John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber IV.

Capitulum XXII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XXII

1. Ut vero illuxit, ferro, non verbis refutaturus iniurias exercitum in ordines iussit ire, praemonita Hyanisbe ne cui inter pugnam portae urbis paterent. Nec se quidem de victoria dubitare sed, si qui suorum fugissent ex acie, nolle se intra munimenta hos recipi. Nunquam alacrior militibus visus convenientibus verbis unumquemque affatus est. Gallis adiutae Hyanisbes quae ipsos decora manerent referebat; Mauros tyranni odio sacra patria eversuri, agebat in iram. Utrisque46 spolia ostendebat & in vicino esse Sardiniam: "Quam, inquit, si in isto quem videtis campo vicerimus, obnoxiam nobis eo modo habebimus quo Radirobanes Africam vellet." Omnes quidem illa verba&emdash;sed plus vultus dicentis&emdash;permoverant. Nec segnior acuendis militibus Radirobanes multos sibi in eam victoriam triumphos fingebat. Nam Poliarchum Argenidis sponsum esse inde crediderat, quod tam subito imminebat certamine quasi pridianas litteras vindicaturus. Si hunc ergo occideret, illo ipso vulnere cogitabat & se summum de Argenide supplicium esse sumpturum & a regno deiecturum Hyanisbem. Qua subacta ipse Mauritaniae sceptro auctus traiiceret in Siciliam, non habiturus ex hostibus qui victoris ora ferre aut ipsius in posterum47 imperiis intercedere auderet.

2. Hac immani spe ferox instructos ordines admovit venienti Poliarcho. Nemo erat qui non de fortuna partium decreturum illum diem coniiceret. Intentior itaque cura spem civium variis terroribus miscebat. Prohiberi a muris civitatis non senes poterant, non flebilior turba, oneratae liberis matres, quos innoxios passim diis ostendebant veneratae ne teneris corporibus hostis illuderet.

3. Balearici, qui in Radirobanis acie erant, Numidas incohandae pugnae praemissos suis fundis turbavêre. Sed Poliarchus equites Gallos procurrere iussit spatiumque funditoribus adimere quo saxa librabant. Numidas autem monuit ut relicta proelii fronte leviter obirent hostium latera & quam plurimos a pugnae recto ordine in se distraherent. Contra Radirobanes satis agebat, aliquot turmis equitum circuire hostium cornua imperans & a tergo incautos adoriri. Simul Gallicae Africanaeque linguae peritos miserat, qui tanquam Poliarcho iubente proclamarent inclinare ad Sardos victoriam, profugerent Galli Maurique; Lixam ad receptum patere. Ea vox non paucos initio perculit; risu deinde excepta est, & pari vociferatione a multis relatum est ut fugerent Sardi.

4. Nihil medii inter utramque aciem erat; obstabant corporibus corpora, telum telo frangebatur. In tam arctis ordinibus aut cadere aut vincere unicuique supererat. Hortantium quoque clamor, questibus sauciorum & fragore armorum permixtus, terribili sono in urbem ferebatur. Galli praestabant equitibus. Sardi & phalange non cedebant. Sed ducum praecipuum opus fuit. Hinc Poliarchus praeter ingenium saevus non planctus, non vota audiebat deprecantium mortem, sive aures belli ardor occluserat sive in Radirobanem ira. Qui ex alia parte perruptos vi ordines solus saepissime intrabat tanquam oblitus erroris quo inter hostes provectus ingratiis Lixam pervenerat. Ita Sardi sub Poliarcho laborabant cedebantque circa Radirobanem Galli ac Numidae. Sed grandior ira Poliarchum torquebat nec vulgari sanguine restinguenda. Unum erat Radirobanis pectus, quod maledicti in Argenidem & Hyanisbem conscium suo vulnere expleret saevientem. Per suos igitur hostiumque manipulos quaerere hostem coepit dignitati & irae suae parem, multum quoque inclamitans ut si auderet, si vir esset, proprio discrimine totius belli fortunam provocatus exciperet. Vicit acrem & confusum proeliantium cadentumque48 tumultum vox saepe repetita aliisque mandata & ad Radirobanem haud quietiora cogitantem allapsa est, quem hoc unum puduit quod prior non vocasset. Ocius cetera reliquit certamina, omnibusque submotis properavit in aemulum. Non leones Africa illa, non serpentes tanto furore incitatos aspexerat. Brevi tamen colloquio sustinuerunt avidas manus. Priorque Poliarchus: "Ades, inquit, ô latro. Da poenas turpissimae noxae. Non mihi hodie elaberis, non si plenius quam Achillem inviolabili Styge tua mater te intinxit. Tibi, Domina, sacrum hoc fero, si tam turpem hostiam forte accipies." Et Radirobanes: "Prodis tandem de gynaeceo, mollissime amator? Sed praeteritae vitae probra mors inter arma celaverit. Ne dubita, tanquam vir esses, iugulum dare."

