IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Reginae non tantum non iucunda epistola fuit, sed ad illius lectionem conterrita sic expavit, ut qui aderant nihil laetum de principis valetudine suspicati percunctarentur a servo quid dignum attulisset eo Reginae vultu quem cernerent. At ille Hyempsalem non modo valere sed & apud exteros egregie florere confirmabat. Hyanisbe quoque non dubia ex sua consternatione alios timuisse vultum collegit, deûmque auxilio incolumem filium dixit brevi rediturum in patriam. Sed ubi secreta fuit cum famulo qui litteras attulerat: "Puto, inquit, satis tibi a filio imperatum ne hic ulli enunties apud quam gentem versetur. Tu sodes diligenter fidem serva. Neminem enim meorum scire hoc volo. Oportet praeterea ut strenue redeas. Primo mane abibis hinc ad illum. Fides tua effecit ne te praemiorum admoneam, quae utrimque te expectant." Haec effata secessit in gynaecei penetrale, non magis de Radirobanis iniuriis quam de filii voto sollicita. "Tantamne vim negotiorum mihi subito esse obiectam? Hinc Siciliae affinitatem timeam, illinc arma Sardiniae? Tune, carissime, ut Meleandri gener fias? Ut te imprudens in eam regionem miserim, quae te & nobilissimam virginem una ruina perdat? Avertant Caelites quod meo errore merui. Quid heu! semel & Radirobanes mihi regnum & Argenis filium tollit?" Sic plena terroris sumpsit ceram in qua eiusmodi verba posuit.
2. Quantum cogitationes tuae a rerum nostrarum fortuna abhorreant, mi gnate, hinc scias: quod vix ab oculis meis abscesserat Fetialis Sardiniae, nobis a Radirobane denuntiator belli, cum litteras tuas accepi, quae te intempestivo hymenaeo instare docuerunt. Fortunae gratulor & virtutibus tuis, per quas effectum est, ut adhuc de genere & opibus ignotum Meleander sua affinitate dignum existimet. Sed maculabis tuam famam, si amori indulgens matrem & patriam sines turbulentissimi Radirobanis praedam esse. Noli Siciliam utcunque dotalem maternae Africae praeferre, quam incolumem vix habebis nisi confestim huc properas. Scis quanto facilius res servari quam perditae possint recipi. Post matrem assertam, post triumphos, & fortissimae pietatis decora, ibis maior ad foedera & dignior peti. Sed neque in Radirobanem solum aut bellum moras retuleris quas nuptiis illis iure materno iniicio. Periisti, mi gnate, nisi prius loqueris mihi quam ducas Argenidem. Redi confestim ad carissimam matrem. Gaudebis Aedepol & grandem pietatis mercedem esse intelleges hoc ipsum quod mihi parueris. Nam ut meam mentem scias, adeo interest ante coniugii sacra a me ipsa te moneri de rebus arcanis, quae non litteris, non nuntiis credi possunt, ut si postvertas officio, me tibi matrem negem. Accedam ad Radirobanis partes, ne hereditate & veluti spoliis meis exsultes, quam maerore confeceris. Iam hoc satis imperatum tibi puto. Indolem novi quam non potes ulla fortuna aut peregrinatione exuisse. Ceterum ne me tuis pervicaciter votis putes aversam, nihil abnuo quin Siciliae Regi indices te filium meum esse. Qui si te generum optat, si tibi cum filia Siciliam vovet, tecum idoneam mittat manum qua irruentibus Sardis obstes. Faxo in Siciliam illico redeas, postquam te hic filium sensero & Radirobanes hostem. Vale.
3. Conscriptam in hunc sensum epistolam servo cum traderet, adiecit ut filium hortaretur nullibi moras ducere, priusquam pervenisset in Africam & haec pie curare quae ipsa his litteris mandabat. Servus omnia pollicitus ut decebat, tamen biduo ob tempestatis vim mari exclusus vix denique a portu solverat, cum adesse Poliarchum Gelanorus nuntiavit.
