IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. In hunc modum processerunt aliquot dies, nullius tempestatis novitate notabiles (nam & Poliarchus expectatione celerius vires recipiebat), donec litterae quas Arsidae commiserat Argenis rursus turbulentae fortunae ludos instauraverant.
2. Nam ut Gobryas Arsidasque exegêre in inopi litore noctem, quo post tempestatem successerant, coeperunt collatis sententiis pensare quo ire aut quid facere praestaret. Classem militesque habebant, hanc quassatam egentemque auxilii, integros illos & desiderio sui Regis flagrantes. Materies illis locis deerat, vasto solo nec arborum patienti. Utcunque tamen refectis ratibus, aquam ex fonte qui&emdash;rarum in Africa decus&emdash;haud inde procul fluebat comportant. Sparti quoque copia erat sterilibus in terris, magno ad armamenta auxilio. Iamque adversi venti ceciderant. Sed quas terras aut quae maria peterent ignari quo tempestas egisset Poliarchum? Incertos animos explicuit tandem Arsidas, qui Gobryam his verbis secreto compellavit. "Nimia silentii fides nunc criminis instar esset, ô Gobrya, si aut tu Regis tui consilia sic apud me taceres aut ego legationis meae summam a te averterem, ut communi consilio non possemus nobis ipsis dominisque consulere. Quid autem interest, quod iam invicem scimus, superstitioso inanique silentio dissimulare? Age, Gobrya, nonne in Siciliam navigat ista classis?" Tum Gobryas illa libertate erectus: "Tu vero, Arsida, inquit, nonne ab Argenide ad Poliarchum venis?" Utroque fatente arctoque complexu sanciente novam fidem, simplicius inter se ad reliquae consultationis ordinem secesserunt. Monebat Gobryas paucissimos ex ducibus esse quibus Poliarchus hoc petendae Siciliae prodidisset consilium; ceteros falli longioris expeditionis specie. Ceterum sibi maxime uni omnia Regem familiarissime monstravisse; promissas Argenidis nuptias hoc exercitu vindicandas, tam adversus nescioquas Siciliae leges Gallicam affinitatem prohibentes, quam in Regem Sardiniae intempestivum & gravem virgini procum. Tunc Arsidas: discessisse ex Sicilia quidem Sardos sed atrociori fluctu inundare7 salutem Poliarchi atque Argenidis. Esse enim nescioquem Archombrotum, cui filiam Meleander despondisset. Solis Gallorum armis posse hoc nefas praeverti. Properet in Siciliam Gobryas cum copiis illis. Id solatium Argenidi fore ut securior maiora expectet auxilia aut, si necessitas non patietur moram, cum eadem classe profugiat. Sed & Poliarchum anticipata diligentia aut illic iam esse aut statim adfuturum. "Quod si, inquit, aderis prior, finges cursum destinatum in Graeciam, missoque praecone flagitabis a Meleandro ut in anchoris liceat stare donec socios quos tempestas divulsit in unam classem exceperis. Dabo autem ad Argenidem litteras, sed quas ipse scilicet reddas. Colloquendi rationem res locusque & tua industria aperiet. Huic si obsequeris scis quanto apud Regem tibi honori futurum sit." Hic Gobryas: "Amplector tuam fidem solertiamque, mi Arsida. Sed cur nobis in patriam te comitem non praebes? Posses utcunque meum adventum conciliare Meleandro &, hercule, me ad Argenidem duceres." "Immo, inquit Arsidas, si tibi videbitur, mihi triremem relinques. Hac ego pererrabo Africae litora ut, si qua Rex vester tempestate eiectus est, litterae mihi commissae non pereant, & ipse praeterea me referente intellegat quo loco in Sicilia res eius reliquerim."
3. Postquam ita convenit, Arsidas accepta triremi quae velox & maris oras legentibus commoda erat destinatam navigationem exorsus est. Gobryas autem cum navigiis quindecim, in quibus praeter nautas classiarii bis mille & ducenti merebant, in Siciliam cursum instituit. Nec distulerunt operam venti, non quidem a puppe propitii sed ita dispensati ab occidente, ut & ab Africa Siciliam & ab Sicilia Africam petentium obliqua vela impellerent. Quippe eodem tempore Archombrotum fata vehere properabant in Africam, cum egregia hominum manu navibusque omni ad bellum commeatu, quantum sivit festinatio, instructis. Is enim litteras matris per servum mature acceperat, quibus illa monebat in exitium Africae Radirobanem armari, nuptiasque iure materno differebat donec in Africam transmisisset consociassetque cum ipsa consilia. Quamquam gemino motu paene mens Archombroto submota est&emdash;indignatione in Sardos & dilatarum nuptiarum dolore&emdash;tamen tota Africa amori cedebat ardentiusque agitabat cur matri placeret tamdiu se torqueri, quam quibus auxiliis hostem a patria arceret. Quid Meleander deinde cogitaret, quidve Argenis? Quoties ingrata mora res perdidit & indignata est non statim admitti felicitas? Sic turgens duramque saepius matrem tacitis intra se questibus accusans, breve mitigando animo tempus sumpsit.
