IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.
1. Eo modo intra paucissimos dies profligatum est bellum longiori mole attriturum mutuas opes, nisi in cupidos principes incidisset, & qui privati sui fati rem omnium publicam fecerunt. Cedentibus Sardis minus infestus in castra reditus fuit, quod nec effuse fugerunt & conscius vulnerum Poliarchus properavit in urbem redire. Interim tamen dum medici subito remedio sanguinem sistunt, de proxima arbore exscindi ramum iubet quem aptatum trophaeo armisque Radirobanis indutum reclinavit in humerum suum. Sic ornatus conscendit in currum quem equi candidi trahebant, pulcherrimoque spectaculo circumfusus militibus, opima spolia gestans, ad Martis delubrum provectus est. Nulla enim in Africa erat Feretrii Iovis religio. Populus omnes vias impleverat ut per subitam pompam licuit ornatus frondibusque, quascunque sors obtulerat, nunc onerans manus, nunc vias qua triumphus pergeret sternens. Tunc in victorem laudes, tunc mutua de Africae salute gratatio. Hyanisbe in vestibulo templi opperiebatur Poliarchum, cui de curru descendenti in hunc modum locuta est: "Priusquam haec spolia propitio Marti sistis, Magne Rex, sine me ea tibi dicere, quae tu mox diis. Tua virtute sospites sumus. Reddidisti liberos caeli haustus, unicuique de populo suos agros, necessitudines, lares. Mihi vero purpuram, mihi absentem filium asseruisti. Exige a nobis quicquid voles, beneficio tuo minus erit. O fata! Quid quod video vulneratum & audio non sine discrimine vicisse! Victima ipse fuisti cuius sanguis mihi propitiaret victoriam. En igitur Radirobanem modo formidolosum Africae, iam ingestum humeris tuis armorum suorum specie, & quo propius discrimen fuimus, nunc gratiori horrore nostros oculos perfundentem. Veni ad deorum templa, Heros, quos olim augebis. Et sive his spoliis ad nostros tholos affixis tuam virtutem luminibus Afrorum consecras, sive tantum monimentum diis Gallicis in patriam transmittis, scias nihil obstare quo minus aras tibi statuam diemque & flaminem, nisi quod te inter mortales agere quam diutissime exopto."
2. Haec oratio ingenti populi plausu excepta est, inter quem Poliarchus, cum quae suam modestiam decebant Reginae respondisset, ad Gradivi fores venit. Adhuc cruentum de proelio religio erat ad aram accedere deove libare. Satis fuit sacerdoti trophaeum tradidisse, numenque compellare a limine, acciperet libens & paria saepe munera sibi dari annueret. Dum sic orat, sensim vulneribus coepit vinci. Iam pleraque enim frigebant & dilata curatione tumuerant. Adhuc tamen ne Reginam & milites terreret, in dissimulatione duravit, nihil aliud profatus quam aliquantulum quietis fessa labore membra reposcere.
