John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum XVIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XVIII

1. Igitur postera luce de belli ratione cum ageret, suasit ut tributum in belli apparatus Mauris omnibus imperaretur, quo Regina pluribus cohortibus atque turmis gereret bellum; Numidas quoque qui in vicino erant mercede conduceret. "Utilissimum consilium, retulit Hyanisbe, & quod meae etiam menti succurrerat. Sed quis locus convocando nunc ex tota gente concilio, cuius necessaria est tributis indicendis auctoritas?" Stupuit Poliarchus liberis regnis assuetus: non ergo ius regium, non regionis discrimina satis populum cogere ad tributa, nisi ipse per homines a se legatos consentiat? Scilicet nervos imperii, id est aerarium, in potestate populi esse! Hunc arbitrum rerum & suorum Regum Regem uno hoc iure publicis omnibus coeptis, consiliis, viribus moderari? Certe non regnandi veras leges hoc pati; non cum summi imperii nomine convenire. Coepit deinde hortari Hyanisbem ut excutere anniteretur pessimi moris iugum, quo sceptrorum libertatem Mauri adstrinxerant. Et tentandi an id populus pati posset tunc commodissimum tempus esse cum, externo pavidi bello, crederent pensione quam Regina imperasset se salutem redimere. "Videberis, inquit, non novandis quidem rebus intendere vim regiam, sed sub discriminis articulo extraordinaria quidem, sed necessaria ratione id aeris impetrare a civibus. Quod si successerit, praeiudicio utique erit ut & in ceteris periculis, nihil rogato populo, idem necessitatis terror ad tributa sufficiat. Et ut quamvis aversae aut fastiditae rerum species ipso usu nobis conciliantur, paulatim assueti patientur ex uno Regis suffragio rem pendere, magno quidem ipsius populi commodo, cui saepe libertatis umbra illusit."

2. "Scio, retulit Hyanisbe, multum mihi prolique accessurum si hanc nobis potestatem pararem. Sed nec unquam absque discrimine ea novitas proferretur34 in populum, & nunc omnium minime cum in hostem concitandi sunt animi, iamque satis externi est mali absque civili discordia. Aedepol efficacius Radirobani pugnarem quam ille omni exercitu quem parat. Nam & Maurorum contra me studia accenderem & illi placarem. Dii praeterea obstant ne hunc morem violare aggrediar, quem omnino existimo sanctissimae aequitatis plenissimum." "Quem autem?" subiicit Poliarchus. "Ne, inquit Hyanisbe, inconsulto populo aut invito ulla tributa Rex imperet. Placetne Reginae personam nunc exuam, quaeque saepe in hanc rem audivi aut ipsa cogitavi recenseam, vel ut mecum sentias vel ut errore me liberes?" "Placet, inquit Poliarchus, patrocinare illis, qui nec perdi nisi propriae potestatis licentia possunt, nec servari nisi ad obsequii reverentiam adacti." Simul se ad audiendum composuit, iuvenili animo id quod tantopere sentiebat oppugnari, neque ratus Hyanisbem tam ex animi sententia loqui quam subductae potestatis pudorem specie aequitatis tegere velle, quasi sublevaturam suas angustias si ad sortem, ad quam ipsa adigebatur, alios Reges damnaret.

3. At illa: "Principatus conditos scimus ut vi sublata quae omnia ad potentiores trahebat, ex naturae & rationis imperio agantur res humanae. Quid autem ad naturam magis putes accedere quam ut quisque opibus industria sua partis fruatur, aut rationi civili commodius quam ut intellegamus quid nostrum quidve alienum apud nos sit? Atqui de medio utrumque tollimus, si quae cives sua diligentia peperêre vindicamus ut lubet aerario, facimusque ne sciant quantum ex domesticis opibus Regi, quantum sibi iura attribuant. Qui enim id sciant, cum non hoc suum ac ne legis quidem arbitrium sit, sed principis duntaxat unius, cumque tributo semel exacto adhuc ipsi simpliciter suis bonis non gaudeant, quae aliis scilicet Regis edictis possunt rursus delibari? Mixtae hereditatis atque confusae quot mala sint, si ignoras, respice ferventia litibus fora. Hanc communionem, hoc chaos non amici, non fratres diu ferunt. Ipsae denique uxores scire volunt suis ex bonis quid in maritum transferant quidque sibi recipiant. Quis igitur diuturnam & publicam pacem speret, si quae Rex adimit civibus facit sua; quae relinquit, adhuc habet cum illis communia?

