IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Haec confuso cum maiestate metu simul imperans & trepida loquebatur, cum illi relatum est Poliarchum parare discessum ab regia. Is enim postquam aemuli conspectu saucius coepit odisse illam domum, ne suspicione quidem vacavit noxae fore si in hostis potestate perseveraret, si ipsi, si illius matri se crederet. Accendebant iam sponte turbatum procerum voces urgentium metus & sedulitate monendi fingentium pietatem. Protinus ergo iubet Tribunis militum edici ut ad regiae fores militum partem sistant, sibi discedenti praesidium; confestim alii ex urbe educantur & castris locum eligant non longe a navibus. In iis se inter suos pernoctaturum. Ne tamen aut nimia praecipitatione peccaret aut Reginam laederet adhuc immeritam, Cubiculi Praefectum cum eiusmodi mandatis ad eam destinat: habere se hospitii gratias caritatisque in suorum vulnerum discrimine perspectae; recentibus filii amplexibus occupatam nolle ad salutationem provocare; necessariis rebus suis se ab regia quidem discedere; sed priusquam solvat a litore, beneficiorum gratiam praesenti habiturum, si illa patietur.
2. Hyanisbe his auditis gravissime concussa est. Exibat a laribus suis optime meritus hospes, sibique praeterea virtutum commendatione carissimus, & exibat quidem, ô facinus!, aut hostis aut tanquam ab hostibus. Quid faciat? Quem prius alloquatur? Utrum, si necesse sit, aemulorum possit prius non amare? Sed tamen filius poterat credi seu viribus seu pudore sibi facilior. Ad eum igitur versa: "Spondes, inquit, ô fili, dum mox redeo, quietem hic agere? Sponde. Per iura materna te obtestor, quae si respuis, nec hereditatem meam debebis agnoscere." Cum ille promisisset, ipsa propere ad Poliarchum ivit iam limen cubiculi egressum & equi quo veheretur frenum capientem in manum. Quamquam enim invalidus, tamen vehi lectica noluerat ne Archombroto speciem daret simulatione valetudinis certamen detrectantis. Hunc vultu Hyanisbe aspiciens qualem habere solet calamitosa innocentia paenulam quoque discedentis corripuit &: "Per, inquit, tua in nos beneficia rogo ut priusquam fidem meam discessu tuo damnes, in secretum admittas tibi pauca prolocuturam." Puduit Poliarchum tantae supplici id negare, rediitque in arcanam cubiculi partem. Quae postquam arbitris vacavit Regina lacrimas praemittens: "Dii sunt testes, ait, me nec fraude nec consilio malo obiecisse oculis tuis illum propter quem me miseram aversaris. Utinam eum adhuc ignorares, utinam abesset, mihi forte plus mali suo adventu allaturus quam Radirobanes umquam molitus est. Si in mea potestate illius animus esset, frangerem eum tibi, Rex, tam alte quam tibi subiectam me aspicis." Inter haec verba immemor maiestatis se demiserat ad repugnantis pedes, crebroque suspirio natans20 verba perdiderat. Poliarchus haud setius quam matrem veneratus illam sustulit ab humo, questus non minorem sibi iniuriam fieri a Regina supplicatione tam abiecta quam ea erat qua eius filius ipsi illuserat.
3. Tum Regina: "Quae ergo contumelia est qua te ille lacessivit, aut quibus in terris in haec malorum semina vos antea fata iunxerunt? Possum hoc a te audire, hospes? Is enim dicere negat. An tu quoque obstinato silentio me perdes & nesciam quo me fulmine Iupiter subvertit? Ne absiste, ne (obtestor) meis penatibus, donec constiterit illud malum carere remediis. Pleraque tempore mulcentur & odia, quae silentio fovemus, professa saepissime exspirant. Quod si te & filium meum una domus non capit, ille recedet. An times vitam tuam mihi committere? Imple Gallico praesidio regiam. Praeter tuos nefas erit armatum hic conspici. Nam si perstas, si miseram relinquis, eiiciam domo mecastor & filium. Cur, te ad naves aut castra sedente, regiam occupet periculo tuo emptam? Ergo pugnam deposcitis? & tu quidem non iam viribus corporis nixus, quae pro mea salute exhaustae sunt, sed odio & forsitan iubentibus fatis, quae si in alterum vestrum peccabunt, sequar ego morientem & superstiti furias meae mortis relinquam."
