John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum XXI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XXI

1. Eodem tempore, quasi superstitionibus convenisset utraque castra corrumpere, quidem senex inter Sardos illustris (Sitalces appellabatur) olim strenuus manu, tunc consilio spectabilis, venit ad Radirobanem, qui forte cum suorum delectis varia super bello agitabat, obtulitque suum caput quo a diis manibus pacisceretur victoriam. "Nec interest, inquit, quod privatus sum. Satis erit si me Rex meus devovebis,44 ut salutem publicam sustineam procuremque. Postquam ero legitimo ritu morti sacratus, lacessam hodie cum modica turma bellum, in quo terrorem ac diras mecum in hostem ferens caedar a nescientibus me in exitium suum perire."

2. Nonnihil cunctatus Radirobanes ad laetitiam oblatae, ut sperabat, victoriae, gnarusque hanc sui capitis devovendi vim ab Italicis vatibus efficacem censeri, effuse Sitalcem laudavit et: "Quoniam, ait, nobis tuo interitu victoriam trades, nec poteris sentire praemia quae mereris, at scias tuae stirpi apud me immotam gratiam manere, ut nemo Sardorum vivere malit quam familiam suam ad gloriam evehere quam in tua mirabitur. Age strenue & brevissimi fati cursu redime famam, quam nulla mors exstinguat." Vocavêre ergo pontificem, qui devotionis sacramentum more Etrusco perageret, subitoque Sitalces praetexta indutus, velato capite, super abiectum constitit telum, tangensque subiecta manu mentum, secutus est omnia verba pontificis, quibus adversas Gallorum Maurorumque legiones secum Diis Manibus & Telluri devoveret. His paratis: "Tempus est, inquit, adhuc recenti religione, ut terrorem, fugam, interitum in hostes devolvam. Date levis armaturae aliquos qui excursionis specie mecum tendant ad hostium vallum. Exciemus ad proelium vel eos saltem qui pro custodia castrorum stabunt, nostrisque per fraudem refugientibus ego pertinacia extorquebo mortem ab hostibus. Et meo sanguine damnabuntur funeribus, poterisque exsecratos cum lubebit ad satietatem debellare."

3. Plerisque Sardorum quam mira tam certa videbatur Sitalcis oratio. Statim sagittariorum aliquot turmae homini datae, per quos hostem provocaret ad certamen. Sed Sitalci servus erat, diu liberaliter habitus & caritate domini plus quam patriae flagrans. Is herum insanire in tam properae mortis voto existimans postquam dissuadere non potuit, clam ad Poliarchi castra conversus est, deductusque ad illum: "Venio, inquit, patriae meae proditor & ab illa salutem, a te autem tuisque perniciem aversurus. Nec grandius praemium efflagito quam ut illius vitam servetis cuius mors vobis in exitium destinata est." Raptim deinde exposuit furiale Sitalcis consilium. Quo audito Poliarchus non tam exhorruit ad religionis infernae vim (neque enim credebat ex unius desperati aut furentis voluntaria morte totas acies profligari) quam terrorem praeverti concupiit in suis facile illapsurum superstitionis ingenio. Itaque indicem, si vera afferret, sperare praemia imperavit, & indutum Gallicis armis vinculisque tamen cohibitum sagittariis addidit, qui in procinctu intra castra constiterunt ut si (quod servus monuerat) levis armatura a Sardorum vallo procederet, ingruentes refellerent. Iis autem praeceptum est ut terrore minisque plus quam vulneribus certarent, ne in Sitalcem, quem inviolatum praestari volebat, temere peccaretur. Servo autem sua & domini libertas decreta est si mature pugnantem commonstraret. Vix ea Poliarchus edixerat, cum velitatio a Sardis coorta est Sitalcem ducentibus. Illico erupêre a Poliarcho praeparati & ex adverso Sardi haud multum cunctati missilibus simulatione fugae deserunt Sitalcem avidum perire & mortis spe maiora humanis viribus audentem. Sed servus inclamabat illum esse quem servari Poliarchus praeceperat. Ergo in medium turmae furentem excipiunt & armis contecti perferunt ictus exarmantque circumventum. Inde abnuentem se dedere & sollicitantem contumeliis iram hostium tamen trahunt ad castra. Quo conspecto Poliarchus: "Melius, inquit, apud nos quam apud Deos Manes cenaveris. Nec ingere maledicta quasi crudeles simus qui coëgimus te vivere. Ubi enim de huius belli exitu disceptaverint fata, in nobis mora non erit si tunc quoque persequi mortem volueris. Sed nolo apud umbras glorieris, quasi in tui mercedem nostra omnium fata dii prodegerint."

4. Uno deinde captivorum accito ea lege illum ad suos dimisit ut Radirobani nuntiaret bene habere in Gallicis castris Sitalcem; igitur curam de amici valetudine omitteret; victurum hunc saltem ad exitum belli, nam & tellurem & inferos deos recussasse victoriae pretium quam dare non poterant. His a captivo nuntiatis accendit Radirobanem coepti infelicitas, simulque insultatio exprobrantis superstitionem Poliarchi. Necdum certus an Poliarchus ille esset quem amabat Argenis, animi tamen odiique augurio suspicionem fovente verum exprimere statuit perplexa epistola, quam Poliarchus ut vanam obscuramque neglegeret, si forte cum Argenide nulla foedera iniverat. Sin autem erat ille quem Selenissa prodiderat, statim historiam agnosceret daturus haud dubia iracundiae & aemulationis indicia. Neque mora & uni vicissim ex Gallis, quos habebat captivos, litteras ad Poliarchum tradit, quas detulit ille ignarus conviciorum, quibus contumeliosissima cera legentis oculos implevit. Non enim Argenidi, non Hyanisbae Radirobanes pepercerat, aiebatque se mirari quod Theocrine post contubernium iuvenculae principis haereret Hyanisbae. Ut puellam fefellisset, sic ab anu iusto Cupidinis telo esse deceptam;45 sed se vindicem adesse Siciliae, cui recisam simulatae Palladis cervicem vovebat. Ira turgidus Poliarchus, nec iam magis Hyanisbae quam sibi gesturus hoc in Radirobanem bellum, codicillos quidem pressit; ceterum tam commoto ea vespera vultu fuit, ut constaret nihil parvum agitari. Praeter conviciorum foeditatem adhuc animus turbabatur ad nomina Theocrines & Palladis, quaerebatque apud se quis haec Radirobani secreta retexisset, donec memor Argenidem ultimo quod inter eos fuerat colloquio esse questam de perfidia Selenissae, ipse rem omnem inde emanasse coniiciens coepit frendens unaque iracundia Radirobanem atque anum complexus sibi de utroque supplicium destinare.





44 devovebis edd. pri. et sec. 1630, 1634, 1664; devovebit 1659, 1664b, 1673



45 deceptam (i.e. deceptam Theocrinem, i.q.e. Poliarchum) edd. pri. et sec., 1627, 1664; deceptum 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License