IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Sed nec remiges militesque tota classe minor laetitia ac deinde sopor invaserat, adeo ut aegre deinde proprio periculo & paene vulneribus ponerent somnum. Ipsa enim illa nocte adventans Radirobanes ferociter a mari in capacem fluvium egit navigia, strenueque oppressis qui pauci ad custodiam vigilabant, totum litus ripamque obtinuit. Praesidiarii relictis navibus ad castra confugiunt aut, amentes terrore, ad portas civitatis tam tunc sibi quam hostibus clausas. Alii triremes in altum impulêre, qua hostem abesse silentium monstrabat. Radirobanes suorum plurimis confestim expositis imparem quoque dato terrore civitatem fore existimans, milites distribuit, qui in litore consisterent quique scalis niterentur per moenia. At non Gallis & Afris qui in terra consederant formido eadem aut fortuna quae classiariis fuit. Gelanorus, audito tumultu in litore, iubet passim excitari dormientes. Multis somnus mentem reddiderat aliisque periculum. Ipse dispositis per vallum custodiis & Micipsae commendatis (dux ille Maurorum militum erat) cum parte suorum hostem iam veluti victoria securum aggressus est. Radirobanes posteaquam intellexit adhuc esse qui sua defenderent, haud nescius locorum iniquitatem ignaris & advenis intempesta nocte timendam, revocari suos iussit, satis egisse visus quod aequore victor statuere primo impetu posset in arenam tentoria. Facilem quoque in crastinum victoriam augurabatur, ignarus cum Poliarcho decernendum & Gallicis turmis. Contentus etiam Gelanorus a castris & urbe prohibuisse hostem, non perrupit ad eorum stationes, proelioque nocturno, praesertim absente & inconsulto Rege, abstinuit.
2. Prima deinde luce Poliarchus, qui apud se non erat ex cladis nocturnae dedecore, suos ac Mauros ad contionem vocat. Ibi questus militare flagitium esse admissum ab iis qui servaverant maria, adesse exermes iussit quotquot ex Gallis a classe aufugerant, eosque in fortuitam seriem digestos decimi cuiusque expiari supplicio. Eadem Reginae severitas in suos Mauros erat. Sed cum iam numerati ducerentur ad poenam, illa pro Gallis, ipse pro Mauris oravit. Ita leviori infamia & in delictis militum assueta (nam inultum facinus non esse intererat) quibusdam aliquid sanguinis de lacerto missum est; fossam alii seminudi ducere iussi; alii pari cultu stare in foro, sui spectaculum civibus praebituri. Et quamquam id tempus egebat militibus, relicti sunt tamen eo die ad dedecus, ut ceteros animadversionis timor acueret.
3. Iamque ipse Poliarchus coccinea insignis chlamyde eminebat in Numida equo, nudumque verticem huc illuc ostentans, sui reverentia & spe vincendi omnes ordines implebat. Relictis deinde qui regiam, qui moenia, qui claustra portarum tuerentur, ad castra cum ceteris processit, militibus ex imperio Gelanori iam in ordines passim euntibus. Quippe & leviter armati iustae pugnae initia utrimque libaverant. Et Radirobanes totam aciem instruebat, longe animo vultuque commotior ex quo a captivis audiverat illic unum ex Gallicis Regibus esse & Poliarchum appellari (nam eo nomine ille censeri volebat quo apud exteros se celebraverat in tenuiori fortuna). Statim Radirobani occurrit ita iuvenem vocari cuius amore capta Argenis sua foedera despexerat. Sed an is ipse esset, haud immerito ambigebat, quia & multis idem nomen poterat convenire, nec de eo Selenissa ut de Rege meminerat. Ac ut maxime Rex esset, unde tunc ille in Africa? Quis deus hoc aemulorum par composuisset ad certamen? Aut quod rixarum ingenium, ut idem occupato Argenidis animo intervertisset suas spes in Sicilia, & nunc veluti ex compacto adversaturus consiliis suis in Mauritaniam venisset?
