IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Interim Poliarchus, divisis militibus qui in urbe pernoctarent aut essent intra vallum, ipse breviter Hyanisbae collocutus non mansit in regia, sed in castris sibi praetorium iussit statui, ad omnes fortunae articulos intentus, si qui commode in hostem se praeberent. Nec cessasset inter tenebras, nisi illum Sardorum consternatio Regem quaerentium retraxisset ad cavendi ambigendique consilia, quia incertum erat quae causa tot in illorum castris voces attolleret, tot faces immensis circum campis accenderet. Namque Sardorum duces ad Regis tentorium collecti, cum mutuo interrogassent num rediisset, num42 divertisset in castrorum aliam partem, quis denique pugnanti adfuisset, quis texisset recedentem ab acie, postquam quisque diversa dicebat, omnes uno impetu ad tristiora conversi sunt. Caesum captumve crediderunt. Nec aberant a rixa quos cum Rege fuisse, quos servasse, quos saltem vera de eo posse renuntiare oporteret. Sed maxime militum vulgus, sive cura & amissi principis desiderio sive insania correpti, non expectato ducum imperio quorum reverentia ex Rege pendebat, solverunt disciplinam. Hi avios petivêre campos, si princeps errasset, compellatum reducturi. Plures accensis facibus cruentum proelio campum scrutabantur in cadaverum ora proni, illicque timentes quod quaerebant invenire. Ita Sardorum vocibus, igne, procursu undique arva fervebant. Speculabatur omnia de castrorum aggere Poliarchus &, seu nocturna haec bacchantium militum religio esset seu ullius alterius dei furor aut ars denique militaris in se parata, in omnia solertiam, excubias, vota composuit.
2. Ceterum in illo officio atque tumultu occupatis subito nuntiatur Radirobanem in tentorium rediisse. Quippe ille ad ultimam lacus ripam expositus, antequam noctis caligo usum oculorum eripuisset, strenue speculatus est quo itinere pervenire posset ad suos. Tum palustrem ripam secutus est, ut si qui instarent fugienti inter harundines lateret. Ita lacum circumivit & deinde extra viarum frequentiam, per fossas aut munitos saepibus campos ad suum vallum contendit. Hoc ipsum formidolosum ei fuit quod sparsi cum lampadibus milites clamoribus caelum impleverant, nesciusque se diligentia illa quaeri omnium anxie faces & vultus fugiebat. Tandem in tentorium pervenit, monitaeque cohortes omittere ominosam iamque superfluam de ipso quaestionem, pari licentia in laetitiam effusae, omnes ad Regis fores venerunt. Quo viso cum diu plausissent, ad stationes aut contubernia aegre recessum est. Interim Virtiganes Sardorumque praecipui ad Radirobanis genua accidentes cum fletu rogabant, quae fortuna quodve consilium eum a suis tam diu avertisset. Ille prolixe discrimen memorabat, stupentibus cunctis timoremque ambitiose promentibus. Dumque certatim omnes aut gratias diis agunt aut Regi tanquam fortunae fatorumque victori adulantur, quidam poeta, Virtigani familiaris, extemplo in eum casum versibus sic lusit, ut diceret Radirobanem suis Sardis esse pro Sole, qui eo absente43 emarcuissent & ex restituti spiritu vultuque penderent.
3. Ergo ausae foedare diem nostrumque tenebris
Sic nubes miscere polum? Quaesivimus omni
Aethere pallentis nutantia lumina Solis.
Ille aberat&emdash;proh fata deûm!&emdash;seu texit opaco
Hunc soror occursu, caeli seu calle latenti
Fatidicas pronus Cyrrhae descendit ad umbras.
Tunc vero quantis arserunt pectora curis?
Excidimus miseri nobis. Ah, cedite gentes
Parrhasiis natae foeta inter robora silvis.
Scilicet exsangui fugientem horrore secuti
Titanem, occiduas propius pulsavimus oras
Planctibus, aeternis ceu gens damnata tenebris.
Ni redis, ô hominum praeses, iam frena remittat
Iustus honos legum, peccentque impune tenebrae.
Quid sine te gens tota hominum? Quo funere damnas
Discessu nos, Phoebe, tuo? Resolubilis aër
Obruet informem spissatis nubibus orbem,
Et sese in gelidas solvet natura pruinas.
Parcite, mortales, lacrimis, nec perdite planctus.
Purpureum redit ecce iubar, capitisque corusci
Fulget apex. Cernis radios, assuetaque sceptro
Bracchia, & igniferas pharetra lucente sagittas?
Salve, cura deûm, & nostros ne desere coetus.
Nec facies. Sint noctivagae nemora alta sororis.
At tu urbes hominesque habeas. Tibi cura benignum
Ferre diem & cunctas solio componere terras.
4. Postera luce invicem adversariorum vires expertis lentiora fuêre consilia, uno Poliarcho adhuc proelium cogitante. Huic enim arma placebant Radirobanis odio & desiderio petendae Siciliae. Sed Reginae precibus dedit ne eo die quietum hostem lacesseret. Mirum fuit de exitu belli tam acriter Hyanisbem coepisse diffidere & ipsam Radirobanis temeritatem sollicitudine fuisse mutatam. Quippe animus utriusque ex immanitate sacrorum ad quae confugerunt emicuit, nam Regina deligi ingenuum puerum iussit, qui Saturno immolaretur. Piaculi consuetudo a Tyriis erat orta, qui crudelitatem moris infandi in Africa Carthaginensibus suis colonis tradiderant. Externamque & barbaram devotionem in deos territa Hyanisbe usurpabat, quia miseri aut anxie mortales terribilia & incognita remedia arcanam vim habere existimant. Apparabatur funesti sacri ratio, infulasque victima accipiebat. Nec sacerdos deerat sceleratae pietati. Cum hoc vero Poliarcho nuntiatum est, statim turbatus exsiliit & ad Hyanisbem properans: "Si hoc, inquit, foedae saevitiae auxilium, Regina, in hostes tibi placet, patiaris me abire. Nunquam enim vires meas illi superstitioni miscebo, nec committam ut mei milites numinis fortitudinem videantur induisse, quodcunque est quod tam turpiter placari amat. Nolo, inquam, extorquere a diis pudendo pretio victoriam, qui non de illis sunt quos debemus colere, vel aversantur hanc deceptae mortalitatis infamiam. Proinde aut hunc ex vinculis puerum aut me ex finibus tuis mitte."
5. Quamquam Hyanisbe verebatur Saturnum, erat tamen praesentior Poliarchus. Ademptae sunt puero vittae, iuvitque hoc ipsum populi mentes, quod Poliarchus non sollicitabat extrema remedia. Num enim tantus dux belli incerta ignoraret, aut nisi in proclivi sentiret esse victoriam, hanc unius pueri sanguine dedignaretur a fatis comparare?