4. "At vero ubi tollendi tradendique fines sunt, ea aequitas a natura praescripta cuique familiae limites suos, iura, officia designat. Spes deinde placendi & aliquid utrimque impetrandi mutuam necessitudinem insinuat inter Regem ac populum. Quippe populus, ne princeps commissum sibi ferrum summo iure stringere amet, ne temere ineat vel bella vel paces, ne imperitis aut levibus publica munia dividat, sponte regiam gazam de suo implevit. Erunt haec praemia, quibus principis virtutes donabit, simulque praeteritis beneficiis gratiam referet & futura merebitur. Rexque vicissim non committet ut cives saevis aut externis moribus laedat, nihil quoque si durius cum illis agetur de suo concessuros. Hae sanctissimae sunt habenae, quae Regem populumque iungentes utrimque ab iniuriis & superbia arcent luxuriaturam potestatem.

5. "Sed opus est scilicet aere ad quotidianos Regiae sumptus & ex magnificentia Regum de viribus & opulentia regionis externi iudicant. Quid praesidia? inquies, quid classis? Vix ullum profundius mare quod ingestas opes absorbeat. Equidem vera haec esse experimento quoque comperimus. Sed nec ullis Regibus tam anguste a populo legem dictam existimo, quibus ad haec regni munera atque insignia non opes sufficiant. Ingentia illis patrimonia & si probe curentur, satis dignitatem assertura. Portoria quoque non pauca, licitatoribus magno redempta. His pleraque praeterea iura & in aliis gentibus aliisque diversa sunt. Haec gaza, hae opes Regi ad splendorem sufficient, si regnare solus volet nec prodigis animis35 quos insane aut serviliter amet paene in purpurae communionem asciscere. Ast ubi tam perdendi quam rapiendi aviditas illum invasit, ut nec assuetae & legitimae opes, ita nec ulla tributorum acerbitas tantam voraginem explebit. Subeat imperia populus, suam operam suosque labores in aerarium conferat, at is princeps (ut de Erisichthonis fame pueris narramus) semper vacuus & erectis in futurum votis egebit, eo quoque profusior quo facilius credet rediturum sanguinem confecto aerario. An ergo miraris abstinere populum nihil profuturo obsequio & negare proceribus paucis qui Regem circumsident opes sibi & liberis paratas, quas tamen & Regi donabunt, ubi illas iam non ex prodigae mentis morbo sed efflagitantibus patriae rebus exposcet?

6. "Audio quoque in gentibus quae patientissimae tributorum sunt minus illo obsequio Regibus agi quam creditur, quia patrios fundos & quicquid Regibus in domestica hereditate est paulatim haec facilior popularis pecuniae ratio atque fiducia evertit. Neglegi enim patrimonia illa Regum, tanquam angusta aut laboriosa, aut denique ad privatorum sortem accedentia incipiunt; mox in gratiosos homines dividi, pignori dari, veraque aut simulata emptione excidere. Ita Reges innocentissimum vivendi genus omittunt de suo vectigali, aliudque instituunt proximum praedae, nec tam auctis quam mutatis opibus tamen veluti victores ferociunt.

7. "An denique legitima regna a saevitia tyrannorum distinxeris, si utrobique res suas precario cives possident, miserorumque hominum tota interdum cum suis laribus supellex, de exhaustis domibus rapta, sub hasta & praeconibus prostat? Nec invidiam facio vani spectaculi mentione, si vera retulêre qui in regionibus fuerunt in eam sortem Regi obnoxiis. Quod enim viritim imperatur, ut leve sit opulentis, at rusticos, at colonorum tenuiores saepe sic premit, ut non penum aut stratum relinquat, in quo saltem perculsi conquiescant. Quid hoste victore expectarent acerbius?"