4. Adiecit deinde novos fletus, & familiariter paenulam quam ille discessurus gestabat de collo diripuit, tum cunctationem dubitantis pro assensu callide usurpans gratias beneficii egit quod nondum acceperat. Vicit igitur Poliarchum tam vehemens & pertinax flentis oratio. "Ego, inquit, ô Regina, discessum quem tantopere abominaris imputabam humanitati. Scis non semper in potestate inimicorum esse impetus quibus odia fervent, quique potissimum mutuo aspectu concitantur. Cogitavi itaque hanc arcem relinquere, ne aut ego aut filius tuus faceremus quod dolere tibi posset. Si tamen ita censes, bidui moram hic patiar ut deinde me potius negotia abduxisse21 videantur quam inimicitiarum atrocitas; ea lege nec interim ille me aut hunc ego conspiciam. Cultum autem quem hactenus tibi habui cave, Regina, putes his iurgiis esse libatum. Neque enim vel tu efficies ut eum amem vel ille ut averser genium tuum." "Atqui, refert Hyanisbe, deos spero intra id biduum compositis animis exituram malignitatem sortis quaecunque vos in dissidia caecavit." Sub haec Gallorum proximos ipsa advocat subridensque: "Plus, inquit, mihi Rex vester curae quam omnibus vobis, Proceres, fuit. Affecta valetudine necdum cicatricibus ductis non prohibebatis itineris laborem experiri. Ego autem evici ne sic perire velit." Extemplo mutata militibus imperia sunt & urbem tam inquietis modo rumoribus laborantem nova hilaritas composuit. Quippe omnia in maius fama tollente iam plena reconciliatio rediisse principibus, iam ira desiisse in certiora amoris pignora vulgabatur. Ita facile Gallis Maurisque convenit, qui inviti dissenserant, memorque promissi Hyanisbe edixit ne quis in aulam cum armis praeter Gallos intraret.
5. In hunc modum prima acie mali elusa Regina ad maturiora remedia se convertit. Sed ea reperire aut aptare non poterat, quamdiu ignorabat quae illos causae inter se committerent. Dumque dubitat unde certius haec haberet, dedit se opportune occasio. Timonides Meleandri ad eam legatus, quo sui Regis dignitatem tueretur, Archombroto in urbem procedente haeserat apud naves; per se deinde non mixto comitatu secundusve alteri Reginam aditurus. Sed illi mature de hoc tumultu relatum est. Nam & quidam ex Siculis comitati Archombrotum huic properaverant nuntiare Poliarchum, quem diu in Sicilia viderant, Gallorum Regem esse; hunc apud Hyanisbem aegrotare ex vulneribus; & ad conspectum Archombroti mutuo odio fuisse succensum. Adiecerunt Arsidam adesse Poliarcho. Mira haec omnia visa Timonidi. Erat Poliarcho in primis amicus & olim ad eum a Meleandro legatus cum armilla quam Eristhenes veneno corruperat. Hunc ergo adesse & purpura quidem insignem laetissimus audivit. Sed unde Arsidas advenisset haud immerito mirabatur. Facilius de Archombroti dissidio rem coniecit: ab Argenidis amore esse hanc iram. Sensim enim in Sicilia tanti arcani fama eruperat, ut nec cuiquam iam dubium esset quid Radirobanes peccasset in Argenidem aut cur Selenissa periisset. De se ipso deinde sollicitus cogitabat utri parti praestaret accedere. Nam si specie officii sui in medio perseveraret, omnibus fore ingratum nec inultae, quicunque illorum vicisset, solertiae. Ad Poliarchum trahebat amicitia vetus & Argenidis in eum animus. Revocabat ad Archombrotum Meleandri memoria & habita sibi fides quam nefas ducebat violare. Adhuc sui incertus praemisit qui Reginae nuntiarent se venire. Saltem enim explorare confestim rem debebat & exactam Meleandro perscribere22. Fluctuanti Reginae spes subito facta est per hunc legatum posse causam resciri tam periculosi odii. Et propere illi locuta, postquam de Meleandro quae decebat rogavit, deflere Poliarchi & filii dissidium coepit, illudque potissimum quod nesciret tanti odii initia, ideoque nec medendi rationem. Nihil causae videbatur Timonidi cur tegeret non secretam aut pudendam discordiam. Paucis ergo monstravit Poliarchum tenuioris fortunae specie diu in Sicilia fuisse, & amore captum Argenidis sperasse nuptias quae deinde paratae sunt Archombroto. Nihil itaque mirum si aemuli & imminentes tanto utique23 voto acerbe & pro materia rixabantur. Rediit Hyanisbae animus ad haec verba ut vix coram Timonide laetitiam teneret. Cumque ille dubitaret an incolumi Archombroti gratia posset salutare Poliarchum, ipsa ultro ut iret admonuit; in se enim recipere id & gratum filio suo fore.
