John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum XVI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XVI

1. Adhuc incerti erant qui homines aut quae tellus, sed amoenam plagam esse multae arbores monstrabant modicique colles ad mare. Varia quoque navigia ad piscationem aut merces passim stabant in anchoris. Praemiserant igitur nautas in expedito lembo sciscitaturos quae pars terrarum esset. Quibus mox ad Poliarchum referentibus Mauritaniam esse, ipse locorum speciem a summo contemplatus tabulato: "O Gelanore, inquit, nosti fluvium? Nosti oppidum Lixam? Nosti procul in hoc colle Dominae villam? Haec illa est Mauritania nobis amica; illud optimae Reginae Hyanisbes imperium. Non nos fata in totum aversantur, quae fractos ac nescios impulerunt ad foederatum litus. Sed ne subito classis adventu terreamus imprudentes, vade prior ad Reginam; qui me casus egerint mone; ora placidum navibus meis portum. Interim adverso remigio naves circa hos fluctus sistemus." Statim rumor inter classiarios nautasque vulgatus est hospitalem suo Regi esse terram quam cernerent; nihil setius quam in patriae sinu tam vectoribus fore quam ratibus. Haud tarde quod vehementissime optabant alacres crediderunt, laetoque celeusmate rates impulsas, ubi deinde imperatum est, pariter a cursu obliquis sustinuerunt remigiis. Nam ad portum, priusquam indulsisset Regina, accedere non placebat.

2. At vero Gelanoro, ubi primum in expedita rate subiit flumen, inopini tumultus atrocitas illam prolixam securitatem eripuit, quippe undae concitatis fervebant navigiis, multoque terrore totas ripas tela compleverant. Causa subiti motus fuerat visus procul in mari cum exercitu Poliarchus, nam hostilem classem audiverant (nec fama fallebat) in eos navigare. Illam esse tunc rati formidolose decurrerant ad arma. Pauci adhuc milites lecti; vix aliquae naves armatae, nam haud pridem denuntiatum erat venturi belli periculum. Civium ut plurimum iste concursus fuit qui tumultu insani circumstetêre densis scaphis venientem Gelanorum, quia praeconem ab hoste iam vicino & sub eo nomine exploratorem credebant. Ille quamquam perturbatus tamen identidem repetebat se amicum & foederibus tutum, non meruisse aut timeri aut diripi; denique a Poliarcho ad Reginam nuntium advenire. Forte adfuit qui hospitem agnosceret, ex eodem litore paucissimos ante menses cum domino Poliarcho summo favore Hyanisbes digressum. Mutatis igitur vulgi affectibus coeperunt de classe rogare quam cernebant. Ille non exercitum Africae inimicum, sed Poliarchum adesse cum suis copiis confirmavit. Sic in terram egressus perductusque est ad Reginam, quam belli praesentis opinione attonitam ita refecit, ut non tam cum militibus Poliarchum quam praesides Africae deos advenisse arbitraretur. Protinus ex purpuratis missi qui Poliarchum invitarent ad terram. Ipsa pluribus interrogare Gelanorum, quas imperio gentes obtineret Poliarchus; in quos arma destinavisset; quove consilio sub veste privata antea suppressisset maiestatem. Gelanorus, quae premenda aut referenda essent haud nescius, Reginae animum dulcissimis allevabat sermonibus, ut vix eum ad dominum redire pateretur de hospitii humanitate nuntiaturum.

3. Quintus iam dies erat ex quo cibum ipsa Regina vix sumpserat occultis & publicis curis gravis. Namque ut Radirobanes inverecundo in Argenidem scelere foedus Calarim rediit, pensato coeptorum dedecore, timuit ne leviorem suorum reverentiam deinde experiretur, haud dubius ita vulgi, ita militum animos esse ut principes ex successibus aestiment; dari enim virtuti felicibus, quod fortunae est, & frustratos impetus contemptu vindicari. Ne itaque otio sermones sererentur, utque praeterea implacidam mentem novorum motuum gustu reficeret, in belli consilia rursus incubuit, sed in Siciliam confestim redire non placebat, quia se illic expectari non dubius omnia fervere paratibus augurabatur. Inveniendos potius esse in quos interim verteret impetum dum & novi milites ad arma durarentur & deinde, ex mora remittentibus Siculis curam, improvisus in Meleandrum invaderet. Nec defuit cupienti novi belli occasio. Diu erat quod Mauritaniam invadere meditabatur, et haec causa fuerat classis ornandae quam deinde Argenidis & Siciliae potiundae iniecta spes ad iustiora in Lycogenem bella provexerat. Tunc vero & antiquae movendi in Mauritaniam causae redibant in animum & ad illas praeterea visae sunt recentes accedere. Forte enim Mauri peiratae non magis externis quam popularibus graves ex aliquot mercatoribus Sardis praedam egerant, & ipse ex Sicilia rediens spoliatorum questus laetus accipit. Neque mora, tanquam publico Maurorum consilio illata haec fuisset iniuria, ad Hyanisbem misit non modo qui res repeterent sed iuberent de noxiis dari sibi supplicium. Illa neque res suo raptas auspicio neque sontes in sua potestate esse respondit aut illos se pro civibus habere. Vindicarent se Sardi ubicunque noxios deprehenderent; se quoque ultioni qua posset accessuram. Radirobanes responso Reginae in deterius apud Sardos de industria vulgato finxit acrius iram: Sardiniam a Mauris sperni & ideo neglectos esse questus quia minae abfuerant.