4. Inde prima dolendi furendique nube consumpta, conatus in Radirobanem vertere quicquid ira suggesserat, ad Meleandrum ivit illique his verbis locutus est. "Utinam meum genus, Rex, professus ante essem, cum me Siciliae gravem & incommodum esse aliena iniuria non cogebat. Nunc simul & indicium generis mei facio, & asserendae dignitati efflagito vestra auxilia. Hyanisbe Mauritaniae Regina mater mea est. Ea litteris significavit imminere formidolosum sibi & Mauritaniae hostem. Quamquam in regni discrimine moveri debeo, plus tamen abominor ipsum matris periculum. Iram praeterea geminat mali auctor. Ille scilicet Radirobanes, ille latro, quem in tuum & Argenidis caput grassantem hinc fata depulerunt, rursus muliebrem praedam petit. Nec ab eo timerem Mauritaniae meae, nisi quod imparatam aggreditur. Ibo igitur &, si in generum placeo, succinctus tuis viribus, addamque Radirobanem Lycogenis fatis. Et Sardinia Mauritaniae serviet, Mauritania vero Siciliae. Nam cur ante hoc bellum nuptias faciamus, in quibus instantia arma & incerti eventus sincera gaudia esse non siverint? Si vincemus, pulcher erit hymenaeus pompa triumphi. Sin aliter fata statuunt, nolo paucorum dierum maritum Argenidi esse."
5. His auditis non pauciora quam quae Archombrotum agitaverant moverunt Meleandrum: simul audire quod Archombrotus erat Hyanisbes filius; simul in Radirobanem peti auxilium; simul nuptiis filiae, quas tantopere urgebat, iniici moram. Tot cogitationum velut agmine plenus in gaudium maeroremque anceps erat. Archombrotum tamen imprimis amplexus est audito Mauritaniae nomine cariorem. Dives regio & olim hospita Meleandro commendabat tantarum opum iuvenem, iam antea indolis virtute carissimum. Deinde in insignem pietatem referebat quod ille asserendae parenti nuptias posthaberet, ignarus hanc in fervido iuvene & adacto matris imperiis non spontaneam esse virtutem. Radirobanem vero acerrimum sibi hostem sciebat, & in lucro ducebat cum eo potius apud Mauros quam in Sicilia sua decernere. Regni quoque periculum quod ad Archombrotum spectabat & ipsius Archombroti gratia eiusmodi beneficio occupanda facile impulerunt animum ad armorum consilia. Ergo in bellum societate promissa, iam illum, ut Reginae filium magnificentius cultum, nihil amplius dissimulabat se generum optare. Gratulatus quoque filiae est quod nuptura clarissimo principi esset. Quae omnia sic Argenis accipiebat ut fati sibi exitium maturantis praesagia, uno tamen hoc laeta quod inducias ei dabat expeditio Archombroti in Africam. O turbida mortalium consilia! Iam occulte Radirobani Argenis favebat; is illi placebat hoc in Africam bello; huius impetum commendabat numinibus&emdash;non tam ut vinceret, quam aut ne vinceretur aut in mutua clade occumberet.8
6. Ubi vero vulgatum est Argenidis cum Archombroto nuptias solo bello differri quod in Mauritania instabat, haud mora, omnium ordinum primos ad eius limina ambitio adegit. Arma certatim, equos, navigia ornabant. Nemo erat in patricia iuventute qui non offerret operam, sumptuque ad bellum & maturandae profectionis acri hortatu novo principi se probaret. Ea Argenidi tristissima erant, ad quam multi praeterea veniebant gratulatum quod Mauritaniam suo sceptro coniungeret, etiam laudibus efferentes Archombrotum, eique propitios deos & brevem in Siciliam reditum incommodissima humanitate optantes. Nec poetae defuerunt tam publico argumento. Quorum unus opera Timocleae, iam olim sibi familiaris, ad Argenidem pervenit & muneris sui ignarus porrexit hos versus indignanti.
7. Instat Hymen, totisque parat connubia votis.
Instat Hymen, sed tu cupidum succendere castas
Nunc prohibes, Gradive, faces. O dure, tuisque
Saevior Odrysiis, sic nostra in gaudia pugnas,
Et sancto gemitum ferus internectis amori?
Quid queror invidiam superûm? Sunt ista faventis
Signa deae, Paphias fumant cui thura per aras.
Illa coronatis genialem auctura triumphis
Laetitiam, differt avidas paulum improba flammas,
Exstimulatque morâ, ceu parvae aspergine lymphae
Grandior exsurgit, laesusque irascitur ignis.
Nunc age Threïcios molire per ardua currus,
Armipotens, Libycaeque potens discrimina pugnae.
Hunc Regem, ceu tu superos fortissimus inter,
Sic hominum primum, magnae tege numine dextrae.
Vos quoque, Sicania thalamos dum mater in aula
Apparat & similes miratur Cypria vultus,
Ite, leves pueri; bellum vocat; ite per auras;
Et vos arma decent, nec frustra tenditis arcum.
Ite, Cupidinei coetus. Sed parcite telis,
Inque feros vester potius stet vitricus hostes.
Victores Libyca postquam remeabitis ora,
Gratior hic vestras vacuabit pugna pharetras.
8. Et Archombrotum quidem ab amandi dolendique anxiis curis nonnihil revocabat haec praesens armorum intentio. Nunc ille laudare, nunc acuere suorum studia, videre in armis praeludentes vero discrimini, instituere qui commeatibus, qui telis, qui navigiis providerent. Auxilii enim non vis modo sed gratia celeritate constabat, ut sentiret Hyanisbe & intellegeret Argenis quam strenuus esset. Intra paucissimos dies parata in anchoris stetit classis trigenta triremium. Minora navigia viginti ad armamenta & varios usus comitabantur.