3. Ibat ergo ad regiam comitante Hyanisbe & militum multis in eo adhuc quo pugnaverant habitu latus utriusque stipantibus. Sed nondum vestibulum subibant cum a Sardis adesse legatos nuntiatum est, quippe Sardi nec vivum a se Regem esse protectum nec mortuo saltem habitum honorem, ut in maiorum tumulis condi posset, impatienter dolebant. Timor inde inter illos vulgatus est ne captivo cadaveri hostis illuderet. Igitur in ipso tumultu quattuor optimates, magis suo quam communi consilio, re tamen cum praecipuorum aliquot breviter pensata, sumpsêre legationis infulas & omnium Sardorum nomine Lixam venerunt. Hos vero Regina annuente Poliarchus venire & dicere statim iussit in ipso regiae vestibulo, quasi contemnendam legationem non serio aut per otium & in cultu dignitatis, sed tumultuarie in via auditurus. Unus erat legatorum cui ceteri communem orationem mandaverant. Is convenientissimo sermone Poliarchum monebat ut clementer fortuna uteretur neu contemneret tanquam victos Sardiniae deos, aut etiam suos duriori in hostem occisum lege offenderet; venisse se repetituros Regis corpus; ignobilia etiam esse odia quae ultra mortem procedunt, nec disparis laudis fore & vitam extorsisse pugnanti & iam victo indulgere. Meminisset Radirobanem regii ordinis reverentia saltem a tumulo non arcendum. Si Theseum imitaretur, ne insepultos hostis manes pateretur errare.1 Sin esset Achilles, contra auro vile non fore genti Sardorum principis sui corpus. Ad extremum addidit preces & inter viriles gemitus peroravit. Poliarchus contemptim ad eorum monita respondit se eundem genium deosque eosdem in consilio habiturum ad regendam victoriam, quos ad comparandum habuisset. Ceterum iis qui mori scelere meruissent ne quietam quidem mortem esse debere, nisi forte & dii, quos illi toties appellabant, defunctorum umbris parcunt. Horrere omnium memoriam ad Radirobanis flagitium, qui captato tempore sanctissima cum Hyanisbe foedera violavisset. "Denique, inquit, scitote mei iuris non esse quod petitis. Reginae arbitrium est saevire an misereri malit. Huic enim pugnavimus, huius cum cetera victoria Radirobanes vester est."
4. His auditis legati, iam coepto diffidentes, vertebantur ad Reginam, at illa abnuebat usurpare licentiam quam Poliarchus suo sanguine fecerat. Diu ergo altercati uter ferret sententiam se ipsos & legatos suspenderunt. Sed in Poliarcho vulnerum dolor moram non ferebat sciebatque praeterea praesentibus maxime nec diu libratis beneficiis candidae liberalitatis genium inesse. Itaque urgenti Reginae ut ipse aut absolveret legatos aut in alium diem differret: "Intellego, inquit, ô Domina, quid sensus tibi sit. Nam si pro acceptis iniuriis ulcisci cadaver velles, ipsa palam imputares hanc severitatem tibi. Nunc praeterquam quod es misericors, vis liberalitatis auctorem me videri quam promis in Sardos. Tollant sane, si sic iubes, inutile cadaver impii Regis, flammisque non sensurum imponant quae viventem melius excepissent." "Certe, inquit Hyanisbe, & intellegant nullas hic esse Thebas, & Poliarchum vicisse, non Creontem. Cum autem sepulto epigramma facient, meminerint inter illius victorias hanc civitatem bis ab ipso intratam."
5. Haec modico risu locuta a legatis avertitur, quibus ex Poliarchi imperio redditum corpus est ut erat, armatura spoliatum. Ipse tandem perfunctus publicis curis nec amplius ingredi valens, inter suorum manus pervenit in thalamum, vixque moratus dum lorica laxaretur, in stratum se coniecit. Quamquam medicos secum advexerat, memor tamen in Hyanisbae aula celebres esse sibique, cum a peiratis laesus illic aegrotavisset, perspectos voluit eos quoque advocari. Admoti igitur duo Galli totidemque ex Mauris expectatione profundius laesum mutuo inter se terrore2 mussabant. Praecipui periculi vulnus erat in latus desidens, & explorantibus dubium an receptum in vitalia esset; sub haec percunctanti Reginae quid sentirent clam referunt esse in incerto Regis salutem. Illa prudenti dissimulatione rem tegi mandavit, ne qui motus in suis aut hostium castris exsisterent. Tum amplissima pollicitatione medicos adhortata ne quid fidei aut artis omitterent, ipsa, dum nudantur, dum explorantur vulnera, adesse ac videre sustinuit. Multum cruoris effluxerat (nam & statim ac in torum procubuit, ex omnibus vulneribus proruperat vis sanguinis) lentoque nec aequali venarum pulsu manus saepe tentata peritos terrebat.
