IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Meleander fidum hominem & negotiorum usu exercitum addere Archombroto haud imperite cogitavit, tanquam ad Hyanisbem legatum. Ita enim rescire se posse quicquid non hostis modo sed ipsa cum filio Hyanisbe moliretur. Vices rerum & experientia regnandi multam solertiam capaci animo impresserant. Nullam tamen suorum negotiorum partem cautius exigebat, quam delectum eorum quibus ad exteros Reges aut populos legationem concrederet, reputans illos venarum instar esse, quae pro suo habitu occultam salutis aut morbi vim ex diverso tractu terrarum inspirarent in patriam. Erat expertus, cum illi se priusquam dominum fidemque respiciunt, rem patriae, dignitatem, consilia aut silendo aut annuendo prodi. Cum autem turbulenti impetu animi aut imperitia superba laborant, hinc quidem asperius obloquendo, illinc vero renuntiando deteriora, saepe turbas concitare, quae superfluae initio ex mutua contentione & subinde crescentibus causis in necessarios motus exaestuent. "Pone denique, aiebat, eos esse aequabiles, at nisi ingenii vigor accedit, & conscius fraudum quae in illos parabuntur, non modo non consilia gentium deprehendent ad quas legati sunt, sed simulatione & quodam obsequio capti dominos quoque suos, nihil verum aut exactum referentes, pessima simplicitate decipient." Praeter haec curabat Meleander ut genio Regis aut populi quem adiri oportebat commodissimus esset orator, haud ignarus consortia morum ad familiaritatis suavitatem plurimum procedere & aegre mortales cavere ab iis quos amant. Inter has artes magis anxie pensabat quos sic dimitteret ad Reges exploratum, quam quibus praecipuas imperii vires in sua Sicilia traderet. Nec aut amicitias aut familiarium commendationem secutus, etiam solebat irasci si quis auderet sic dubio pendentique necessarios suos aut affines obiicere.
2. Tunc vero impensius deliberabat ecquem sibi quam Archombroto futuro principi fideliorem eligeret. Biduum tacita consultatio extraxit, & denique sedit rem mandare Timonidi. Cui ad se vocato ita locutus est: "Si esses edocendus quam curam quamque fidem legati nomen velit, non ego te impari onere opprimerem. Volo te in Africam cum Archombroto proficisci & meo nomine salutare Hyanisbem, apud eam deinde haerere donec a me successorem accipies. Quae illi Reginae de bello, de filio, de affinitate nunties, te hodie Cleobulus docebit. Unum ipse admoneo ne cuiusquam gratiam meae anteferas. Quid illic agatur, quid velint aut possint, ne peperceris referre. Nec time ne haec fides tibi periculosa sit, si quid scribas quod hi nolint quos laedere nolles. Diu est enim quod silere perdidici." Timonides non laetior fuit accepta dignitate, quam de scopulis qui in eo cursu latebant sollicitus. Sciebat (nam Arsidae & Nicopompo erat familiarissimus) Archombrotum Argenidi non placere. An hanc autem obiret provinciam gratus utrique? Quod si alterutri in odium veniret, credebat mansuram offensae memoriam multo altius in laeso quam gratiae in illo quem iuvisset. Sic igitur Regi: "Nec dubito de silentii tui fide, Rex, nec arbitror commissuram Hyanisbem aut Mauros ut quidquam nuntiem quod tegi oporteat. Sed fortuna varia est, sed tempus, sed homines; denique estis Reges. Si quid tale occurret, non tantum in tua, sed & Cleobuli manu fata utique mea erunt, ad quem (utpote Praefectum secretorum) legatos destinare litteras suas iubes. Et de tanti hominis fide anxius non sum. Sed quid si alteri hanc litterarum Praefecturam mandabis? Quid si vicariis suis ipse? Ut non haec fiant, at hoc ipsum nimis supplicii mihi erit, posse contingere." Tum Rex: "Non iniusti, inquit, hi metus. Verum si qua eiusmodi erunt, scriptis mihi ipsi litteris omnia secure commiseris." At Timonides: "Scilicet insolentiam ad te scribendi omnes suspectam non habebunt? Aut non invidiosum mihi apud Cleobulum, si tanquam damnata eius fide suo muneri & integritati sic detraho?"