6. Postquam Timonides discessit, parumper Regina cogitavit quo ordine rem maximam exsequeretur, certa ex se pendere tantae litis fortunam & exitum. Magnifice intumuerat audebatque fortunam despicere. In memoriam quoque redierat Poliarchum, ab ipsa invitatum ut in Sardos ferret Africae opem, vultu commoto rogavisse an Argenis Radirobani nupsisset. Hinc & amare Poliarchum credebat & vera Timonidem retulisse. Ceterum sic apud se constituit: si tractabiles iuvenum animi essent, hos in Siciliam dilato morbi remedio mittendos, maxime quod in Meleandri consensu pars sanitatis esset. Sin haec odia sine clade durare non poterant, confestim certissima pace exarmandum saevientium furorem. Redit ergo ad filium iam paulo imperiosior & quasi docente Poliarcho de inimicitiis24 comperisset. "Non mihi placet, inquit, silentium tuum, maxime cum nec pudenda aut te indigna sint quae retices, & haec eadem ab aemulo tuo rescire potuerim. Amatis Argenidem, magnum vulnus iuvenibus & odii ambitiosa materies. Virgo, ut audio, quam in diis non est qui aliqua dote non auxerit. Sicilia est in hereditate, et&emdash;quod acribus animis praecipuum est&emdash;neuter a certamine excidere sistinet. Ignosco nobilibus stimulis, diisque simul gratias habeo quod non est supra medicinam iste morbus. Ego, quod creditis neminem deorum posse efficere, utrique hoc negotium sic peragam ut simul odia ponatis ametisque Argenidem & sit ipsa utrique propria. Scis, mi fili, sustinuisse me Argenidis nuptias quibus instabas, donec ad me rediisses. Obsecutus es imperio. Intelleges non me frustra haec iussisse. Sed sunt quaedam de quibus te percuncter, si sperare modo possum ex amatore & aemulo vera audire. Quid morae est votis tuis Poliarchus? Siquidem nuntiabas modo annuerem, omnia ad haec nuptiarum foedera tibi procedere. Dic, gnate mi; nam & tua interest ut hoc intellegam."
7. Perplexus Archombrotus quaestionem hanc audivit, quia pudebat confiteri Poliarchum placere Argenidi. Nihil igitur officere nuptiis suis Poliarchum respondit; sed se irasci aemulationi illius qui, quoad poterat, simplicem Argenidis animum molestis & inutilibus fabulis impleret. Tum subdole Regina: "Quid si autem his artibus mentem virginis avertet? An ne sic quidem obstabit hymenaeo?" At concitatior iuvenis: "Cogeretur mehercule puella a parente, cui non minus quam mihi probantur hae nuptiae." Exilium deinde Poliarchi a Sicilia memorat bellumque in Lycogenem & victoriam suam. Sed quamquam toto narrationis contextu sibi favebat, non latuit Hyanisbem illum quidem Meleandro sed Poliarchum Argenidi esse praecipuum.
8. Multo igitur quam ante hilarior cum filio cenavit. Satis enim in eam noctem quaesitum videbatur. Postero die ad Poliarchum redit, non instructa verbis modo sed & consilii serie quam nox & mora suggesserant. Postquam blandius compellavit iussitque extra sermonum suorum arbitrium qui astabant consistere: "Mirabar, ô hospes, quid tu ac filius meus essetis irati, sed audio id amoris utique magni & excusabilis ingenium esse unamque Argenidem facere vestram litem. Si ita est, ego me vobis salutarem profiteor. Sola sum cui ad utriusque morbum medela sufficiat. Quid in re placida tot questibus, tot iurgiis opus? Adhuc res in integro est: foedera imperfecta, innupta Argenis. Ego te laetum & sine pugnae discrimine victorem; ego te filio pacatum (quid horres abnuisque?) efficiam. Nec mirere qui procedere possit pollicitatio tam immanis. Praedem hanc manum accipe nihil me, praeter id quod futurum est, dixisse." Confusus tot ambagibus Poliarchus & prope se deludi existimans omittere Reginam aut orationem obscuram aut hos omnino de Argenide sermones rogavit. At illa: "Adhuc maiori monstro te suspendam, suavissime hospes. Volo enim mihi Argenidem debeas, neque hanc tamen filio meo eripiam. Sed ita fatum est ut subito apertoque remedio curari non possitis. Simul vobis in Siciliam eundum est, & litterae quas vobis committam reddendae Meleandro. Illico finientur dissidia & uterque de amore desinet queri."
