John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.

Capitulum V

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum V

1. Sic forte querenti cum iam aliquot dies in aula Gobryas traxisset, nuntiavit Eurymedes hospitem Gallum ei donum afferre purpuram in Gallia tinctam. Non recusavit virgo munus aspicere, hoc ipsum ad commoditatem colloquii a Gobrya subornatum & maiora quam quae credebat Eurymedes afferri paene iam sentiens. Cum ergo intrasset Gobryas explicuissetque invidiosam vel Tyriis muricibus mercem, non Argenis satis quae monstrabantur cernere, non aut loqui composite aut loquentibus se praebere. Adeo omnes sensus rapuerat trepida expectatio aliquid de Poliarcho audiendi. Parum aberat quin prior interrogaret ignotum. Sed Gobryas illi admotus, cum muneri inspectando intentissimos omnes vidit, voce submissa: "Ut, inquit, hoc donum auctor pretiosius faciat; misit ille ad quem Arsidam legavisti." Exciderant ad hoc verbum Argenidi vires, ut ex trepido silentio intellegeret Gobryas altissime tactam esse. Itaque alia quaedam publice locuta, velut muneris gratias haberet, secreto Gobryae dixit: "Quaeso te, hospes, hac vespera domi sies13. Arcessam te, ubi sublapsa frequentia solitudinem faciet." Sub haec Gobryas discessit, & ipsa laudare impense inter muliebres coepit oblati velleris nitorem, pretium deinde augere & sic loqui Timocleae: "Hoc donum simplicis liberalitatis credi vix potest14. Facile hospitem censeam Regi aliqua de causa supplicaturum, & hoc munere sibi suffragium meum parare voluisse. Nam & oravit ut se, ubi otium esset, liberiori colloquio dignarer. Volo hodie hac cura defungi, ut si quid impetrabile in votis est, operam promittam; sin latent graviora, ne supplicem vana spe extraham, & non imparia suae purpurae dona remittam discessuro."

2. Haud multo post in hortum secessit qui forte Meleandro ad venationem profecto infrequens erat. Itaque ipso viridarii secreto admonita Timocleae imperavit unum ex corporis custodibus mittere ad Gobryam, qui eum ad hortum produceret. Ille Argenidi sibique non defuit. Cui vulgaria aliqua percunctanti cum publice respondisset, paulatim veluti lapso ad varia sermone magisque intenso, secerni a reliquis coeperunt solique ambulare. Tum Gobryas: "O domina, inquit, non Sicilia tantum & Gallia tua sed quantumcunque in orbe15 regnorum est, digna, ignosce Regi meo quod me priorem vides. Causam morae ingratissima tempestas facit, quae cum classe venientem depulit a cursu. Nos quoque eiecti in Africam fuimus&emdash;ego, inquam, & Arsidas, qui pridie tempestatis in me inciderat. Et is quidem per Libyae oras tuum Poliarchum vestigat, legationem obiturus quam mandasti. Isthuc vero navigavi, sive Rex iam adesset, accessurus exercitui quem maximum ducit, sive adhuc , tibi interim traditurus tantillam hanc classem. Etenim tuum nutum simpliciter manemus. Utere nostro sanguine qua placebit. Scio te solam esse, in qua verissime Rex meus aut despici possit aut coli."

3. Sic locutus litteras Arsidae porrigit, in quibus fere eadem quae ipse memoraverat continebantur. Quibus lectis ut amor nunquam quietus est: "Quid ergo credemus, inquit Argenis, Rege vestro esse factum? Si pepercisset illi tempestas, an credis diligentiorem alium futurum ex quo de eius adventu cognoscerem?" Hic Gobryas, quamquam & ipse non intactus eo metu, tamen multa congessit quibus naufragii suspicionem averteret. "Nam nec, inquit, cum una aut altera navi maria sulcat. Naves longae & triremes ultra quinquaginta sunt quae illum comitantur. Etiamsi praetoriam navim (quod dii non siverint) tempestas solvisset, an tot nautae, tot milites non manus & humeros praeberent, quibus carissimus Rex proximo navigio imponeretur? Sed nec credendum est aut totam Regis classem obrutam undis, aut qui cladi superfuissent non iam nobis funebria nuntiaturos. Nimio citius quae obsunt quam quae optamus, amat fama ignobili gaudio nobis ingerere. Ne iniusto denique metu crudeles nobis simus; respice has triremes quas duco. Iisdem cum Rege fluctibus iactatae sunt. Nullam tamen ex iis tempestas expugnavit. Vel itaque Regem in remotiores delatum oras existimo, vel corruptis vi ventorum armamentis iacturam reparare. Neque enim soli navigationi sed & bello exercitum adornat. Intra paucos hos dies videbis, Regina, ferventem Siciliae oram fortissimis viris, qui omni studio exprobrabunt hostibus tuis, si quos hic habes, quod virtutem apud se genitam indiligentius coluerunt quam nos externi."