4. Sed imminens proelium dilatam tot cogitationum seriem vertit in iram. Planities modica erat a loco, quem castris Radirobanes insederat, ad vallum Poliarchi. Haec ad pugnam destinata armis undique & signis fulgebat. Uterque Rex dexterum cornu suorum tuebatur. Laevum Sardorum regebat Virtiganes, & honori Maurorum Poliarchus dederat ut in laevo senex Micipsa, magni in illa gente nominis, imperaret. Huic tamen additus Gelanorus ut vigore aetatis sufficeret ad ea quae aetas in Micipsa detraxerat. Annotatum est ad victoriae ingentem fiduciam Gallorum Marurorumque paucissimos in procinctu nuncupasse testamentum. Adeo non vincere modo sed & frui victoria sperabant. Ubi signa cecinêre, initium pugnae a sagittariis fuit. Sed fervidius quam ex imperatorum praeceptis campo decurso, totae acies ad pugnam coierunt. Sic ademptum spatium sagittis fundisque est. Vix locus ad hastas phalangibus; vix satis vertebantur equi in turmis. Ita omnibus primo ardore concitatis, nemo tamen aut vires Poliarchi aut animum aequabat, quamvis & Radirobanes aemulatione terribilis memorabilem pugnam ederet, & multi suis ducibus digni laudarentur vel sua vel hostium morte. Luebant plerique insontes paucorum insaniam, & quod tristissimum bellorum nefas est, non ex offensa vel odio, sed partitione fortunae habebant quibus vitam eriperent.
5. Iam sanguinis multum erat, cum Fatis adhuc plurium necem properantibus visi sunt dii intercedere. Quippe ea nubium caligo condidit diem ut veluti ad intempestivam noctem plerique horrescerent. Fulminum deinde strepitus & decurrentium fulgurum minae ad religionem metumque furorem in alternis caedibus bacchantium convertit. Sed adhuc implicitos dubitantesque diis parere acti in vesaniam elephanti diviserunt, quos Hyanisbe iusserat cum frontalibus cristisque & turribus promoveri in aciem. Plerique eorum nuper in venatione capti & adhuc propemodum rudes nondum libertatis & ferociae erant obliti. Adhuc vero Europae incognita erat haec species.40 Immensum & informe animal, paene omnibus membris una mole confusis, mersum caput inter humeros nec a globo multum dispar, nisi qua proboscis in terram descendit, foede promissa a naribus & si color absit, instar longi & tumidi anguis, nervorum circulis ita articulatim nexa ut contrahi laxarique flecti etiam possit & esse pro manu. Patulae aures utrumque tempus tegunt. Oculi exiguo orbe sub tumida fronte reconditi. Ebur, quo pretiosissimi sunt, longe ex ore eminet paene instar lituorum, nisi quod debiliori parte inflectitur.
6. Ad hanc formam non obstupuerant modo Sardi in quos bestiae agebantur, sed & Galli sua illa auxilia haud intrepidi videbant. Postquam vero subitis tenebris caelum inhorruit, elephanti tam pavere faciles quam irasci tumultuque insolito qui edebatur in nubibus attoniti iam coeperant difficiliores esse regentibus, cum ingens & paene in oculos fulgur impactum adeo eorum valentissimum turbavit, ut repente verteretur in rabiem, immemorque disciplinae sese in cursum qua impetus erat effunderet. Prorumpunt & ceteri disiectis rectoribus eumque sequuntur. Mox acrius concepta amentia omissoque gubernatorum imperio, iam non alteri modo parti sed omnibus hostes esse videbantur, decurrebantque per aciem inter arma & tumultum ferventes rabie, & quia exitum per tot cuneos non videbant, tanquam maculis induti quaerebant libertatem. Plerique Gallorum ordines laxavêre, neque Sardis militia constantior fuit, utique postquam obvii furentium bestiarum oppressi vestigiis iacuêre, quidam etiam proboscidum nexu ligati proiectique sublimes in aërem. Moles illarum & novitas & horribile virium experimentum turbatis militibus mentem eripuit. Advenisse deûm iram, vel facta tunc primum ad dirimendam aciem monstra audebant coniicere. Multis vidisse furentes belluas satis erat ad fugam. Longius remotos terror sociorum in vesaniam abstulit. Equi maxime consternati nec ferentes odoris insolentiam dominos plerumque indignantes per loca praecipitiis intuta aut hostibus egerunt.