3. Perplexus ad haec verba Meleander coepit solus spatiari, ratus quae Timonides tanquam pro se attulerat ad Regum ipsorum salutem pertinere. Tunc vero potestatem Praefecti secretorum animo volvens, non sine horrore cogitabat quantum ille acceptis legatorum litteris posset: tanquam arbitrum rerum, nihil hunc magis quam quod placet principi referre. In hac vero libertate quas cum exteris amicitias, si velit, non obruat, aut iniurias atque fraudes praecorruptus non mulceat? Quod si perfidiam quae argui possit prudenti scelere vitabit, at ipsa negotia narrando torquere, verbisque premere, aut elevare omnia poterit, tanquam hoc quoque orator mandavisset. Ita simul & eadem & diversissima erunt, quae illi Praefecto legatus & Regi ille tradet. Parvo momento deflecti aut intendi negotia possunt & ex supercilio aut remissione dicentis, subitam efformamus & maxime efficacem in mentibus imaginem rerum quas primum audimus. Tantae quoque potentiae viros clam vicini principes solent vel muneribus aggredi vel&emdash;quod valentissimum ambiendi genus est&emdash;arcana familiaritate, paene tanquam aequales, sic colere ut vix intellegant se sollicitari ad turpissimam servitutem. Si igitur his machinis aut omnino concesserint aut debilitatam saltem fidem non opponent illius principis consiliis quem illicito foedere sic amabunt, idque apud exteros legatus persentiscet, quae Regis commonendi sit ratio? Huic scilicet quem accusat litteras mittet? Hunc iubebit sua crimina ferre ad Regem? Hunc se ipsum acerrima accusatione proscribere? Nempe hoc infrequens dices, nec deesse alios optimates per quos scilicet tunc legatus ferat ad Regem proditionis indicium. Immo vero ardua erit tantae accusationis provincia (in qua scilicet aut actorem aut reum perire necesse est) si illam hominibus credideris, qui ut sint secretissimi ac paene ut taceant, adhuc nimis loquuntur, ac non potius codicillis insontibus, mutis, sui expertibus, quos Rex unus & legat & premat. Quid si praeterea tectiora aut minora scelera erunt, aut de quibus ipse legatus addubitet? An invidiosissima delatione violanda tunc fama Praefecti secretorum delectis hominibus qui hunc apud Regem insimulent? Nulla pax rebus, nulla dignitati securitas. Et saepe legatus tantis inimicitiis posthabebit officium. Sed ut eiusmodi Praefecto fides & probitas insit, at saltem (quod saepe fit) si in gerendis rebus dissentiet legatus ab illius sententia, & quid ipse censeat referre Regi volet. Quî hoc fiat9, si per hunc solum sensus suos Regi ostendit? Non enim in se pugnabit iste Praefectus, non se deseret, non fovebit adversa, legatum odisse pronior quam sensus illius principi commendare.
4. Meleander, cum haec omnia eius animo nec cogitans subiecisset Timonides, agitare simul coepit de remediis in illa discrimina. Erat quidem tanta virtus Cleobuli ut in eo non haereret suspicio. Sed ordinare non tantum in praesens, verum ipsis nepotibus rempublicam Reges debent, & ineptissimi in unius hominis virtutem cultus & admirationis est, publicum munus si quo ille fungitur multiplici liberaque potestate attollere, quasi fatale sit ut ea semper dignitas cadat in probos, cum potius armatura sit viribus suis temeritatem eorum qui ambitu vel errore in eam succedent. Secum ergo constituit anxie legatis praecipere ut, quoties isti Praefecto scribent, ad Regem etiam destinent codicillos, non prolixos illos quidem nec graves negotiis, nisi occurrant quae non interposita alterius fide nuntiare praestiterit. Hac arte nec laboraturum Regem brevium litterarum&emdash;& plerumque non seriarum&emdash;lectione, ignarumque Praefectum quid illic scriptum sit, bona utique fide quae ipsi legatus mandaverit quaeque senserit relaturum. Sed & hunc quoque praeter legati invidiam accusari improvidum posse, non suspecta illius ad Regem litterarum frequentia. Ea autem sic demum processura, si Rex (tanquam salutis aliquod pignus) acceptas epistolas continuo leget & ceterorum omnium oculis sancte subducat. Ita enim & legatis in securo futuram libertatem, & neminem resciturum seria an quotidiana perscripserint, quo Regi magis in integro dissimulandi consulendique potestas sit.
5. Sed instituenda haec sensim & propemodum non sentiente Cleobulo, & auspicandi pulcherrimam rationem offerri hoc discessu Archombroti, quasi daret suo in eum amori ut de ipsius valetudine iuberet Timonidem destinatis ad se litteris nuntiare. Clam igitur Timonidi imperat ut, si quae essent soli Regi perferenda, uni sibi concrederet, & ne suspiciosae litterae essent, si rarius & veluti extra ordinem mitterentur, scriberet non Cleobulo quam sibi frequentius. His praeceptis ornatum dimisit. Cumque paulo post adesset Cleobulus, rursus iuveni imperavit quam saepissime scribere nec Cleobulo modo sed sibi de valetudine successuque Archombroti, paria ficturus ut quisque ab eo legatus mitteretur ad exteros, donec mos ipso legatorum ambitu convaluisset, amantium hoc per litteras maioris dignitatis cum Rege consortium.