John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.

Capitulum XI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XI

1. Per eosdem forte dies incommodum accidit, quod unum ex vulneribus Poliarchi inter maiora & periculosiora neglectum adeo magnis doloribus incensum est ut adhuc imbecillibus membris febrim refunderet. Nec ipsi quam Archombroto aegrius erat navigationem differri. Nam in indutiis erat ne altero absente alius in Siciliam iter praeciperet. Ergo impatientes morae & saltem scribere cupientes, ne litterae insidiis occuparentur, ex fidissimis aliquos eo legare constituunt. Et Archobrotus quidem Meleandro atque Argenidi scripsit, nulla in Poliarchum contumelia, sed tantum excusans quod tardius rediret tum ex matris imperio, tum ne foedo timore invaletudinem aemuli Regis videretur in occasionem habuisse rei gerendae. Ferendis epistolis quidam Bocchus notae in Archombrotum fidei delectus est. At vero Poliarchus diu secum exegit an & scriberet Meleandro. Sed obsecutus est suadenti Arsidae scripsitque, ne saltem Argenidis patrem videretur neglegere. Magis quaesitum est an Arsidas cum iis litteris in Siciliam rediret. Verebatur suspiciones Regis & in tanto favore Archombroti caeca & ex transverso pericula. Sed si redibat, hactenus tempestas excusabat hunc cum Poliarcho congressum; sin cum eo perseverabat, poterat deprehendi furtiva legatio. Ergo eum placuit proficisci, et huic quoque Timonides, amicitia & factione iunctissimus, litteras suas ad Regem & Cleobulum credidit, sic publicae rei memor ut & suam prudentissime curaret.

2. Interim ex Sardinia afferebatur flagrare omnia civili incendio, Harsicora & Cornio Radirobanis nepotibus regnum quod ambiebant atroci bello perdentibus. Statim Archombroto spes facta est gentem factionibus divisam & adhuc arma Africae horrentem, si celerem hostem haberet, opprimi posse. Ne ergo collectae ex Sicilia vires perirent secundusve Poliarchi triumphus apud suos Mauros esset (quandoquidem tunc vacabat, morbusque Poliarchi differebat Siciliam), exercitum quem in Africam vexerat, adiunctis Maurorum auxiliis, illuc egit, matri tamen & Poliarcho pollicitus sive vinceret sive adversis uteretur numinibus non uno plus mense abfuturum sponte ab Africa. Dimissum his legibus excepit27 praesentissimus deûm favor, paene supra quam voluisset. Adeo enim fuit victoria in proclivi ut praeter audendi invadendique consilia & unius pugnae laborem, vix fortitudinis experimentum fortuna reliquerit. Primum vacuos portus nactus praesidio illic relicto explicuit milites; mox & insedit verticem montis unde illa insalubris sed segetibus fecunda Sardinia prospici posset, probavitque nomina quae veteres a soleae aut vestigii forma indiderant, Sandaliotin aut Ichnusam appellantes.28 Iam duobus proeliis Sardi inter se super regno vires contulerant, & cruenta certamina absumpserant fortissimos optimatum ac militum. Sic miseri patriam exhaurientes Archombroto pugnavêre, cuius copiis monte conspectis miserunt qui de hostium genere ac numero referrent. Nam nec longe in subiecta planitie bina illa patruelium castra constiterant. Cumque audissent Mauros adesse ac Siculos, mare quoque classe eximia possessum, omisêre consilium quod ad salutem unum supererat, civilia odia ponendi coniunctisque viribus eundi in hostem externum & adhuc ignarum regionis. Alter quoque eorum Harsicora, iam proxima fractus acie desperansque victoriam, ut regnum aemulo saltem eriperet deditionem suorum fecit Archombroto. Adeo Penatum & patriae caritas civilibus odiis concedit ut patriam everti sibique alienum iugum accedere saepe homines malint quam alicui populari concedere&emdash;tanquam parendi vilitas augescat si te notis submiseris & sublevetur peregrinitate dominorum. At Cornius nobiliori impetu virtutem ultimam collegit, suosque eduxit ad proelium; & provectus in aemulum qui ad Archombrotum defecerat illi vitam quidem eripuit, sed nec ipse supervixit numero Maurorum obrutus, qui patruelium sanguinem funesto ambitionis exitu miscuêre. Praecipua quoque hoc proelio Archombroti fortitudo Sardos perterruit, quibus tandem aut oppressis aut fuga dilapsis ipse usus fortunae impetu ad praecipuas arces admovit exercitum. Vix aliquot velitationibus intercessêre victi. Praecipuus labor fuit ad Calarim, effuso incondite populo ad certamen. Sed intra moenia compulsi mutatis postero die animis de deditione legatos miserunt. Virtiganem mors opportuna subduxerat ne tot mala intueretur. Pauci externos dominos non ferentes se ad Cunicularias insulas recepêre, angusto in freto quod a Sardinia Corsicam dirimit. Inde transmiserunt in Corsicam, qua etiam sequente victoriam adversae Liguriae montibus latuerunt.

3. Ceterum haud obscura inter Sardos fama erat contigisse ira deûm hanc Regibus & patriae cladem, ob violatam a Radirobane religionem templi quod sanctissimum habebant, decem a Calari millibus Iovi Caelesti nuncupatum. Multa fuerant ex auro argentoque ad aram donaria, & ipsius numinis breve signum solido auro prisci Reges sacraverant. Quae omnia Radirobanes in Africam traiecturus, inani mutui nomine in sumptum belli diripiens, ipsos quoque sacerdotes contumeliose reppulerat, iam tum quidem multorum tristi praesagio, quod mox omni in Sardos calamitate assertum est. Nihil enim illo templo ducebant divinius, & sacerdotes inclytae famae pro praesentibus paene numinibus populo erant. Is rumor de sacrilegio Radirobanis & templi sanctitate, ut a multis iactabatur, ad Archombrotum pervenit, qui seu tactus cura numinum seu Sardorum animos prona in suos deos veneratione captaturus templum invisit. Ipse situs & locorum sacer horror suavissimi terroris pietatem subiecit incogitanti. Asperae erant rupes in radicibus collis, quas angustus limes secabat. His superatis brevia late virgulta placebant alto silentio & inculta simplicitate. Mox ingens porticus visebatur, ita lumen superne accipiens ut nec tota caligo abscederet. Subeunti porticum Archombroto obvii hi versus fuerunt, quos ligneae tabulae impositos sic intrantibus sacerdotes obiecerant ut vix omitti possent.

4. Non isthic aurata domus, luxuque fluentes

Sunt epulae, spondave sopor pretiosus eburna,

Aut in carbaseo Tyrius velamine murex.

Non gemma vibrante nitor, non persona cantu

Limina, non prono famulantum examina collo,

Atque avidas quicquid trahit in certamina gentes.

Sed nemora & nudae rupes neglectaque squalent

Confraga. Sunt epulae viles iussaeque quietis

Hora brevis. Duro velantur corpora texto,

Et labor in pretio, & vitam mors longa fatigat.

At neque crudeles Dirae, vilique flagello

Saevit cura ferox; falso non abditus ore

Ipse sua insanus furit in praecordia livor.

Alma quies parvisque habitat concordia tectis,

Et semper niveo veri de pectore risus.

Ipsa suae meminit stirpis, seseque deisque

Mens fruitur felix, & novit in astra reverti.





27 excepit ed. pri., 1664; excipit ed. sec., 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



28 nomina ex Plinio 3.7.13.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License