9. Insanire Hyanisbem Poliarchus credebat, cum suos illa Penates arulamque deinde afferri imperavit. Quae postquam mensae imposita prunis concrepuit nebulaque suffituum obtexit breves deos, his diris Regina se obstrinxit. "Audite praesentes genii, praestitum25 vigiles formae qui apud nos nati hanc domum & patriam servatis. Si quicquam Regi Poliarcho mentita sum, aut nisi ei consilio meo incolumitatem, quietem, gaudium fero, destituite hanc domum praesidio, vel ea integra mihi & filio malum & perniciem date." Poliarchus ad religionem obstupuit Reginaeque respondit se diis iisdem, quos ipsa appellaverat, innocentiae testibus uti posse. Nam priusquam Archombrotus pedem in Siciliam penetraret, sibi Argenidis affinitatem fuisse promissam. Res illum bene compositas intempestivis desideriis turbasse &, quia virgo mutari fastidiebat, sollicitasse ad tyrannidem Meleandrum ut liberam & principem virginem durus pater mittere vellet in coacti matrimonii servitutem. His & similibus verbis paulatim repetentem animos, qui qualicunque pace decesserant, continuit Regina: neque enim se venisse ut irae tumorem subiiceret, sed ut reconciliatione, quam certam afferebat, cum ipsis frueretur. "Quantulum autem est quod peto, amicissime hospes? Nimirum ne ante ad capitalem rixam descendas quam videris perfunctum Meleandrum lectione epistolae, quam ego prescribam. Pollicere mihi modo hanc a iurgio armisque continentiam, ô Rex. Ego tantundem de filii mei patientia & fide recipio & assero tibi. Vobis deinde per me licet armis & odiis cuncta miscere."
10. His auditis illum diem ad deliberandum Poliarchus poposcit, moxque Regina iisdem pollicitationibus filium adorta est, cui & ipsi ea esse deliramenta videbantur. Sed petere & promittere perseverantem durissimum erat pertinaci iracundia repellere. Et visum utrique est nihil eam nimium flagitare. Morae siquidem pretium erat, si illius ad Meleandrum litteris sine armis & sanguine exitum inveniret contentio. Sin in vanum promissa reciderent, adeo eius venia pugnare licebat ut nec iure ei posset irasci qui per alterius caedem vicisset. Itaque assentientibus illis in hunc modum foedera perscripsit: ut neuter praeteritas exsequeretur iniurias; neuter suos concitaret ad pugnam, donec simul vidissent Meleandrum; irent in Siciliam, quam primum vulnera Poliarchi navigandi potestatem facerent; neuterque dolo malo in indutiarum leges peccaret. His ita compositis deinde Hyanisbae difficillimum fuit a iuvenibus impetrare ut sibi colloqui26 sustinerent: "Quod, inquit, potissimum urgeo ut civium militumque iurgia tollantur, quae fortasse vobis invitis paulatim exardescent, nisi publico pignore temporariam hanc pacem firmetis. Quid deinde gravamini vos fidere, quibus adeo certa sum intercessurum fidissimae caritatis sacramentum ut, si eo me voto fata fraudaverint, non repugnem vel hoc odio quod nunc inter vos est vindicari meorum promissorum vanitatem?" Nec contenta auctoritate & gratia sua Poliarchum filiumque tentare, Gelanorum & Arsidam, quos apud Poliarchum potentissimos esse videbat, precibus & donis aggressa est; item eorum praecipuos quibus familiarius utebatur Archombrotus. Impetrato inter eos colloquio, quid ambo loquerentur quisve inciperet vana & anxia pensitatione libratum est, & coram Hyanisbe (nam Poliarcho filium adduxit) se intra praescriptas formulas tenuerunt. Nec saepius coire ferebant, quamquam amicitiae genius, qui eos in Timocleae domo primum afflaverat, iam hostilibus animis se rursus quaerebat insinuare, satisque mutuo ipsi irascebantur quae hanc odiorum necessitatem fecissent. Sed in mitiora lapsos consilia revocabat identidem imago assidua Argenidis pudorque ne priores viderentur reconciliationem optavisse.