4. Erecta consolatione tam magnifica virgo adhuc tamen de Poliarcho anxia erat. Ardebat praeterea Gobryam prolixius percunctari tam de illis quae sciebat quam de ignotis. Dum enim de Poliarcho loqueretur, seria ac levia virtute amoris delectabant. Sed nec tempus sinebat iam vespera obscurum, nec familiarium curiositas inter se quaerentium quid tantum cum Gallo loqueretur. Rursus igitur suam opem promittenti: "Ego, inquit, quid ex re vestri Regis sit maturius expendam. Tu cum Eurymede sis frequens, cui ipsa commendabo amicitiam tuam. Finge autem idoneas causas non recedendi a litore, hisque ego favebo apud patrem. Facile quoque inibo rationem, qua saepius ad colloquium meum & sine suspicione pervenias."

5. Hoc dimisso cum quaereret Timoclea ecquid ille voluisset: "Nihil magnum, inquit Argenis, nisi forte nondum explicuit animum suum, & primo congressu noluit gravis esse. Laudavit benignitatem hospitii, oravitque ut suarum navium una, cui supellectilis pretiosissima insunt, in hunc portum recipiatur, non isthic plus biduo haesura, intra quod tempus quaedam tempestate corrupta refici possint. Ad hoc se operam meam apud Regem expetere." Sub haec verba in cubiculum virgo regreditur, accersitumque ad se Eurymedem iubet agere hospitis curam, quoque solertius falleret: "Est, inquit, ut illi xenia paremus, saltem iis quae obtulit nec pretio nec venustate cedentia. Haec dum quaerimus, vide ne ad discessum se comparet. Satis erit brevem ad moram vel dilata venatio vel promissum spectaculum. Iterum moneo: cave, Eurymedes, ne improvisus hinc abeat."

6. Ita institutum ubi dimisit & quietis specie nox dedit ad curas libertatem, tunc reputare exitus omnes coepit, tunc ex re consilium capere, fortiusque quam antea & Reginae more dolere. Poliarchum, si vivebat, esse venturum iam ipsa Gobryae classis, iam Arsidae litterae certissima ratione monstrabant. Quaerenda igitur remedia quibus illi vivam quoque se servaret. Sin ille perierat, se demum non victuram. Sed qua ratione, quove praetextu Gobryae classis assideret Siculo litori? Necessarium tamen hoc erat ad ea quae cogitabat subsidium. Sic enim decreverat: si prius rediret Archombrotus quam de Poliarcho quicquam certi esset allatum, clam fugere ad has naves & vel inde petere Galliam, vel coacta Siculorum factione, abstinere a nuptiis ad quas pater adigeret.

7. Haud incommode tandem ita rem commenta est. Primo mane ad Meleandrum ivit & Siciliae solitudinem questa vereri se dixit ne Radirobanes, ubi Archombrotum audisset cum praecipuis Insulae viribus isse in Africam, rursum raptui imminens aut ipse veniret aut militum in se partem ad improvisum bellum emitteret. Nihil ergo securius quam Gallos aliquo propitio numine ad se advectos mercede conducere, qui litorum custodiam agerent, ut si bellum ingrueret, peregrini iactura sanguinis Sicilia defungeretur periculo. Negotium unius mensis fore, intra quem possint de Archombroto & Radirobane referri certiora. Et Gallos nondum, ut audiverat, ex tempestate ad navigationem instructos, non aegre tantilli temporis moram addito pretio audituros: "Qui praeterea nec tam pauci sunt, inquit, ut iuvare non possint, nec eo numero ut metui a Siculis debeant, si auxilium in perfidiam mutent." Cum patrem his verbis permovisset, secreto deinde Cleobulum & postea Eurymedem vocat. Urget suos de Radirobane metus. Gallorum praesidia ostendit quorum opera haud magno pretio emi posset. Cumque illi in contrarium disputarent, nam nec ignotis bene credi nec viros Insulae deesse, liberius Argenis: "Si hoc, inquit, Siciliae non tribuitur, at meo timori tribui volo. Regem in meam sententiam iam perpuli. Mihi non probabitur qui eum in aliam partem consiliis suis flectet." Haec imperiosius urgentem neuter ausus est importuna irritare prudentia. Regi quoque ambitiose auctores fuerunt, praesertim cum Argenis adesset, ut Gobryas ad litoris custodiam invitaretur. Et ille: "Quandoquidem ita censetis, inquit, tu homini colloqueris, Eurymedes. Sciscitare an hic moram pati possit. De mercede deinde viderimus." Eurymedes mandato defunctus Gobryam non difficilem habuit haud ignarum id commentum ab Argenide esse. Operam igitur suae classis in mensem promittit, sola mercedis mentione offensus. Nam quo magis probaretur, liberale praesidium & in amicitiae tesseram offerebat.