8. Tetigit Poliarchum de agricolis invidiosa narratio. Itaque non passus plura dicere Hyanisbem ita orsus est: "Nollem isti, Regina, per quos haec crudelium ut memoras tributorum fama ad te allapsa est, maligno compendio tradidissent rem obscuram, sed aperta rei serie essent usi, quae tam Reges quam ipsum vectigalium morem absolveret. Numquam enim Regibus est animus haec edi crudelitatis exempla quae memoras. Si vero quaestores ac iudices forte interdum atrocius quae iussa sunt extorquent, aut qui viritim indicunt quid de tributo exsolvere quemque oporteat iniqui in nonnullos exstiterint, an ideo Regibus tributisque tam saeviter irascendum? Etiamque solvendi in totum publicae rei nervi, qui ex eiusmodi vectigalibus constant? Esto enim. Pone eos errare qui dividendis in singulos oneribus sunt delecti. Adde in capiendis pignoribus praeter modum saevire lictores. Facias quoque, si placet, in crimine esse Reges sub quibus hi mores rigebunt. At nihilo iniquior erit ipsa potestas Regum, ius, inquam, de quo agimus indicendi vectigalis. Nisi forte iustae res non sunt&emdash;aut leges aut iura&emdash;nisi cum iis iuste utimur, exuuntque naturam ad virtutem eorum aut vitium, quibus commissa sunt. Quid si populus iusserit tributum tibi conferri? Nihil magis legitimum, inquies. Sed in eo colligendo si, ut saepe fit, iniustius duriusve cum civium aliquot agetur, an post hanc iniuriam legitimum esse desinet, quod consensu populi ratum fuit? Nemo verorum Regum est, cui inconsulto populo belli indicendi pacisve firmandae non summa potestas sit. At si temere eo iure utentur hostemque intempestive facient aut lacessent, quanto id populo damnosius erit quam ulla tributorum aviditas? Neque tamen, ô Regina, hanc ideo armorum potestatem negabis esse iustissimam, quod eam, ut constat, possumus iniquissime usurpare. Ut inde intellegas ex ingenio aut scelere hominum non aestimandam esse rectitudinem legum ipsarum.

9. "Aiebas daturos operam principes modestia ceterisque officiis, ut in suarum virtutum praemium ferant sponte a civibus tributa. Nescis enim quibus maxime Regibus apud populum sit veneratio, quam saepe rectas artes despiciat falsisque virtutibus aut splendidis vitiis decipi amet, ut denique eius studia a salute publica divertant. Immo adulandum plebeculae erit & ex illius libidine capessenda negotia, ut deserti officii mercedem principibus constituat. Frenum pretio removebit; pretio lasciviet & peribit. Male agitur cum rebus humanis, si non bonis sed plurimis placere Reges volent.

10. "Salubriores fieri aquas putant, ubi ex puteis assidue hauris, quae, si cessas, aliquo veterno emoriuntur. Haud disparis fati vires & animi vulgi sunt. Ipsa laboris assiduitate crudescunt & ignaviam odêre; otio corrumpuntur. Num igitur utilissimos neges stimulos esse, qui ad diligentiam omnium virtutum fecundissimam eos adigunt, & ad neglegentiae torporem non sinunt connivere? Atqui nulli ad eam rem acriores quam hae Regibus pensitandae pecuniae. Quippe si socordiae amore vivere parce & neglegere corporis cultum maluerint quam labore opulentiam parare, non ideo in remissionem solvi licebit, sed a sui cura abeuntibus praesto erit hic Regibus&emdash;aut verius patriae&emdash;debitus labor, quo pensionem parent haud dubie a lentis etiam aut invitis exigendam. Ita dum coguntur ad alienae utilitatis operam, pro se quoque assuescunt laborare. Mox illos plusquam pro se aut pro Rege tenebit ipsa laboris & industriae consuetudo. Hinc artificiis cultus, hinc corporibus & animis vigor, & in pari omnium assiduitate regionibus opulentia non mollis atque luxurians, sed virilis & robusta. Eadem opera rudis plebs atque incondita sparsique in agris ad pascua aut aratra homines, domiti labore sensuque sortis suae monentur se obsequio, non imperio, genitos esse. Qui, ubi non in usu aut potestate Regum sunt illa tributa solertiam sollicitatura, saepe feroces nec magistratibus tractabiles stolide aut periculose superbiunt. Nempe ingenia, quae virtutibus non impleveris, vitiis vacant veluti cessante cultu ager, quem messibus onerare timueris, se inutilibus herbis sponte exhauriet.

