IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. His perlectis Archombrotus porticum intravit, ad cuius latera pauperes duae arae habebant lignea signa: illud quidem Prudentiae, quae serpentes gestabat cauda reducta vitantes magici carminis imperium; aliud Fortitudinis, manu utraque praegrandem gestantis columnam. Iam ex templi mystis duo admoniti Archombrotum adventare ad eum decurrerant. Ex quibus percunctatus de his aris audivit Fortitudinis quidem atque Prudentiae simulacra posita esse ut qui in eorum familiam volunt ascisci intellegant inconsultos impetus non placere numinibus, sed animos sic ad robustam prudentiam exactos, ut sententiam non temere capessant aut ponant. Signa autem esse ex ligno, ut egestatem (qua spontanea amant perfrui) humilitas non pretiosiorum deorum portendat. Archombrotus in eos intuitus, quia vilis corporum cultus non degenerabat a tam grandi Philosophia, notavit macie quoque confectos vultus esse & tanquam assuetos caelestibus motibus oculos non bene durare in pompae regiae conspectu. Hos ergo religiosius veneratus postquam porticum emensi sunt, rogavit quis ipsis deorum aut hominum praescripsisset hanc vitam, unusque subridens: "Felicitatis, inquit, cupiditas, quam vos quoque sed diversissimo vestigatis itinere. Vos opes quaerendo, nos fugiendo experimur quae sint securiores divitiae. Mentes quoque & corpora labore multiplici lassamus; vos quidem ut ad summa humanarum rerum fastigia perveniatis; nos vero ne quid tale cupiamus. Ita dii nobis humilitatem, vobis curas, utrisque laborem dederunt."
2. Haec lenissimi sacerdotis libertas ita placuit Archombroto, ut illius genium domus iam intentiori affectu suspiceret. Interim & ceteri mystae coiverant, a quibus deductus ad templum est statutusque ad concipienda vota haud longe a caelestis Iovis ara, quam solam iis vatibus licebat auro sericoque excolere. Sed & illa ornamenta Radirobanes detraxerat. Quod ut a proximis Archombrotus intellexit: "Curabo vero, inquit, ut iniuria quam sacrilegio proximam haec ara accepit deleatur ab oculis vestris & summi Iovis memoria. Simulacrum ex auro maioris ponderis quam antea fuit faciendum locabo. Cetera quae ad numinis cultum sunt eadem indulgentia iubebo cumulari." At illi deos gratiam habituros retulerunt; se quidem nihil auro vel divitiis moveri, nisi quo vulgus ad arae maiestatem suspensum summa omnia de diis coniiciat; in ceteris praeoptare intra suae domus septa facillimae egestatis securitatem; scire se quoque ex eiusmodi divitiis, quae a templis diripi possunt, saepissime concitari aviditatem impiorum; nec Radirobanem peccaturum fuisse, nisi incauta maiorum in deos liberalitas avaritiae suae irritandae veluti insidias struxisset; praestare his rebus fana ornari quae aut aegre de suo loco detrahas aut inutilia violando effeceris, quam pondere invidiosi metalli, quod multos suo pretio invitat ad opulenti facinoris audaciam. Hinc iisdem ducentibus hortos primum, mox & cellas eorum, nec ambitiosa triclinia aspexit. Angusta supellex, vilia strata erant. Omnia tamen sic ad munditiem facta, ut scires fortes animos aspernari luxuriem, non marcida vilique rerum suarum incuria iacere.
3. Contemplatus omnia Archombrotus gaudensque difficillimae virtutis non laborioso aut ingrato conspectu unum ex illis, magnae senem maiestatis, omnem eiusmodi vitae ordinem, omnes leges atque modum iubet expromere. At ille: "Quid lucri sit nobis ex eorum abdicatione quae mortales pretiosissima habent, parco nunc dicere, ô Rex. Nam & magis quaerere videris quid agamus in isto secessu quam cur in eum convenerimus, & praeterea non verbis humanis solet ostendi huius asperitatis utilitas. Dii sunt soli qui arcano sermone iis, quibus visum est, hanc novam oculisque & sensibus ceterorum ereptam felicitatem commendant. Dicam tamen nostrorum studiorum esse finem ea mereri quae suis amicis numina indulgent. Huic coepto commodissimum putamus in vitia & immodicas cupiditates assidua pugna decernere. Itaque quanto ambitu ceteri ad imperandum nituntur, nos refugimus a fastu, & facilitati parendi animos aptamus. Uni ex nostris facimus annuum in nos imperium non emptis aut turbulentis suffragiis. Grave munus est illi, quem ab otio communi sevocat eiusmodi praefectura & sola spe redeundi anno emenso in ordinem succedit ad exigui navigii clavum. Tanta autem religione obsequimur ut hunc putes despexisse in animos nostros, nobisque imperasse quod sponte malebamus. Praecipua tamen est cautio (ut homines sumus), si aut durius imperitet aut nos segni vel rebelli consilio abeamus a reverentia, ne foris haec iurgia prodeant. Actum erit de pace quam quaerimus, si ad externos arbitros aut iudices deficiemus. Secundum hoc parendi institutum, praecipua nobis est in socios comparesque amoris integritas. Invicem excusamus ac patimur, si quid animorum habitus forte pugnant geniique diversitas fastidit. Nobisque irascimur, cum quid in socio laudare aut ferre non possumus. Vestitus, ut intueris, vilis; mensa frugalis; quietis tempora interstincta vigiliis. Ita domito corpori imperamus, nec (quae maxima hominibus cura est) metuimus vices periclitantis dignitatis aut voluptatum fugitivos & mutabiles vultus, quarum commoda sponte nescimus. Sed quamquam minimo contenti tamen quaesito labore fatigamur, compertis otii malis, quo vires non frustra humano datae generi solvuntur & fit sensim desiderium vitiorum. Itaque quicquid temporis a numinis cultu est vacuum, destinatis quisque officiis colimus. Qui plus ingenio & animi luce valent, in contemplationes sublimium rerum distribuuntur, quas deinde subiiciant oculis & veluti ex alto deducant ad usum mortalium. Ceteri quam quisque natura artem admovet sequuntur, ut & sufficiamus nobis & alios iuvemus. Neque extollendis haec nobis, sed purgandis apud te recensui, ne te offendat nostrae vitae insolentia. Scio enim & quosdam nova omnia ad rerum publicarum securitatem nimis universa sententia damnare, & paucos annos esse ex quo labentem in deos pietatem hoc crudo vitae robore sustinere temptavimus."