6. Medicis itaque operam certatim promentibus unus illorum Afer, Themison nomine3, oris propemodum temnendi staturaeque brevissimae ceterum arte sua & eventu consiliorum conspicuus: "Nihil agimus, inquit. Aliam mortem Regi timeo quam quae istis vulnerum meatibus sese insinuet. Neque enim putemus quicquid sanguinis ferro tactum est & loco dimotum ab corpore effluxisse. Sed & omnis cruor in venis nimio motu extra temperiem cum sua faece efferbuit. Coibit igitur adhuc calidus turbatusque in opacam saniem, & occupatis costis spirandi libertatem&emdash;& mox vitam&emdash;ni cavemus eripiet. Quid, inquies, remedii? Non aliud quam ut regiam in lacerto venam solvamus. Ita laxato sanguini turbatio adimetur, quae in tabem se cogeret." Omnes ad hanc vocem horrebant. Nam qua manu quave audacia exhausto corpori vitaeque vix in tantillo sanguine haerenti adhuc aliquid eriperent? Vicit tamen medici asseveratio eum non aliter vivere posse. Delibavêre itaque venam tristissima expectatione multorum. Singula deinde vulnera propriis remediis foverunt, quietique relictum vetuêre ullo tumultu ullove negotio in eam noctem sollicitari. Neque tamen Hyanisbae persuasum est ut abiret. Haud procul a toro in hemicyclo acquiescens accedebat identidem ad iacentem, nunc verita ne is defecisset & anxie legens anhelitum, nunc servorum sedulitatem praevertens & omnia officia exhibens vix scienti a quo tam prolixe iuvaretur.
7. Vix demum Hyanisbe urgentibus suis & deficiente iam nocte secessit in thalamum suum. Necdum multum somni ceperat cum principum concursu excitatur, simul gestantium4 gratulari, simul quid in re nova fieri ipsa vellet quaerentium. Quippe cum in Sardorum castris tota nocte aliquid tumultus auditum esset, primo mane nec eorum visebantur in flumine naves, nec quicquam circa vallum aut custodiae erat aut omnino frequentiae. Missi deinde a Micipsa, qui solitudinem explorarent, retulerunt Sardos abiisse & pretiosiora contentos avehere, non pauca reliquisse victoribus. Liquidiori simul luce extrema profugientium classis conspecta est. Amisso enim Rege expers consilii cum ceteris purpuratis Virtiganes non desperaverat modo victoriam (nam cui vincerent vel cuius auspicio, nihil unum aut velle aut timere iam adacti?), sed & ferociam hostium illo aggere sisti posse diffiderat. Praeterea civilibus malis exercenda Sardinia armatos revocabat. Duo enim post Radirobanem erant qui sceptrum deposcerent ex duobus Radirobanis patruis geniti, quorum unus Harsicora ex iuniori natus, sed senior, suae aetatis rationem volebat haberi, alter Cornius dicebatur nec suum nascendi ordinem sed parentis referebat. Tot malorum praesagia, cum praeterea militem spes & alacritas defecisset, ducibus persuaserunt ut sine classico spargi per castra imperium iuberent colligendi subito vasa & Afris insciis solvendi ex litore.
