John Barclay
Argenis

De editionibus

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

De editionibus

Ex quinquaginta fere editionibus per totum saeculum editis has quae mihi in prompu erant in California septentrionali perlegi. Ut vides, editionem variorum nullo modo composui, sed lectiones, quas Barclaius ipse auctor maximae audaciae scripsisset, in hac editione descriptas esse credo et corruptiones editorum reiectas. Pro magnitudine operis paucae quidem difficultates apparent.

ed. pri. = Ioannis Barclaii Argenis. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, 1621. Editio princeps, 1206 paginae. Vide infra de textibus huius editionis.

err. ed. pri. = In nonnullis exemplaribus editionis principis est index erratorum post p. 1208.

ed. sec. = Argenis. Editio secunda. Parisiis, Sumptibus Nicolaj Buon, 1622. Non reimpressio editionis pri., sed vera editio secunda.

1627 = Io. Barclaii Argenis. Editio novissima cvm clave, hoc est, nominum propriorum elucidatione hactenus nondum edita. Lvgd[uni] Bat[avorum] ex officina Elzeviriana, 1627.

1630 = Io. Barclaii Argenis. Editio novissima. Cum clave. hoc est, nominum propriorum elucidatione hactenus nondum edita. Lugdunum Batavorum, ex officina Elzerviriana, 1630.

1634 = Ioannis Barclaii Argenis. Ed. novissima. Cum clave, hoc est: nominum propriorum elucidatione hactenus nondum edita. Oxoniae, Excudebat I. L[ichfield]. impensis Thomae Huggins, 1634.

1664 = Jo. Barclaii Argenis / nunc primum illustrata. Lugd. Batv. et Roterod.: Ex officina Hackiana, 1664. (Cum annotationibus Bugnotii, Vita Barclaii, et duae fabulae in quibus plures res gestae Archombroti et Poliarchi narrantur: Archombrotus et Theopompus, sive Argenidis secunda & tertia pars, ubi de institutione principis. Editio optima.)

1664b = Io. Barclaii Argenis, cum clave hoc est, nominum propriorum elucidatione hactenus nondum edita. Editio novissima, Amstelodami, Ex officina Elizei Weyerstraeten, 1664.

1673 = Argenis : cum clave, hoc est, nominum propriorum elucidatione olim quidem edita / Jo. Barclaii. Editio ultima correctior & emendatior. Cantabrigiae: Joann. Hayes, 1673 (Impensis Joann. Creed.). (in prima pagina 1674). Haec editio mendosa in omnibus fere bibliothecis universitariis Americanis inveniri potest in serie cui nomen est Early English books, 1641-1700, reel 407:5.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License