarchum flagitavissem. Poliarchus est ille quem quaero, ea nuntiaturus, quae sospes non potest ignorare. Et ô vos tanto Rege fortunatos! ô candidos Galliae dies! Quos non afflabit nominis vestri terror! Quanti ambitus Regibus exteris ac gentibus erit in amicis aut hospitibus vestris censeri! Id ipsum me beat quod video vos cum exercitu navigare. Quamquam scio, non pugnam, non aciem, sed triumphi speciem fore. Nam videre, non experiri haec arma aemuli vestri volunt. Sed propere Rege convento mihi opus est, cuius privatim etiam hospes sum."
6. Gobryas his auditis profusius Arsidam veneratus haud ambigue percunctabatur quid afferret aut a quo veniret. Sed Arsidas post incautum subiti gaudii impetum prudentius sermonem tenens magnopere dolebat, quod Gobrya solerter reticente in Siciliam vehi exercitum, ipse se totius negotii gnarum esse temere prodidisset. Elusis igitur quaestionibus quibus eum Gobryas deinde urgebat, coepit multum flagitare ut celeri navigio ad Poliarchum mitteretur. Et Gobryas: "Inhibebimus, inquit, nostrarum navium cursum, hospes, non deductis tantum velis sed anchorarum iactu, si haec maria ferunt. Ita haud dubie regia classis, quam scio non segniter navigare, ista nocte ad nos perveniet. Quod si prima lux nobis illum non coniungit, triremem statim dabo & robustissimos remigum qui te vehant. Interim acquiesce in hac puppi, nec setius quam inter familiares tuos impera." Post haec verba strato admotum reliquit prociditque in vicino ipse lecto, quamquam vix somnum laetitia capiebat. Et Arsidas inter cetera mirabatur cur non monuisset Argenis Poliarcho verum nomen Astioristem esse, quod a se oblivione omissum quoties & ipsa virgo meminerat, ut acris cupiditas facillime turbatur, etiam erraturum Arsidam vano metu audebat ominari.