8. Hanc felicitatem nuntiaturi Reginae, plurimi optimatum convenerant. Qua audita: "Utinam, inquit, hac laetitia frui possit qui eam nobis peperit. Utinam, Poliarche, non sim de te impensius dolitura quam de hostium clade gaudeo." Simul intra Poliarchi limen processit paucissimis matronarum & procerum comitata. Languebat ille vigiliae & sopori medius inter omnes aegritudinis summae notas. Gemitum tamen questuumve solatium nulli dolores expresserant. Eadem maiestatis constantia, quae valenti adfuerat, paene pereuntem comitabatur. Vox quidem debilior erat nec quae accipi, nisi a proximis, posset. Cumque Reginam vidit: "Numquid, Domina, ab hoste turbatum est? Sive sospitem dii me facient, brevi ulciscar contumaces. Sive umbra tantum ero, adhuc terrorem iniiciam. Interim permitte rem tuo Micipsae &, si placet, Gelanoro." Haec verba, quamquam tenuissimo sono exilia, eo affectu urgebat ut in vultu videretur vividioris coloris aliquid arsisse. At Hyanisbe: "Nihil opus, inquit, ô Rex, aliis armis. Nam quis tuae victoriae succedere dignus sit? Tu rem heri consummasti omnium viribus in uno Radirobane excisis. Aufugerunt perduelles turpi noctis auxilio, sociis insepultis, castrorum integro aggere & praeda, quam avehere celeritas vetuit, diripientibus relicta." Poliarchus ad has voces erectior videbatur percurrente totum corpus sensu successus. Ergo laetitiam vulgi inhiberi non voluit ad templa, ad litora, ad convivia properantis, quamquam adhuc de ipso timeretur iuberetque Hyanisbe differri publicam laetitiam, donec illam sua valetudine auxisset. Totam Lixam vana ambitio exhausit castra hostilia intrandi & de summo litore devovendi abeuntes. De spoliis deinde rixari ut vix diis Regibusque servarentur primitiae.
9. Cum vero attrectanda fuerunt vulnera Poliarchi novandaque remedia, principes amicorum circumstetêre lectum a medicorum vultu miserrime pendentes. Aderat medicus qui pridie sanguinem mitti iusserat. Is fasciam quae circa gravissimum vulnerum erat resolvit. Nondum enim medicina trifariam erat secta, sed iidem de morbo sententiam dicebant, diluebantque remedia, & manus aegris membris aut sauciis admovebant. Tunc vero visum instar prodigii iam saniem in pus ematuruisse. "O deorum munus!" exclamat Themison. "Reddite quicquid debetis caelo, si qui pro salute Regis vovistis. Nunquam ego ad hunc diem tam certa ac subita salutis indicia vidi. Abest febris; non modo vulnera non ardent, sed tanquam in mitigatis tempore plagis pars sincera quicquid emortuum est segregat resolvitque." Omnes, tanquam ex adyto oraculum esset, illas voces acceperunt. Amentes gaudio hi lacrimas mittebant, hi proximos amplectebantur. Deciderunt & in pavimentum multi Apollini & Aesculapio & Hygiae commendantes inceptum beneficium. Nemo tamen Reginae animum aequabat. Caelesti Punicae hecatombem vovit & ludos, coepitque bona fide tunc primum percipere victoriae voluptatem. Publice quoque tridui vacationem hilarior pietas fecit. Poema Nicopompi, quod Soteria dixit, quamquam multo post conditum (quippe rem sero in Sicilia absens rescivit) tamen operae pretium hic referri, quia tanquam adfuisset, subitam celebrat praesentemque laetitiam.
10. Vivet iô. Quid se, velut acceptura merentem,
Angusto vacui stipant iam limite caeli
Astra, vel Elysii sperant haec gaudia Manes?
Vivet & humanas multum dignabitur oras
Sceptrigerûm egregius Regum, qui caede tyranni
Gallica Sardois celebravit robora fastis.
Qua Stygiis limes niveus discriminat arvis
Insontes animas, nullique adeunda virescunt
Supplicio nemorum late convexa piorum,
Belligeri errabant Manes, quos inclyta virtus
Exemit poenis, & tuta ad flumina Lethes
Rixarum oblitos sero concordia iunxit.
Dumque per adversi regnum illaetabile Ditis
Poenarum infandas species, ignesque rotasque,
Securi aspiciunt, motoque e vertice Diras
Impia terrifico quatientes sibila nutu.
Ecce recens Stygias turba adventabat ad oras
Sanguineo informis cultu, nondumque remissis
Ensibus, & saevae crudelis imagine pugnae.
Mirantur summo Elysiae de margine silvae
Magnanimi heroes numerumque habitumque virorum,
Telaque & ereptis immania vulnera membris,
Qualia non rubris Simois lavat horridus undis,
Dum Phrygias acies, adversaque signa Pelasgum
Hinc ferus Aeacides, maiorque hinc submovet Hector,
Tunc ita mussantes: "Quod vasta in vulnera ferrum?