7. Tantam aciem a tredecim belluis (nam omnino tot erant) fusam esse fortunae ludibrium fuit. Quo probatum est non plus corporum vires in proeliis valere quam affectus animorum, nec multitudinem magis ferro quam timore esse domabilem. Timebat Poliarchus insidias, suosque palantes, si qua ingruisset nova vis, tarde coituros videbat. Idem Sardi timuêre. Ergo ducum tribunorumque admonitu passim secerni coeperunt quos e diversa acie unus terror miscuerat. Multos enim in adversa agmina tam alte sive sua sive equorum fuga provexerat, ut redeuntibus periculum esset ne deprehensi caederentur ab hostibus.
8. Sed ut plebeiorum memoria fatorum perierit, in paucis Radirobanis fortuna memorabilis fuit. Equo ille vehebatur, cetera quidem ad bellum aptissimo sed indocili ad conceptos pavores, quos ut raros ita habebat furori simillimos. Tunc vero cum elephanti debellatas timor copias fuderunt, totius agminis equis uno metu frementibus exarsit in amentiae speciem, nec qua iubebat dominus sed tenax, lupatisque quibus regebatur frenis potentior, sese alte penetravit in hostium turmas. Interim recedebant versus urbem alae equitum, admonente Poliarcho ut illuc potissimum iter intenderent. Elapsi inter tumultum a Radirobane erant quotquot ex suis circa ipsum pugnaverant, credebantque in ea mentium caligine eum una rediisse. Solus igitur & longe a Sardis divisus ferociam animi consternatione acerrima mutavit. An fugere incassum conaretur tot telis circumsaeptus? An potius captivitate redimeret vitam? Aut quia capto luitionis spes vix erat, spiritum temeraria & impari pugna proiiceret? Respiciebat ad suorum vexilla; procul illa recesserant. Retro viam paulatim capesseret? At obstabant a tergo conferti. Dum dubitat, dum furiosis votis fortunae maledicit, interim periculum creverat, iamque ad portas civitatis erat agmen in quo latebat, & solum restabat ad salutem ut se unum simularet de Poliarchi militibus esse. Multum ad fraudem iuvit quod initio proelii, ut impunius ducem & militem agere posset, omiserat regia insignia (purpureum sagulum, cassidemque vittatam) & ea cuidam Megalostheni tradiderat. Ita cum trecentis Poliarchi equitibus intravit inimicae civitatis munimenta, hactenus quidem fraudi idonea. Sed quo deinde succederet? Militibus omnibus hospitia aut tentoria sua erant. Si alicui manipulo se adderet, non lateret in paucis, qui plures & armis occultus fefellerat. Sin omnium consortia fugiebat, quid erat aliud quam solitudine suspiciosa se prodere?
9. Quamdiu igitur paucae hae turmae circa forum steterunt (illuc enim convenerant accepturae ducum imperia) haud aegre multitudinis beneficio tutus fuit. Sed non multo post a Poliarcho nuntius venit qui iuberet illa equitum agmina, quae urbem intraverant, ad hospitia sua divertere, & Reginae intra urbem ea nocte praesidio esse. Hanc vocem Radirobanes paene exanimis accepit. Sparsim enim equites turmas laxabant; quisque occupabat notas domos. Hospites calonesque expediebant officia. Ipse, tanquam domum quaereret, unus circuibat omnes vicos, nescius quos potissimum fugeret, nisi quod obvii quique formidolosissimi erant. Omnibus invisus &, si caperetur, solo redemptionis suae pretio forte servandus, magis magisque auctam cum ira formidinem vix tenebat, aliquoties impetu sumpto ut hostem confessus & aut moriturus strenue, aut salutem in praemium audaciae laturus, prorumperet per portae custodiam. Una quippe tantum erat in illo tumultu quae curribus & equis pateret, magnis quoque copiis observata. Nemo in via accedebat propius frenum aut intuebatur in euntem, quem non tanquam in se intentum novo horrore refugeret.