4. Itaque tanquam satis violatis foederibus, non modo ulcisci mercatores sed & repetere maiorum suorum iurgia cum Mauritaniae Regina constituit. Nam veteres Sardiniae Reges sibi deberi Mauritaniae sceptrum contenderant frequentibus bellis. Postea saepe has lites aut indutiae aut nomen pacis suppresserat, quae mox (ubi alterutri Regi placebat) veluti a somno receptae, specie aequitatis libidinem armorum tegebant. Tunc vero Radirobani visum sic exercitu uti, quem a Sicilia ferocem reduxerat. Et quod mulier in Mauritania imperabat, facilior promittebatur victoria. Ut haec tamen armorum & violentiae libido ad imaginem iuris accederet, adornavêre illico Fetialem, qui auspicaretur bellum dum subitis in Sardinia delectibus reparantur legiones. Et ille ubi Lixam pervenit, ad Hyanisbem intromissus eam, nisi sceptro decederet, nisi Mauritaniam Radirobani traderet, strenue adfuturos cum exercitu Sardos qui ius suum persequerentur audacter pro sui muneris inviolabili sanctitate admonuit. Regina improviso territa malo non tamen cunctanter respondit: vile esse Radirobanis coeptum, quo mulierem cogitabat pervertere, forte robur non ausus in viros experiri; annorum plurium pacem nihil laesum (nullo in populis motu) corrumpere in perfidiae vicinia esse; non posse falli deos; sed nec abesse humana praesidia, neque unam esse Tomyrim quae sanguinem sitientibus sciret dare.29 Ab ea digressus Fetialis, ubi stetit in litore, dextera hastam tenens: "Quod, inquit, rem Sardorum publicam Mauri violant nec moniti emendant contumaciam, quodque Rex & Populus Sardorum Reginae & Populo Mauro bellum iussit, ob eam rem ego Rexque & Populus Sardiniae Reginae & Populo Mauritaniae bellum dico facioque." His solemniter dictis telum emisit in hostico & receptus in navem viam ad Radirobanem relegit.30

5. Audebant Hyanisbem proximi amicorum incusare quod abesse filium esset passa, in quem debuerant belli curae recumbere: se enim ideo ad contumeliam faciliores Radirobani visos; venire quasi ad vacuum regnum hostem; illamque aciem despicere in qua virilis purpura non fulgeret. At illa fortunam plus quam se peccasse referebat quae rerum placidissimum cursum inopina tempestate turbasset. Sed & filium non procul abesse & impigre rediturum, acceptis litteris quas ad eum cogitabat. Interim milites legerentur nec quicquam sedulitati deesset, quam illa tempora quaerebant. Vix biduum inde processerat cum de rebus quae instabant inter proceres agitanti nuntiatur alterum ex filii servis (duos enim omnino abvexerat) pervenisse ad Regiam. Stupuêre scilicet omnes videbaturque non impar fabularum vanitati felicitas: in ipso temporis articulo advenisse qui certo de principis valetudine referret moneretque unde esset arcessendus.

6. Servuli autem ad Reginam mittendi causa haec fuerat. Archombrotus postquam ad nuptias Argenidis nihil deesse sibi vidit praeter auctoritatem matris, ne sibi morae esset in laetissimis rebus, ad eam famulum dimisit cum eiusmodi litteris quas iuvenis & amator & inter illos impetus tamen maternae potestatis haud oblitus scribere poterat. Porro mater&emdash;erat ipsa Hyanisbe! Is vero inter suos Hyempsal dicebatur, sed ex matris imperio ad Graecos navigans genusque dissimulans, conveniens illi genti nomen assumpserat. In iis litteris magnopere suae in matrem reverentiae imputabat quod ex iussu ipsius generis sui fortunam fideliter tacuisset. Ceterum felicitatem offerri quae superaret omnia vota: affinitatem cum opulentissimo Rege, possessionem Siciliae, virginemque in qua animi dotes tantae hereditati praestarent. Orabat ut Regi, cui tantopere ignotus placuisset, suorum natalium decus liceret aperire. Etiam ipsa ad filii hymenaeos optimatum praecipuos dimitteret pecuniamque & opes, quae Mauritaniam commendarent Siculis in illius auspicium transituris.





29 Tomyris Scytharum Regina adactum in insidias Cyrum Persarum Regem necavit eiusque caput in dolium sanguine affluens immersit dicens "Satia te sanguine quem sitistis."



30 de fetialibus cp. Liv. Hist. I 32



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License