Quae tantae valuêre manus? Non saecula nostra
Has tulerant vires. Sic ô mortalia crescant
Robora, nec summo timeat deus omnis Olympo!"
Talibus intentos dictis mox grandior umbra
In sese advertit, Stygiis quam cymba laborans
Vix dederat ripis. Necdum caligine torvos
Mutarat vultus functi novus incola mundi.
Quin etiam amissi superant insignia regni,
Murice picta chlamys, nec adhuc direpta comarum
Vincula. Et erepto fulgebat dextera ferro.
Sed multo informes squalent in sanguine vultus,
Pectoraque & scissas fallunt spiramina fauces.
Haud mora, correptum, qua stat fera iudicis urna,
Nil veritus traxit lictor. Cessêre reorum
Vulgares animae, vertitque huc ardua Minos
Lumina. Terrificos sequitur reverentia vultus,
Et quamquam assuetas movit formidine sedes.
Ille autem iussus (nec detrectare potestas)
Pandere quae vitae series, quo funere raptus,
Quid meritos portet suprema ad Tartara Manes,
Incepit nondum deiectus & improba movit
Ora, memor regni. Tristes siluêre cavernae,
Atque audituras volvit Styx mollius undas.
"Si qua Radirobanis nomen fortuna sub umbras
Attulerat (certe hostiles huc saepe catervas
Egi, & rumpentes lassavi stamina Parcas),
Ille ego Sardoa modo formidabilis aula
Advenio. Me gens certis Balearica fundis,
Me Ligures timuêre. Sed ô quid inutile iactem
Robur & armatis insignia castra maniplis,
Si nulla extincto superest reverentia sceptro,
Et virtus hic sola valet? Quid me urget Enyo?
Horrentes differ stimulos. En sponte profabor.
Heu nimium fisus regnis, meque inter amicae
Fortunae obsequia & primaevi sanguinis annos,
Mortalem oblitus, non fas aut iura colebam,
Non superos. Deus ipse mihi, frangique voluntas
Nescia. Tum meritae nusquam mens conscia famae,
Nec fidi comites, vilisque ad singula plausus.
Quid memorem Siculo meditatos litore raptus?
Quid Libycas acies & nullo in limite vota?
Cum subito mihi saeva dies, inimicaque fata,
Ultoresque dei." Simul his suspiria duxit
Et siluit. Sed plura ferox tunc poscere Minos
Quae saevae fortuna necis (proh triste superbis
Supplicium!) & quantis victor se tollat in armis.
"Ille, inquit, quo se iactavit Gallia rege,
Cui non fama prior, cui non certaverit aetas
Ulla patrum, non me ille tamen, non mortis inultae
Deiecit fatis. Sensit quoque mutua ferro
Vulnera, & hi raptum tarde emisêre lacerti.
Nunc iacet exsanguis victor, lucemque supremo
(Sic reor) obtutu quaerit. Proh numen! & ista
Num prior antra subit?" Dixit liventia circum
Ora ferens, caesi Manes ceu quaereret hostis.
Finis erat, iustisque ratae sortitibus urnae
Tantaleum ad laticem & refugi mala pabula rami
Damnatum anguicomae raptim abvexêre Sorores.
Spargitur Elysiis velox tunc rumor in arvis,
Te, Poliarche, mori. Torvus sic dixerat hostis.
Sic metuunt, sperantque pii, comitemque ducemque
Te cupiunt, spondentque solo meliora relicto.
Quis prior alloquio; quis inanem tangere dextram;
Quis monstrare vias, lucosque, animasque potentum
Heroûm, cupidas versat gravis ambitus umbras.
Haec dabit herba toros; ista sua tempora lauro
Cingit, & hic fessos melius fons abluet artus.
Sic fremit&emdash;Hyblaeis si Regem abvexerit error
Vallibus, & reducem praemissis nuntiet alis
Turba minor&emdash;laetum per cerea limina5 vulgus,
Angustantque fores, parvasque citantia vires
Agmina, stridenti properant se credere caelo.