10. Cum pererrata urbe non modicum tempus consumpsisset in illo timendi supplicio, nec differri amplius posset aliquod consilium, occurrerunt agasones cum equis dominorum, quos ad aquam ducebant. Eos Radirobanes sequi instituit, si qua eorum ductu posset ad flumen pervenire. Urbis autem situs hic erat. Altero a munimentis stadio fluebat amnis, ea parte qua itur ad mare, qua & hostes castra locaverant. At quo latere urbs erat Sardis maxime aversa, ad ipsa moenia pertingebat lacus ingens, sex ut minimum stadia latus, duodecim in longum protensus. Nec erat praeter hunc lacum quo equi lavarentur aut biberent. Illic autem nullum ab hoste periculum, civitate per tot aquas nisi navigiis non pervia. Exiguam ergo portam, quae ad crepidinem lacus patebat, aliquot militum statione firmaverant, aperiebantque bis de die, animalibus adaquandis & ad ceteros civium usus. Ad illam tunc calones processêre.
11. Quibus Radirobanes mixtus postquam spatia undarum vidit tam ingenti campo porrecta, vix spem enatandi esse ratus, tamen veluti ultimo horrore vires collegit & sic per vota (ut deinde suis narravit) Neptunum affatus est: "O potentissime illorum deorum qui eadem cum hominibus elementa incolunt, cuius dona sunt fluvii, fontes, lacusque, has undas, quas salutis incertus nunc ineo, mitiga, ô Bone. Ferant me & in destinatas ripas placide agant. Isti praeterea equo (nam & illi generi praees, equumque excussisti a verberata humo) isti, inquam, qui mihi destituto pro cymba & vectore est, suffice vires, ut quem impetu suo hostibus tradidit, eodem eripiat. Tum ego de Afrorum manubiis expressam in aere tui beneficii meique periculi memoriam in Calaritano litore constituam,41 qua tibi fanum & nemus mei patres sacraverunt."
12. His votis tacite obligatus primum libavit aquas, in vadi commoditatem leniter desidentes. Equum deinde potu refectum paulo egit ulterius, frustra admonentibus qui cum eo erant in lacu vastam in proximo altitudinem latere. Ille autem contemplatus ad quam brevissime ripam sinus undarum ferrent, utrimque calcaribus impulit equum, qui iuba ferociter concussa dedit se protinus in undas soloque eminens vertice incumbentem dominum ferre coepit qua iussus est. Exclamant ex crepidine & primis undis Mauri errorem aut casum arbitrati, & monent qua commodius parte habenas reflectat. Sed paulatim procedebat in altum, omnibus qui id videbant&emdash;ut in miro & subito casu&emdash;diversa de eo iactantibus, nec dubitantibus quin periret. Iamque illum non vivere sed cadaver deferri fluctibus credebant, utique postquam longe recesserat & tantum ex colore adhuc aliquid supra aquam eminere noscitabatur.
13. At Radirobani, ut timorem late circumstans periculum, ita spem dabat validissimus equus, quem voce motisque interdum habenis revocabat ad virium memoriam. Praestabant & facilem cursum aquae in neutram partem obnoxiae, nam nec aliquo fluebant & tunc solito placidiores erant cessantibus ventis. Coepit tamen aegrius equus emoliri aquas spiritu videbaturque deficere, cum in mediis fluctibus arena sublimis neque cedens vestigio natandi necessitatem opportune intermisit. Stetit ergo difflandis fessus aquis, totoque pectore altior, tanquam laborem miraretur, se anhelitu levabat. Sed Rex veritus ne exerciti nimio motu nervi post quietem rigerent, breves indutias ad respirandum fecit, adhucque calidas suffragines motis calcaribus egit in lacum. Suffecit animoso equo concitum corpus, undisque & intentione natandi differentibus mortem, ad supremam ripam vixit. Tunc liquente spiritu vix moratus dum dominus sine lapsu descenderet, se in arena explicuit. At Radirobanes ad exhausti magnitudinem periculi horrens, quod in civitatem hostium intrasset, quod per immensum inde lacum, & paene graviora ipsa morte pericula effugisset captivitatem, novo metu excitabatur, timebatque aut terra aut lacu venturos qui vincula vel, si recusaret, mortem darent. Longe enim ab ea lacus ripa suorum castra erant. Sed solatio fuit quod prima nox ingruebat, semper ad latebras fugamque securior.