4. Tunc vero Hyanisbe, non sine deûm numine advenisse vires amicas praefata, Poliarchum in arena cultu regio curat excipi. Ipsa, cum aulam intraret, obvia fuit. Et exacti memoria beneficii & praesentis operae, quam ab eo sperabat, necessitas humanitatis officia geminabat. Tanquam cum filio locuta est nisi quod reverentia accedebat blanditiis. Nec deerat ille laudibus suis, tam submissus in Reginam, tam concinna modestia se inferens ut plerique succlamantes tanquam matrem & filium uno ad deos voto coniungerent. Dispositi in litore erant qui duces illius militesque exciperent. Publice omnibus hospitium praebebatur. Maurorum una vox erat gentem externam nullo Mauritaniae iunctam commercio, nulla stipendia quaerentem adesse quae suo sanguine periclitantes tutaretur. Ergo amplecti venientes & pro se quisque bene hospitibus precari, in liminibus quoque vina coronasque statuere, ut mirum esset Gallis, adhuc ignaris quod Afri beneficium petebant, alicubi terrarum melius peregrinis quam in Gallia sua esse.
5. At Regina non morata diutius quam dum a vestibulo Poliarchum ad aulam deduceret ita locuta est: "Ecce te Regem, vir fortissime, non nunc primum cognoscimus. Nuper sub privato habitu cum hic esses, suspeximus tuas dotes, quas diligenter explorantibus nulla minoris sortis simulatio eripuit. Tunc quidem me mihi reddidisti, cum animam prope meam latrones abstulissent in cistula. Iam vero ut afferas tuum munus, sive tuo sive caelitum consilio huc cum armis appulisti. Quippe improvidam & pace nimia deceptam Rex Sardiniae Radirobanes bello aggreditur. Expectamus quotidie classem nostris litoribus infestam, nec contrahi vires tantillo momento potuerunt. Mulier sum. Filius abest. Tu patrocinium suscipe & gloriae tuae tribue, ne Reginam & iniuriis petitam videaris despexisse. Equidem summam tibi rerum permitto. Tantum aliquos dies ad praesidium morare, ut nemo de Radirobanis furore sine mentione tuae virtutis loqui possit. Quantumcunque & quocunque festines legitima erit haec mora."
6. Haec dicentem non modo maiestas sed & maestitia ac paene lacrimae commendabant, pudebatque Poliarchum extremam oranti opem tarde annuere. Sed rursus amoris sacramentum & quod supplex etiam ac misera erat Argenis submovebat stimulos praesentis pietatis, donec vehementer miratus Radirobanem ab Afris timeri, quem credebat in Sicilia esse, percunctatus est ubi ergo terrarum is degeret. Quem postquam intellexit a Sicilia abscessisse & vel esse in Sardinia vel adversus Africam navigare, acerrimo metu cohorruit ne rapta aut tradita Argenide recessisset in patriam. Nec distulit quaestionem &: "Ecquid audistis31 ait, illum Siculi Regis generum esse?" Hyanisbe, quae ex Archombroti litteris certa erat innuptam esse Argenidem (breviter quidem mirata quid hoc ad Poliarchum), negavit eiusmodi quicquam factum. At ille ignarus quis hanc sibi operam dedisset, qua depulsus ratione Radirobanes, quove auctore esset, cogitavit nihil tunc igitur causae esse ut tam praeceps Siciliam cum exercitu peteret. Nam quid praeter Radirobanem urgeret Argenidem? At vero apud omnes pro flagitii infamia fore si desereret Hyanisbem & veluti traderet hosti. Mittendum ex fidis hominibus aliquem qui interim Argenidem solaretur & negotii admoneret, quod necessarium fortuna obiecerat. Quod si non impetu hoc bellum veniret sed tempore traheretur, tunc se pace Reginae, relicto in Mauritania praesidio, cum copiarum parte discessurum ex Africa. Neque parvum manendi incitamentum erat Radirobanes, velut fatalis hostis ubique obiectus. Ulturum enim se, specie vindicandi Hyanisbem, dolores quibus ille Argenidem cruciaverat. His paulisper pensatis Reginae in hunc modum respondit: "Quod silentio meo suspensam te habui ne crede, Regina, me ambigua consultatione versasse an esses relinquenda, id est, an paulo nequior ipso Radirobane esse possem. Sed me praedonis, non nunc primum apud me damnati, scelus monuit, rursusque meae sortis felicitas quae meos errores propitia huc advertit. Nam seu te, Regina, seu causam seu benevolentiam in me respicio, tanta verecundia tibi devinctus sum, ut negare nil liceat. Quando igitur ita res tuae sunt omnia mihi posthabeo. Utere regni mei viribus, sciasque in te colenda nihil me tuo filio cessurum, neque impune me vivo futurum Radirobani, quod tuam veluti orbitatem provocavit."
