John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.

Capitulum XIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XIII

1. Ita initiato sermone, cum ultro citroque perplexae quaestiones fuissent, magis magisque fixus in dicentis ore miles exhorrebat ad pridem notos vultus & a quibus saepissime iustissima veneratione pependerat. Praeter oris argumentum, tenor vocis certam ad fidem cogebat ultro credere cupientem. Postquam vero & notissima cicatrix laeva in manu apparuit (hanc enim conspecturus, quasi in amicitiae tesseram, mysta repugnante amplexus est) victus ingenti suspirio exclamat: "Ubi vero tamdiu latuisti, Optime Regum? Non omnes tui cives peccaveramus, quos heu! miseros destituisti. Quis vero iste amictus? Quae a comitibus solitudo? Quam omnia fastigio tuo indigna?" Simul repugnantis genua tenens flere ubertim coepit. Ille insanire militem clamitans, risusque & indignationis specie mutatus ad socios suos fastidiose convertitur. Sed & illos iste militis sermo turbaverat in sententia perseverantis: hunc Regem suum esse; hunc Aneroëstum appellari; non se abscessurum a latere; deorumque beneficio usurum, qui tot annis frustra optatum sic denique reddidissent. Tum senex inter iurgia fictumque stuporem se paulatim ad aurem militis admovit &: "O miles, si tempore, inquit, memoria tua vel oculi labascunt, aut aliqua oris similitudine captus erras, modestiae erit hos pacatius ludos movere. Sin Rex tuus sum, hoc primum civis officium exigo a te ut sileas &, si lubet, me sequaris donec soli colloquamur." Tarda erat haec cautio. Etenim quamvis miles parebat, quidem tamen ex Gallis & Afris qui in comitatu erant novitate erecti amantesque rem tantam primi dare in populum, illico in urbem dilabuntur. Cohortes duae erant in Poliarchi castris ex illarum Alpium gente, cui Rex Aneroëstus imperitaverat. Illi sparsam subito famam amplexi, sub aestum novitatis nunc stupore nunc temeritate reciprocante, tota protinus castra, mox & urbem eo rumore implent.

2. Poliarchus cum Hyanisbe erat refectis scilicet viribus certum diem navigationi in Siciliam constituens. Hac consultatione occupatum Gelanorus dubio inter credentem & aspernantem vultu adortus: "Nescio, inquit, quid de Rege Aneroësto inaudio. Hunc advectum a Sardinia cum cetera praeda, & quamquam in veste abhorrenti a cultu regio, tamen a populari milite agnitum esse." Excitatus Poliarchus repentino impetu animi in spe nimia caligantis respondit si vera res esset, hos se pro parentibus habiturum qui Aneroëstum reddidissent, oppido vita ipsa carius munus; iisque se debiturum qui vicissent Sardiniam non modo quod amici, sed propemodum dii merentur. Haec verba Regina avidissime excepit, pro maximo deorum munere ducens si tot nominibus devinctus Poliarcho suus vicissim ducente fortuna fecisset quod iuvaret Poliarchum. Porrectiori igitur vultu & quasi sponte gaudentem stimulatura quid accidisset rogat, aut quis ille vir per tot vota seu quaeri seu reperiri dignus. Omnia Poliarchus compendio amplexus: in prima pueritia se a praedonibus captum docet ductumque ad regiam Aneroësti, qui multos Alpium sinus tenebat; illic ita eductum optimi Regis cura; quid in ea fortuna & aetate senserit sorte regia indignum; hinc se adhuc parentibus ignotum belli casu & felicissima captivitate esse receptum. Prius vero quam assereretur in suae stirpis decus & a patre agnitus esset, Aneroëstum seditione populari cum duobus quos habebat liberis, ut ferebatur, cecidisse in proelio. Sed liberorum quidem corpora inter caesorum cumulos esse reperta, Aneroëstum nusquam inventum, quem si stragi clementior fortuna subductum in illum diem servasset, sibi tunc demum propitios deos vitamque sine exceptione felicem contigisse. Sed temere tantillis indiciis summa haec gaudia praecipi; militem decipi posse, aut deorum hunc vatem forsitan ambitiosam fabulam similitudini vultus, si qua illi cum Aneroësto exstitit, aptavisse. Omnia impigre excutienda. Plurimos secum esse ex illius Regis domesticis, inter eos quendam Crestora, amicorum Aneroësti praecipuum. Se ipsum, quando valetudo haec erat, tanquam salutandi numinis causa iturum ad fanum in quod ille sacerdos recesserat.

