John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.

Capitulum IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum IV

1. Omnibus ad navigationem maturis cum Archombrotus salutaret Argenidem discessumque excusaret, illud quoque miserrimam virginem torsit, quod is necdum sentiret se despici & ipsa sui amoris opinione inimicum auxisset tot opibus, tot studiis Siculorum. Fastidiose ergo respondit probare se quod ad matrem rediret; nemini enim melius quam domi suae esse. Tetigit Archombrotum non perplexa verborum acerbitas, quam dicentis species & austeritas augebat. Sed nec questus nec iurgia tempus aut locus ferebant. Potius veluti non sensisset se ad exilium invitari, respondit sanctiorem patriam & cui plus deberet illam videri, quae dominae quam quae sibi primam lucem infuderat. Dum haec loquitur, intervenit Meleander. Quo conspecto remisit Argenis de rigore verborum refecitque invita Archombrotum. Qui postquam litavit in arena, cum omni exercitu subiit mare. Satis locutus proceribus qui in eadem triremi vehebantur, secessit tanquam acquieturus & animum lacessentibus curis aperuit. Nam Argenidis sermo turbulentissime in mentem redierat. Quid vero excitasset hanc in virgine crudelitatem? Paene ridicule admonuisse quietis domesticae, an erat improperantis quod omnino abibat, an simpliciter sua foedera aspernantis? Sub haec reputans quicquid antea ab Argenide aut mite aut severum acceperat, vix regebat molestissimam metuendi sperandique discordiam. Quod praeterea haruspex in litore significaverat numina navigationi annuere… O dolor! An sic intellegendum ut dii interdicerent reditum, prosperis sed veluti fatalibus ventis discessum urgentes? Haec & similia dolendi argumenta congerentem urebat maxime Poliarchi memoria, de quo, praeter antiquas suspiciones quae iam aemulationi suffecerant, quicquid erat a Selenissa retectum fama gliscente cognoverat. Inter eiusmodi cogitationes acerbitate plenissimas suspenso iuveni suisque doloribus nimia contemplatione indulgenti dabat utique fiduciam Meleander, amore in ipsum praecipuus & nuptiarum conciliator. Sed quid suarum rerum displicebat Argenidi? Aut potius quis puellae tantopere alius placebat? Ille nempe Poliarchus: "Quem ô, inquit, si mihi fata obvium dabunt, quanto lubentius quam ipsum Radirobanem hac manu, hoc ferro de amore atque vita deiiciam! Et vero meretur odio meo oppetere, tot malorum mihi auctor ac virgini, quam nisi carminibus teneret, ego tam claro sanguine, tam opulento regno, tot amoris indiciis, ac etiam (fas sit tacite cogitare) non ignobili fortitudinis exemplo flexissem. Sed illum sua obscuritate tutum unde quaeram aut quo persequar? Nisi esset hac spe minor quam improbe concipit, non tamdiu abesset aut ubique secretus fugeret conscientiam Meleandri. Hei mihi! Sed & si occurret patebitque irae meae, & ea forsitan quam meditor ultione iam virginis mentem peius a me averterim.10 Immo certus sum vitam illius mihi obstare; an item sit obstitura mors viderint dii. Certe nec de mortuo quicquam sperare ipsa poterit, & sciet utique fortissimum fuisse qui vicerit."

2. Sic apud se digerebat Archombrotus male sana consilia, interdumque dolebat quod Poliarcho olim amico sic irasci cogeretur. Nondum vero ab illius oculis Siciliam venti removerant, cum Gobryas haud procul Syracusis anchoras iecit, missoque ad terram praecone ubi Rex degeret quaesivit. Cumque audisset imminentem pelago arcem, quae Epeircte dicebatur, ab illo tunc incoli, ipse unica triremi Syracusas concessit tanquam commeatuum causa. Misit inde delectos qui Regi significarent Gallorum magnam classem in Graeciam indeque in Asiam navigantium tempestatibus sparsam per aequor fuisse; huius partem in Siculo mari expectare socios, si forte ab errore illuc quoque agerentur; petere ipsum ducem ut liceat colloqui Regi, nam principis tanti conspectum pro maximo tempestatis pretio sibi fore, quae haec litora dedisset. Meleander, ut humanitate praecipuus erat, quamvis ambigeret quid Gallorum tanta classis in Graeciam vellet, tamen ad colloquium invitatus non renuit. Venit igitur Gobryas cum amicis servulisque omnino viginti. Cui Epeircten intranti obviam missus Eurymedes ad se hospitem deduxit, & humanissimum expertus haud perfunctorie commendavit Meleandro. Postera die deductus ille ad regiam sui expectationem, quantam Eurymedes fecerat, facile implevit, nisi quod sentiebat Meleander, cum quaereret cui coepto hanc Gallia classem ornasset, non sincere aut simpliciter responderi. Itaque exploratorem veritus esse honorarios custodes clam tribuit, qui incautum nec ratum se timeri solerter observarent.

3. Sed Gobryam altior cura versabat, qua arte quove ductore secreto colloqueretur Argenidi. Memor tandem purpuram, quae nullibi pretiosius fulgorem quam in Gallia admittit, in navibus suis esse ei a Poliarcho praeparatam, hanc afferri ad se iubet, tanquam in hospitii gratiam regiae virginis donum. At illa iamdudum non minoribus curis concussa, secum vehementer quaerebat an sperare auderet has naves a Poliarcho praemissas maiorem comparante exercitum. Sed parumper huic solatio innixa rursus consuetudine lugendi ad deteriora revoluta est, ut & ludibrio sibi esset hac tantilla iucunditate spei quam hauserat. Sed quid Arsidas morabatur? Cur non procedebant promissa Poliarchi? In ipso an fortuna tarditatis causa erat? Exierant destinati menses ad reditum. Ipsa vivebat non illius auxilio, sed infelicitate Archombroti, quem in Africam bella vocaverant. "Heu in meos luctus fortis & sapiens & dignus amari, Poliarche! Cur ego te vidi? Cur etiam una placui quam multiplici morte conficeres? Ego si te nesciissem, hoc quidem ipso vixissem misera, sed saltem non sensissem. Non deerant toto orbe quas amares felicius. Do virtutum tuarum immeritas poenas, quarum unaquaeque me divisam, me11 fortasse contemptam ad interitum adigit. Hei mihi! Quid si & ipse non leviora iam quereris? Quid si dolore quem sentis & illo quem in me suspicaris obrutus iaces, timesque praecipue ne tibi potius irata quam fortunae, in culpam fatorum te transcribam? Sponsi felices quibus vel celeriter successit vel qui deorum contumaciam & dolos exierunt12 subita morte!





10 add. signum interrogationis 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



11 me edd. pri. et sec., 1664; nec 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



12 exierunt edd. pri. et sec., 1664 (cp. Stat. Th. 6.802, Verg. A. 5.438); exuerunt 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License