7. Adeo haec laeta vox Hyanisbae & proceribus fuit, ut in Caelestis suae aedem plerique decurrerent, omni suffitu gratias habituri de adventu Poliarchi. Nec religionem popularem aversata Hyanisbe etiam Poliarchum provocavit ad templum. Concitata iuveni erat ex maritimo periculo pietas ut nec invitus ad numinis Afri limen accederet. Vidit ergo & amoris sui vota illi Caelesti commendavit, quam seu Venerem seu Iunonem existimes, virginis specie factam leo vehebat oculis in altum erectis, pectore quoque & primis pedibus in sublime ita versis, ut in caelum eniti videretur. Caelestem Venerem, Parcarum natu maximam, primi Assyrii coluêre. Hinc non longe ad Tyrios potuit commeare religio & ab iis inter Carthaginis auspicia Africae tradi. Tunc quidem in honore praecipuo Mauris erat, & sub signo istos versus marmore inciderant, quibus non modo illa dea sed & Africa celebrabatur.
8. Ne caelum, ne, Diva, tuo subvecta leone
Irrupisse velis. Magis hic tua limina serva,
Limina, quae votis meritoque implevimus auro.
Tu si, Diva, faves, Libycis non finibus illa
Praestet humus, cui Sidonii de litore Ponti
Virgo tulit nomen falso subvecta iuvenco:
Aut molles Asiae tractus, qua Martia multum
Frangitur, & blando lascivit sidere Virtus.
Aspice quam laetis iactat sese Africa fatis.
Illam ingens curvis Nereus amplectitur ulnis,
Ceu custos, totamque videt. Ne faucibus obstet
Una Pharos, geminumque solo discriminet aequor.
Ridet cultus ager; facili sata credita surgunt
Faenore; magnanimi celebrant deserta leones,
Et dites strident ebora inter candida silvae.
Hesperidum haec fulvos genuit terra aurea ramos.
Hesperidumque Atlanta patrem, qui vertice magno
Arduus in miseras caelum descendere gentes
Non sinit, aut tactis sordescere sidera terris.
Hic tepidus lavit nascentem Pallada Triton.
Hic & fatidicus mediis in Syrtibus Ammon
Haud sitit, & multa velat sua cornua silva.
Nos pater Armipotens, nos & Iunonia servant
Numina, nec montes spernit deus ales avitos.
Tu quoque, Caelestis, genitrix tu32 maxima rerum,
O adsis. Libycas & qui iam dicere dotes
Certabunt, seu Musa chelym33 seu sumet Apollo,
Te, Dea, te primam & tecum tua munera narrent.
9. Nuncupatis apud Caelestem votis reliquum diem belli cura absumpsit. Quinquaginta varii generis navigia erant Poliarchum comitata. In iis ultra duodecim armatorum milia ferebantur. Pars classis tempestate debilis in arenam subducta; alia, pelagi fluminisque observatura confinium, cum Mauritaniae triremibus in stationes divisa est. Trabes, remos, & cum funibus vela, omnia denique armamenta ingens festinatio conferebat. Inter mare & urbem delectus castris locus, & additi Gallis Mauri vexilla in eodem fixêre principio, induti more gentis ferarum ingentium pelles & elephantorum terga curvantes in usum clypeorum. Paucos tamen hos esse Poliarchus dolebat. Nam vix ad tria milia scripti milites erant. Cives autem, castris inepta multitudo, intra Lixam cum armis ad moenia aggeresque servandos continebantur. Neque ille dubitabat quin cum Gallicis quas advexerat copiis posset debellare Radirobanem. Sed si bello, non proelio, opus erat, quid faceret in Siciliam iturus? Solusne proficisceretur? An suos milites secum abveheret quos Hyanisbe propemodum solos habebat? Huic curae intentus, constituit hortari Hyanisbem ut gentilem aciem ampliori delectu adornaret, non quasi Radirobanis metu suive discessus mentione iniecta, sed veluti transferendo in Sardiniam bello si forte timidioribus mutatus consiliis hostis cessaret.