3. Hyanisbe spei favens quam ratam optabat, bene de diis ac fortuna Poliarchum credere imperat, comitemque ad templum se promittit. Haud mora, accersitus est Crestor, olim Aneroësti familiarissimus, iussusque praecedere & sensim omnia explorare, dum Poliarchus cum Regina ad viam se comparat. Maior erat spes quam ut Crestor eam caperet. Sic propior contemnenti revocatusque ad lugubrem memoriam carissimi Regis, tanquam inutilem provinciam exorsus cum paucissimis comitibus lucum intrat, nec longe a templi vestibulo mystas illos adhuc cum Gallo milite, qui rem prior deprehenderat, loquentes conspexit. Tunc veluti militis affatum peteret sparsos per omnia oculos iniecit in Aneroëstum. Percurrit illico tota praecordia (ut in magnis & subitis solet) exsultantis sanguinis acerrima tempestas. Mox vero de gestu ac voce & cicatricibus, postquam Regem haud dubie agnovit, exsolutis gaudio nervis se ad proximam arborem excepit, cum nec loqui iam posset nec moveri. Sed nec Aneroëstus ad illius adventum minus contremuit; veteris amici conspectus blandissimo dolore incautum percussit. Simul timor eum invasit ne a suis agnitus suavissimae solitudini eximeretur.

4. Aderat interim Poliarchus, praemissum scilicet Crestorem impatienter secutus templumque subibat cum Regina, cum oblitus sui Crestor relictis statim mystis ad eum decurrit. Iamque satis quid afferret perplexo anheloque gaudio ostendens: "Habemus, inquit, Aneroëstum, habemus Regem veterem meum, tuum alumnum. Ipse est, ipse, ne dubita. Pergisne ad illum, Rex? An protinus tibi hunc sisto?" Nihil moratus Poliarchus qua Crestor monstrabat se contulit. Sed Aneroëstus se interim arctam in semitam, qua devius maxime lucus erat, coniicere moliebatur, eum diem latere si posset per deserta & gentes ignotas alia templa deosque alios petiturus. Invitabatque militem ut, si sibi tanquam Regi morigerus esset, aut comitaretur fugientem aut hoc furtum suo silentio sanctum haberet. Miles quidem repugnabat, adhucque in ea rixa erant, cum accessit Poliarchus, nihil paene iam dubitans quin vere Aneroëstus esset. Ut tamen ad illum pervenit, quia ingens multitudo coiverat & turbatissimus senex non ferebat hunc tumultum, aliam veniendi causam commentus est. "Laetor, inquit, Gallicam pietatem exteris quoque gentibus esse illustrem. Ego deos, Antistes, tua opera exoratos mihi volo, ut ad ea quae animus destinat propitii adsint. Veni sodes ad templum hoc, quae vota vel sacra magis e re mea existimes commodius monstraturus." Exsanguis illico Aneroëstus sequebatur trahentem. Nam Poliarchus eius laevam corripuerat. Augustum erat fanum armatique ad fores cohibebant avidissimum vulgus. Hyanisbe cum suorum praecipuis iam stabat in testudine. Quo postquam & Poliarchus cum Aneroësto receptus est, eosque secuti ad quadraginta circiter viri, statim de imperio Poliarchi clausum est limen. Eo acrior vulgi militumque expectatio increvit. Populus ab urbe decurrerat; vix in castris servabantur stationes. Sic ambitum omnem templi confertissima corona circumdedit. Sive tamen reverentia Regum, qui intus consederant, sive perplexae rei subita magnitudo adeo circumstantium voces licentiamque continuit, ut ad ea quae intus agebantur, satis quies & libertas superesset principibus.

5. Iamque rem ordiri Poliarchus altiori sermone parabat, cum Micipsa ab Archombroto ad Hyanisbem venit. Is quippe hominum tumultu excitus nec iam procul a luco optabat tantae quaestioni adesse, si Poliarchus pateretur. Mora in Poliarcho non fuit. Nam & ipse quicquid erat hoc gaudii, ex illius habebat victoria. Dilata igitur quaestione opperuêre adventum Archombroti. Quo inter septa admisso ita ad Aneroëstum Poliarchus: "Quod nomen tibi esse, vir optime, parentes voluerunt? Aut quae causa a Galliis in Sardiniam commigrandi?" Ita effusiori principio utentem sponte Aneroëstus ad destinatam quaestionem coëgit. Nam & constantiam motu primo excussam receperat, & non Crestore tantum aut milite sed aliis illic multis videbat argui suos vultus, si silere aut negare obstinavisset. "Qui sis, inquit, hauddum scio, nisi quod ex purpura intellego Regem esse & lingua est qualis in Gallia genitis solet. Amicum te esse existimem quod videam te amicis quondam meis hic uti. Nam & Crestora & Simplidam agnosco, familiares utique meos. Igitur, ut amicum, liceat per deos exorare, ut abire me sinas quo destino. Sed si forte me odisti&emdash;quid vis ultra supplicii? Regnum amisi nec repeto; sponte exul ne vel inimicis officiam. Placet egere & num velim ignorari, ipsi sciunt per quos hodie repertus sum. En me pristinae sortis oblitum; adhuc ingere graviora; praeter deûm iram nihil est quod recusem. Sin praeterea non putas&emdash;aut non tibi expedit&emdash;esse me Aneroëstum, ne time. Sinas modo ad solitudines abire. Ubi nemo ad verum coëgerit, Aneroëstus non ero."


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License