11. "Finge tamen esse leges quae neglegentiae & otio mulctam dicant, suoque satis ingenio vulgus acui ad laborem. Demus praeterea populum iudicio non carere & principe iustam utique opem petente suas impigre opes collaturum in publicum. Quid vero si occurrunt quae & subito peragi debent, & nisi publicis sumptibus non possunt expediri? Dum monetur populus, dum delecti vocantur, aliquot mensium labor est & religiosum hunc ordinem non expectant negotia, effluitque inter moras rei gerendae occasio, aut ingruit malum quod praesentibus repulisses stipendiis. Quid dubitas, Regina, vel ex statu praesenti agnoscere quam iuste de moribus illis querar? Instat hostis externus. Bella non auro minus quam ferro geri solent. Quia tamen citius aderit hostis quam populus conveniat, deerunt tibi publicae opes, quibus alas exercitum & ex vicinis gentibus auxilia contrahas.

12. "At nec subita modo Regibus occurrunt sed saepe secreta, quae & interest non vulgari & inter hanc tamen quaerendae pecuniae rationem tegi vix possunt. Voles invadere in hostem imparatum, aut quae olim tua rapuit inopinato recipere. Interest ne ille aut omnino vicinia consilium intellegat. In hanc rem igitur dum necessarias opes quaeris a populo indicisque concilium, an proferes in publicum tuae mentis arcana? At simul tuorum conatuum velut animam in ventum effuderis. Sin vero (ut oportet) habebis hanc molitionem tibi secretam, quid causae ad populum afferes rogandi tributi? Quid, si lentus est, impellendi? An praeterea aemulas circum gentes aut illos omnino, quorum interest te esse quietum, incuriosos fore vel segnes existimas? Quos utcunque fefellisses consueta nec strepitu publicisque rumoribus notata potestate exigendi tributi, hos ipsa conventus celebritas, quem ex omnibus provinciis cogis quique ignorari non potest, ad suspiciones & sui curam erexerit.

13. "Si vero (quod saepe fit) non civibus cum Rege conveniet, si contemptu vel odio eum laedere amabunt illiusque consilia quamquam recta despicient, quid rebus tandem fiet? Ut si qui imperiti, dum hostem ferire statuunt, se ipsos obverso telo transverberent, ita populus suo & patriae iugulo imprimet vulnera Regi inviso destinata, negatis stipendiis quae reipublicae tempus efflagitat.

14. "Quid denique regiam potestatem, quam omnium potissimam vel ipsi fatentur qui nolunt experiri, ea debiliorem statuimus qua alicubi optimates potiuntur? Certe enim in gentibus in quibus senatui summa potestas est, non consuli, non rogari populus solet, velitne ac iubeat rempublicam suo aere esse adiutam. Decernunt ipsi patres, sanciunt, imperant, & populum nolunt ad tantae potestatis gustum attolli quae, si recte sentimus, prope summa in civilium rerum momentis est. Cur autem id illis iuris sit & ad Reges non pertingat? Si, inquam, legum condendarum Regibus ius est non minus quam (in eiusmodi republica) optimatum concilio, si non in cives angustius mortis ac vitae arbitrium, si par denuntiandi belli aut foederum iciendorum auctoritas (quae apud homines gravissima censentur), cur tantum una haec impar indicendi tributi potestas sit? Quae leges? Quis populus ita iussit? Unde origo discriminis? Aut cur Reges agnoscant populi fasces, quos optimates premunt?

15. "Poterunt tamen avidi aut neglegentes aeris principes peccare in populum. Certe enim & in ceteris etiam rebus, quas non ideo iuri eorum detrahimus. Ubi candidus ille, ubi innocens ensis quem in immeritum vulnus non possit gestantis temeritas urgere? At regionem exhaurient contracto undique auro. Rara haec (si continget) & brevis iniuria cum sub Regibus solis sit36 qui in aerario extruere inutiles cumulos amant, adeoque a principum genio id vitium dissentiat ut vix duos serie iunctos adhuc infecerit. Sub his vero qui sunt in exigendo largiendoque immodici, quamquam iniquissima libidine plurimos laedunt, hoc saltem publicarum iniuriarum lenimen est quod, ut Oceanus exceptas fluminum aquas nebulis imbribusque reddit terrae, ita illi per proceres quibus indulgent subinde remittunt in vulgus quicquid exsuxerant. Quamquam porro ad publicam pacem est ne civium in se fidem Princeps immodicis vectigalibus lacessat, tamen si calculum ponis, rarius gentes seditionibus arsisse reperies quibus ad tributa ferenda satis est Regum nutus quam quae se ipsas ad illam patientiam non comparaverunt. Adeo saepius in publicam peccat pacem vulgi sagina, & quaedam imago nimiae libertatis quam vel duriorum principum laeva severitas."