5. Neutri49 vacavit alternis contumeliis prolixius respondere. Ira, quae addere vires solet, iam nimia impotensque paene debilitaverat50 manus. Coierunt tamen pectoribus, equis, telis non mollius quam si allisas rupibus rupes turbo conferret. Sed ictibus fortuna tunc abfuit & equi quamquam illo concursu laesi ad ceteram pugnam non fuerunt inutiles. Circumactis ergo habenis uterque iaculum alte amento quassatum vibravit, quod invicem parma excussum est. Supererat unicuique missile alterum. Id ne frustra periret diu armorum aditus oculis manibusque metiti sunt. Tandem Radirobani nihil certius visum quam equum hostilem confodere, quod ne impune esset, equum illius vicissim Poliarchus ferit in capite. Mox ambo veriti lapsum aut bestiarum iam in morte insanientium fugam velut pari consensu in terram desiliunt, raptisque bipennibus, quae pendebant ex equis, ad certamen precipitant. Sed suorum pietate divisi sunt. Quippe media Gallorum agmina atque Sardorum intervenêre furentibus. Haec vero auxilia cum uterque aversaretur, aegre tandem nec antea quam saepius iussus recessit e medio miles Regibusque arenam restituit. Qui adhuc integri omissis bipennibus laeva clypeum tenuêre, dextera hastam, quam ab hoste venientem Poliarchus eludens certiori ictu Radirobanem tetigit vulnusque haud modicum fecit in latere. Strinxêre inde ferrum, saepe ita conserti ut solo capulo ora aut pectora liceret verberare. Nulla pars corporis, nulli armorum nexus intentati supererant. Horror omnes & deinde misericordia permovit tantorum spirituum principes incolumi exercitu perire. Rursus igitur agmina coierunt diviseruntque pugnaces. Quod uterque in dedecus suum accipiens proximos cum ira & imperio rogavit ecquid victum se crederent, quem sic tegere, sic a pugna properarent eripere?

6. Sic militibus ducibusque discussis redeunt ambo ad postremum discrimen, animis quidem invictis sed multi sanguinis iactura vires abstulerat, anhelisque corporibus iam nec certi nec validi erant ictus. Plus animi tamen & sanguinis Poliarcho restabat. Memor deinde causae quae odium fecerat nec dubius, nisi viceret, perituram dolore Argenidem, altius sustulit ferrum eoque in Radirobanis iugulum oblique intravit inter galeae loricaeque commissuram. Ille se mori intellegens festinansque ad vindictam cursum in Poliarchum praecipitat affligitque sui corporis mole incautum, sic ut in terram ambo deciderent. Statim militum ululatu caelum inhorruit, his unum, his alium occidisse, plerisque utrumque exspirasse credentibus. Et quia sub premente Radirobane Poliarchus ceciderat, peiori omine mens Gallorum Maurorumque vertebatur, ut nec defuerint qui ad Hyanisbem decurrerent tristia de eo nuntiaturi. Inundavêre in campum confertissima turba Gallorum atque Sardorum. Nulla Praefectis reverentia, nihil vexilla ordinesque tunc poterant. Suum cuique videbatur ad Reges decurrere eosque seu occidissent, seu viverent ab arena eripere, adeo ut tumultuosa auxilia Poliarchum paene obruerint. Sed iam ille paulatim se expedierat ab hostis complexibus, & ultimo singultu explicitum ferro adhuc tentabat. Hunc vero ut vivere & erigi Galli simul Maurique conspiciunt, ingenti feroces gaudio provehuntur in Sardorum promptiores, Radirobanis cadaver tegentium ipsumque Poliarchum infestantium telis. Sed discrimen brevissimum fuit, nam & victoriae laetitia Poliarchum refecerat & Galli impigram opem ferebant. Sensim igitur Sardi cesserunt, aliquid quoque suae virtuti imputantes quod tanta in clade a fuga temperabant. Illis igitur late submotis hostili potitus corpore spoliisque opimis Poliarchus sincere victor fuit.

 

 





46 Utrisque 1627, 1630, 1659, 1664; Utriusque edd. pri. et sec.



47 in posterum 1630, 1634, 1659, 1664b; imposterum edd. pri. et sec., 1664 (orthographia tantum)



48 cadentum edd. pri. et sec., 1630, 1664; cadentium 1659, 1673 perperam, cp. bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum - Vergil. A. 12.410. "cadentum" de hominibus; "cadentium" de rebus.



49 Neutri vacavit edd. pri. et sec., 1627, 1664 (ex usu poetarum; cp. Ov. Tristia 2.216); Neuter vacavit 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



50 delibitaverat ed. pri.; corr. ed. sec. et omnes recc.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License