John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.

Capitulum VIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum VIII

1. At vero Poliarchus, quamquam ex vulneribus vixdum ingredi valens, non differendum in Siciliam iter esse constituit. Acquiescere enim in navi se posse & necessaria ad curationem accipere. Id quidem Gelanoro non placebat, sed nec frustra repugnare sustinuit. Erat tamen Arsidas expectandus quem in tertium diem Phorbas promiserat. Ergo praecipiti domino & parari discessum iubenti diligenter parebat Gelanorus. Rectores triremium, classiarios, atque nautas ad officia vocabant. Commeatus portabantur, solumque profectioni satis instructae signum iam deerat. Nec poterat inhibere Hyanisbe festinationem hospitis adhuc cruda vulnera missuri in discrimen, quae tam subita consilia essent aut quid illi contigisset turbulenta profectione dignum nec apud se coniiciens, & verita nimis anxia & indecenti cura exquirere. Is per aegritudinem animi excussa quiete, nunc Argenidi timens, nunc in Archombrotum odio aestuans, ea nocte adhuc imbecillem valetudinem turbavit. Supprimere tamen morbum tentabat valentibus verbis, ne suorum consensu vetaretur per immaturae navigationis pericula vitae suae illudere.

2. Ceterum vix biduum a Phorbantis discessu processerat, cum Gelanoro regium cubiculum forte egresso Arsidas occurrit, adhuc quidem ex morbo sed multo plus indignatione & maestitia mutatus. Scilicet celerius quam expectaverant medici receptis viribus, postridie quam in eum Phorbas peccavit ausus est se in lecticam coniicere. Reliquis diebus non dubitavit equo vehi, amissarum litterarum dolore non se, non iter laboremve respiciens. Quo praedonem persequeretur? Quibus verbis se excusaret Poliarcho? Aut qua fronte rediret ad dominam? Ita anxius regiam intravit & qua Poliarchus habitabat deductus est. Gelanorus insperato conspectum laetissimo vultu excipiens: "Nolo, inquit, alius Regi nuntiet te venisse. Ibo & illum hoc gaudio implebo." Sed Arsidas Gelanoro fortunam excusaturus: "Mane, ait, Gelanore. Est quod prius meae cladis acerbitatem intellegas." Ille ratus de captivitate praedonumque avaritia, qualem Phorbas narraverat, eum queri: "Scimus haec omnia, inquit, & praeterea mox commodius dixeris Regi." Inter haec verba Arsidae elapsus est praecipitatione gaudii nihil moratus revocantem.

3. Obstupuit Poliarchus Phorbantis diligentiam aestimans, qui tam strenue Arsidam exemisset praedonibus; iussumque accedere & sibi tunc primum ut Regi locuturum amplexu occupans non est passus venerabundum procumbere. Sed hic diu uterque erravit, dum Poliarchus quae Phorbas de latronibus finxerat pergit loqui, & ille de ipso Phorbantis facinore Poliarchum dicere putat, miratus quae tam propera fama hanc iacturam litterarum ad eum detulisset. "Dii bene, ô Arsida, inquit Rex, quod te post tempestates, post latrociniorum mala habemus incolumem. Tua clades, ex quo eam accepi, mihi plus doluit quam forsitan tibi." Tum Arsidas: "Et hoc in ea maxime acerbum mihi, Rex, fuit quod te scirem gravissime illam laturum. Sed ignosce tuo Arsidae. Infelicitate mea, non scelere laesus es. Nec subirem tuos vultus aut auderem experiri quid de me tua ira decretura sit, nisi scirem quam sapienter intellegas non in cuiusque potestate domesticorum mentes esse aut fortunae iniurias." Tum Poliarchus: "Quae autem irarum haec in te causa, mi Arsida? An quod maris pericula me propter subiisti? Quod te peiratae, quod tempestas diripuit? Ubi vero noster Phorbas? In quo ornando testari me decet quam sis mihi eximius." Illudi se a Poliarcho Arsidas credens: "Utinam vero adesset ille Phorbas! Innocentiam meam sua poena assereret. Sed unde tibi, ô Rex, Phorbantis hoc nomen?" "Quia, inquit Poliarchus, oblivisci non possum hominis tanta fide tuas res measque accurantis. Utinam nunc vidisses, Arsida, nullas moras apud me ferentem, ne noxiae tibi essent. Dum respirat, dum aurum numeratur, dum mihi flagitanti tuos casus in compendium confert, inquietudine animi suspensus iam viam ad te omni voto gestuque videbatur praecipere. Quonam autem evasêre peiratae? Credis, si in eos naves dimittam, posse eorum cursum intercipi?" "Quos vero mihi peiratas, subiicit Arsidas, aut quam Phorbantis fidem memoras? Quem si ego, quem si tu! O Numina! Ut libenter in diem non differrem quod debeo!" "Illum Phorbantem dico, inquit Rex, per quem nuperrime istas dominae meae litteras captivus misisti. Quid autem nunc videris fidissimum amicorum ignorare?"

4. Arsidas iis litteris visis turbatissimo affectu necdum ad laetitiam apto, expalluit diuque hoc solum repetiit: "Litteras habes? & a Phorbante habes? Quae haec monstra, quaeve insomnia, ô Rex?" Tum recepto spiritu: "Prope, inquit, illi ignosco qui in totum noluit me perire. Sed ubi is est?" "Hominem non vidi, retulit Poliarchus, ex quo quattuor a me talenta praedonibus ferenda accepit, qui te tenebant." Tum Arsidas: "Immo nemo captivum me habuit. O solertissimum caput! O Autolyci parem! Ergo perfidiae laudem & praemia invenit & post me expilatum non te etiam frustra temptavit?" Ordine deinde cuncta recensuit: ut ipse apud Iubam aegrotasset, ut spoliatus a Phorbante veniret excusatum quod litterae Argenidis periissent. Huic contra retulit Poliarchus&emdash;non sine mutuo risu&emdash;tragoediae ordinem qualem19 Phorbas intulerat: "Cui saltem, inquit, ignosco, quod hanc epistolam tot talentis permutavit."

5. Sed negotii moles, quod tunc maxime vertebatur, non est passa sermonem utriusque in Phorbantis facinore diutius versari. Itaque semotum Arsidam cum de Argenidis valetudine Poliarchus rogasset: "An tu existimas, inquit, adhuc vivere miserrimam virginem & quam invitus miseram facio? Quid auxilii, quid consilii habes? Quo satis interitu Archombrotus peribit? Solverem ab Africa vel hodie, Arsida. Sed hac nocte recruduerunt vulnera, ut non possim maritimam iactationem ferre. Interim dum vires recipio, validissimam meorum militum partem tibi & Gelanoro tradam. Consuletis dominae vestrae, si modo fortuna expectavit auxilium. Strenue ego adero & vel morte vel victoria quietem inveniam." Referebat Arsidas tam quae Argenis abeunti mandaverat quam quae omnino a discessu Poliarchi contigerant. Maxime loquebatur de institutis a Radirobane ludis, quorum fraude captivitas parabatur Argenidi. Neque parvam in his sermonibus partem habebat Selenissa: ut peccasset, utque in se statuisset ultimas poenas. Tum Archombroti gratia apud Regem & in virgine ambienda blanditiae. Tertius colloquendo aderat Gelanorus. Nam hunc omnis arbitrum vitae nihil suarum rerum Poliarchus sinebat ignorare.





19 qualem edd. pri. et sec., 1664; quam 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License