16. Pudebat Hyanisbem fateri se tam subito esse mutatam, quippe haud aegre persuaserat Poliarchus iura illa Regibus deberi. Ergo molliori sermone & perfunctorie quae audiverat refutando paulatim in eandem sententiam concessit, & hortante Poliarcho statim occultam iniit viam parandae potestatis. Praecipuos suae Lixae magistratus iussit acciri, breviterque memorato bellorum quae instabant discrimine, petiit ut sibi confestim talenta centum magna ex civium aere conficerent. Illico paruêre satis periculi imagine ad omne obsequium compulsi, & felicissimae celeritatis fuit, quod intra biduum comportata pecunia tanto exemplo reliqua oppida impulit ad eiusdem officii curam. Liberalitatis etiam & munerum causa ob natalem Hyanisbes geminabatur, qui opportune tunc incidit. Is dies, quamquam tanto in motu, omni remissione cultus fuit qua pacis otia celebramus. Comessabundi in urbe & castris seque & pocula coronaverant, adeo ut sub noctem Gelanorus, cui credita erant castra, Poliarcho nuntiaret eam licentiam sisti non posse. Ille ad vallum properavit, haud ignarus in bellis nullum fortunae tempus dandum, quo ipsa subitis casibus utique gaudens possit improvidos merentesque percellere. Sed plerisque iam domitis mero somnus irrepserat. Iacebant inter vina aut accipiendo inepti imperio cantabant, nec Mauri quidem tantum sed & Gallorum vulgus. Poliarchus Gelanoro ceterisque qui compotes sui erant castra atque vigilias & ebriorum hanc turbam impense commendavit. Utque erat festissimi37 ingenii, cum in urbem rediisset, libens versus aspexit, quibus unus suorum Druidarum in temulentos sic lusit.

17. Venit numen! festo deus ecce tumultu,

Ecce deus. Laeti Bacchum advexêre furores

Pampineo insignem curru, quem tigride multa

Axis agit, caeli spoliis armatus Eöi.

Aera sonent campis, omnique a fronte corymbus38

Nutet & attonitam rumpant cava tympana noctem.

Venit numen. Nimius quatit omnia Bacchus.

Hic trepidi postes pulsataque tecta recedunt,

Hic hederae, hic picto saliunt monstra ebria caelo,

Et quicquid timidis Mineidas39 induit alis.

Non magis Odrysias cum nox trieterica matres

Impulit, aut Tyriam stimularunt orgia Dircem,

Arva fremunt, spumat multo cratere vocatum

Numen, & imbelles ardent concurrere thyrsi.

Non tamen hic caedes, fata aut Pentheia Bacchus

Attulit, erranti truncum vel falce Lycurgum,

Sed trepidos gressus blandoque papavera somno.

Forsitan & timidas ignota audacia mentes

Implet, & expulsae mirantur cedere curae.

Ecce iacent nullo perfusae sanguine turbae,

Victoremque suum perflant, secura malorum

Fortunaeque cohors. O captis numen amicum

Gentibus & tanto felix insania lucro,

Ni brevis & primos expiratura sub ortus!





34 proferetur 1673



35 prodigis animis edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; prodigos animos 1659, 1664b, 1673



36 sit (i.e. iniuria, vitium) edd. pri. et sec., 1627, 1664; sint (velut lectio esset "sint quiŠament") 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



37 festissimi edd. pri. et sec., 1630, 1634, 1664; festivissimi 1659, 1664b, 1673



38 bacae hederae in capite Bacchi



39 Minei filiae vespertiliones factae (ergo alis instructae) sunt ex quo Bacchi orgia contempserunt.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License