Ecce autem caeci rediens per nubila mundi
Castor adest. Tunc forte poli statione relicta
Mutabat cum fratre vices. Et lucidus astro
Se fundebat apex, & habebant tempora flammas,
Purpuraque ex humeris, & vultu Martis imago.
Haud mora, decepti sic te descendere Manes,
Sic, Poliarche, putant; longe simul obvia pandunt
Agmina, Ledaei propior cum numinis arsit
Vultus & errantes se collegêre catervae.
Mirantem cinxêre tamen, mixtisque rogarunt
Vocibus. Interea pressis suspensus habenis
Constitit, atque omnes respexit Cyllarus umbras.
"Dic age, nam superis vidisti haec proelia campis,
Quo Regis stant fata loco, quem Gallia nobis
Maesta dabit, nostrosque subit quo limite campos?"
Substitit incertus primum; mox sidere toto
Risit, ut irato si pelleret aequore Castor
Nubila, & in laetas descenderet igne carinas.
"Audite, ô Manes, vestrisque haud debita lucis
Gaudia frustrato faciles nunc ponite voto.
Ponite. Nec dispar Superos spes nempe fefellit.
Vidi ego pugnantis vultusque animosque, piumque
Robur & extremo nutantem in sanguine vitam.
Vidi ego quaerentes Superos, qua parte iuberet
Aetheris hanc puris animam concrescere flammis
Iuppiter. Eoo mallet caelove cadenti
Credere, perpetuae nitidam vel iungeret Ursae,
Cum pater omnipotens: " 'Non hoc sub tempore, dixit,
Hunc nostro egregium iuvenem dare munus Olympo
Decretum est. Restant terris quae maxima victor
Bella gerat. Nondum hunc omnis locus, omnis Enyo,
Omnia lustrandi sensêre piacula mundi.
Aspice quae species membris, ut Martia fortis
Bella decet, placidaeque tamen non asper olivae est.
O decus! O proles nulli aspernanda deorum.
Atque utinam concessa mihi! Placata dedisses
Tu mihi tu veniam, coniunx, huicque ubera parvo;
Candida nec sparso micuisset semita lacte.
Non haec non uni debentur gaudia saeclo:
Ille diu florens iuvenisque diuque senescet.
Longius indulgent Parcae. Dabit ille nepotes,
Aeternam terris sobolem, quae limite felix
Insurget6 patrio, seniumque his exuat astris.
" 'I, gnate, accelera, laeto cui germina succo
Paeoniaeque artes morbique & vulnera parent.
I, precor. Arcanos plagis infunde liquores,
Qui superant mortem, qui saucia numina curant.
Sive meus Mavors, Phrygio seu pulvere laesa
It Venus, & strictum Tydeidae exhorret ad ensem.
Quin & Pergameo paulum se tollat ab angue
Filius, ac Mauros tecum illustrare penates
Approperet solers. Timeat nec fulmina rursus,
Invidiamque meam. Nunc, ô nunc annuo vinci
Fata libens, tanto quocunque immitia Regi.'
"Sic fatus genitor, Regisque ante ora iacentis
Iam stabat medico circum praecinctus amictu
Phoebus, & occulta purgarat vulnera lympha.
Nunc parcente manu plagarum angustat hiatus,
Nunc sociat gnato plantasque artusque manusque,
Et multum ambrosiae venis cessantibus addit.
Protinus exhausto redeunt in pectore vires.
Pallor abit. Sensit Superos nova vita faventes.
Quare agite, ô sancti Manes, celebrate Camoenis
Absentem Elysiis. Teneat seu sidera virtus,
Sive habeat terras, seu vestris incolat umbris
Semper cara piis, plaususque & vota meretur."
Finierat Castor. Laeto fremuêre tumultu
Securae umbrarum sedes, unoque favore
Et maria & tellus & ovans respondit Olympus.