4. Iam Archombrotum longior sermo & iuvenilis impatientia ad alia adverterat. Itaque veluti cetera auditurus eundem mystam iubet postridie Calarim ad se venire. Ipse ad remissiora inter suos convertitur, qui ex illius vultu pendebant laudari an traduci praestaret hos rigidae virtutis conditores. Ubi tamen ad publicas curas nocturnum otium fuit, summae utilitatis res illi visa est eiusmodi exemplis imbui populum & vocari ad deorum reverentiam. Cum igitur illi mystae postero mane ex imperio ad se venerunt, quattuor ex ipsorum familia sibi dari praecepit, qui Africam illis sacris initiarent. Confestim ex senioribus duo, totidem de iuvenibus dati. Ac ne Afri contemptu aut odio Sardorum, qui hostes modo fuerant, eam fastidiosius disciplinam acciperent29, delecti sunt omnes externi: Ligures duo, totidemque ex Gallis. Nam ex variis gentibus in eam domum multi concesserant.
5. Omnibus ad reditum comparatis Archombrotus, cum commodioribus locis imposuisset praesidia, per praeconem in contione proclamat se matri Hyanisbae quaesiise Sardiniam; id deos annuisse ne utrique amplius genti discordia Regum in perniciem esset; iure quoque maiorum debitam suae stirpi Sardiniam tandem fata reddidisse. Inde Sardis proceribus secum assumptis iisque praecipue qui Reges sanguine contingebant, tam opportunis usus est ventis ut tricesimo ex quo abierat die novi regni infulas fronti matris circumdaret. At vero Poliarchus & id fatum incubuisse Sardiniae gaudebat, & hoc ductu Archombroti contigisse cruciabatur, adhuc ignarus quantum sibi illa victoria esset effectum.
6. Forte inter milites Gallos qui spectaturi reditum Archombroti se cum vulgo stipaverant in arena, quidam avidius haesit in amictu oculis suis insueto, quem severi illi mystae a templo Sardiniae in Africam traducti induerant. Propius ergo accessit socioque Gallicis libere verbis in eas vestes iocatus est. Converterunt illico vultum ad patria verba mystae iidem, utpote Galli, in quos ioci destinabantur, & hoc etiam mirati in tam longinqua parte terrarum statim repertos esse homines qui Gallice scirent. Alter eorum praecipue iam provectae aetatis vir, cum de veste (ea circa totum caput fluebat) ora prompsisset militemque in se ludentem aliquoties tanquam intellegens esset intuitus, facile astantibus Gallis suspicionem fecit haud alienae aut remotae a Gallia regionis. Nam & color conveniebat & oculorum decens vigor; nec corporis sese venuste inferentis gentilem habitum pietatis simplicitas in totum deleverat. Et hunc30 quidem magna praeter caeteros cura observare miles coepit, qui temere ludibundus accesserat, quia statim ictae memoriae visa est illius viri species, tanquam olim nota, recurrere. Hunc igitur postquam in urbem est secutus ut coniecturam suam assereret, iam in hospitium intrantem Gallice salutavit. Nec alter humanitatis & linguae commercium abnuens eum salvere quoque iussit.
7. Sic tunc quidem discessum est. Sed inquieta deinde sollicitudo tota nocte militem habuit, interdum obiurgantem curam superfluam satisque mirantem quid scilicet sua tantum interesset vatem hunc nosse. Die vix orto repetit mystarum hospitium & colloqui iis petit. Sed iam illi simulatione solitariae pietatis impetraverant ab urbe secessum in proximum fanum, quod arcano luco devium erat, revera Gallorum conspectum vitaturi, quos in Africa improvisos habuerant. Accendit militem haec ipsa absentia, praecipitatoque itinere eos ante deprehendit quam ad templum pervenirent. Tum vero cum eos salutasset, quasi hoc iter aliorum negotiorum causa esset exorsus: "Multum, inquit, debeo fortunae, ô Iovis sacerdotes, quae mihi sic vicinum ad nemus procedenti vos obtulit; amplius quoque debebo si, quod ominor speroque, populares mei estis." Paenitebat senem mystam quod subito & improviso errore se pridie Gallico sermone prodiderat. At ne infitiando faceret altioris rei suspicionem irritaretque curiosam militis mentem & brevi colloquio fortasse explebilem, se quidem Gallum esse respondit sed apud exteros a prima adolescentia vixisse.