8. In hoc statu res Siciliae erant, dum Arsidas omnibus Africae partibus triremem applicat & quacunque se brevia terris insinuant, scapha provectus interrogat agrestes, si qua de illis litoribus visa esset classis externa aut ullos omnino mortales ad eos tempestas reiecisset. Iamque irrito labore defessus languebat, aestum praecipue non ferens, quem Auster inspirabat ab arenis mediterraneis allapsus, cum opportunissime factum ut Mauritaniae fines contingeret succederetque ad litus, in quo non grandis portus & inde stadiis octo modicum oppidum incolebatur. Forte fuit ut tunc in portu spatiaretur illius regionis Praefectus, inter paucos fortitudine & prudentia insignis. Ille Arsidam videns, quem vultus habitusque peregrinum hominem esse monstrabant, blandissime accessit & tam magistratus sui quam humanitatis officio de patria & negotiis rogavit. Cumque Arsidas, quo multa & varia memorandi necessitatem effugeret quia Gallica triremi vehebatur, se simpliciter Gallum esse dixisset, statim Maurus insiluit in amplexum &: "Satis est, hospes, audivisse Galliae nomen, inquit. Omnia vobis debemus. Procede sodes in urbem hanc & quacunque te navigatio vocabit, primum apud nos a iactatione sali refectus, novis commeatibus triremem onera." Stupebat Arsidas ad insperatae benignitatis prodigium in externa gente atque incognita. Subire igitur terram comites iubet, Praefectoque dexterior & ab omnibus cultus proximi oppidi viam exorsus est. Veritus deinde ne procedentibus colloquiis proderetur non a Gallia venire, videreturque humanitatis officia aliis debita aut parata quaesiisse mendacio, paucis recensuit esse quidem se Siculum, sed quia Gallicis remigibus utebatur quaerebatque praeterea Galliae Regem, se Gallis, cum de gente rogaretur, annumerasse. "Nempe, subiicit Praefectus, illum quaeris, absque quo in servitutem16 externam omnes Mauri concessissemus?" Monstra haec Arsidae erant omnium quae illic Poliarchus gesserat ignaro. Ergo ne aut ipse diutius aut Praefectus erraret, haud perplexe rogavit quid novi accidisset quodve beneficium a Gallia processisset ad Mauros. Se enim vi ventorum in ultima Africa propulsum & diu iam errantem haec nescire.

9. Tum Praefectus aggerere omnia cupide coepit: qua insolentia Radirobanes bellum movisset & ut, veluti ad condictum diis ferentibus cum exercitu advenisset Rex Galliae; quae deinde belli fortuna, quam varii sub brevissimo tempore casus. Sed ambitiose morabatur in Radirobane occiso: ut pugna acris fuisset, ut anceps aliquandiu fortuna, & victor haud perfunctorie vulneratus. Ast ubi narrandi serie Radirobanem Gallici Regis manu perculsum in terram deduxit, non tenuit diutius laetitiam Arsidas, sed vultu sic diffuso ut constaret laetitiam non fingi: "Caesus ergo est Radirobanes? Ille Sardiniae Rex? Ille nuper a Sicilia reversus? & quidem a Gallico Rege? Cui&emdash;ne frustra exsultem&emdash;quod nomen, mi hospes, est?" Tum Maurus: "Geminum illi nomen est, inquit; quo errore & diu lapsus sum & vidi alios errare. Modo enim Poliarchus, modo Astioristes a suis appellatur." Assertus est hoc sermone Arsidas in certissimi gaudii sensum, adeo ut & Mauros & qui eum deducebant paene in eandem affectuum suavitatem adigeret. Non curarum meminerat, non laboris. Tantum quasi diis loqueretur, rogabat quae fata, quae sortes inimicissimos Reges compulissent in Africam, aut quod numen sic ordinavisset ut sanguis Siculis odiis debitus tanquam Africanae utilitati penderetur. Ad se deinde ex hac contemplatione regressus, quaerebat quo se ab illa victoria Poliarchus recepisset. At Iuba (ita Maurus vocabatur) retulit adhuc vi vulnerum aegrum iacere in Mauritaniae regia urbe. Illinc omnino expedito equiti quattuor dierum viam esse.





13 sies pro sis; cp. Terentius An. 2.5.13 et alibi



14 potest 1630, 1634, 1659, 1664, 1664b, 1673; posset edd. pri. et sec. fortasse recte.



15 orbe 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673 ; urbe edd. pri. et sec., 1664



16 absque quo in servitutem err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; absque quo esset in servitutem ed. pri.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License