IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Haec modesto sed grandi supercilio dicentem nemo immotus audierat, maxime ubi Crestor manu illius sublata prodidit cicatricem, quam ex vulnere superfuisse Regi Aneroësto populares meminerant. Ipse quoque Poliarchus repetebat oculis vultus sibi puero toties visos. Etiam aures, quamquam diu desuetae, redibant ad familiarem olim sonum & pietatis tenerrimo sensu trepidum pectus lababat. Nondum tamen se confessus exegit ab Aneroësto cur patria excessisset, cur latere, cur squalere sic vellet. Tum ille: "Nimis, heu!, sciunt mei, quorum & aliquot isthic aspicio, quo me turbine fortuna everterit. Furore malorum civium ad arma excitus sum. Ausi illi aciem in me educere, & filii mei (nam duos habebam, tunc primum florem adolescentiae ingressos) dum incautius pugnant, ambo pro patre & in oculis patris occubuêre. Perire & ego tunc poteram, si fatum fuisset. Sed (opinor) mens deûm in fugam me compulit. In proximo saltu delitui. Hinc conversus ad externa auxilia perpetuo montium dorso ad Ligures sum delapsus. Illic enim validissimae gentes mihi omnis fortunae societatem promiserant. Per has regnum repetere animus fuit. Cum descendissem ad proximum mare, petiturus illam eximiam a Iano conditam urbem, ignotus in obvium intravi navigium. Sed nos venti in Sardiniam rapuêre, dumque nautae in anchoris morantur, templi fama unde nuper advectus sum me ad exorandum Iovem traxit. Illic vero & locorum speciem admiratus & sacerdotum vitam, deponere omnes curas constitui iactatusque humanis tot cladibus tandem deos experiri. Nam cur patriam amarem, tot meorum sanguine perfusam rursusque non hostium magis quam sociorum cruore mihi parandam? Cui sceptrum deinde relinquerem? Aut quid dulce in vacua domo? Duos omnino genueram; tertium olim fortuna tradiderat non infra liberorum caritatem acceptum, quem de avi nomine Scordanem vocaveram. Mi pupe, si saltem superesses, ego te in sanguinis iura adoptione31 promotum Regem facerem. Tu aleam belli, tu casus, tu labores lenires. Sed ille diu ante & omen & initium tot malorum, dum Gallos qui Rhodanum incolunt bello lacessimus, praeda hostibus fuit & amissi memoria non deinde mihi diem molestiarum exsortem reliquit."
2. Sic dolenter hos casus referenti non amplius poterat Poliarchus solatia differre, sed collectis diu lacrimis subito madens se in illius collum proiecit, paulumque cunctatus ne vox suspiriis enervis abiret a maiestate: "O optime pater, inquit, seu te mavis 'dominum' vocem, si tibi Scordanem habere tanti est, en illum tibi reddo, Tu eo fruere, tu redi ad vitam. Ego Scordanes sum." In hanc vocem fixis uterque sed inutilibus oculis dulcissimo errore elanguit. Par ceterorum admiratio erat alto silentio marcentium, ut nil loqui aut quaerere vacaret. Haerebant omnium animi, paratos ac veluti exsertos affectus, quacunque Poliarchi & Aneroësti colloquia iussissent, impensuri. Denique Aneroëstus: "Ut Scordanes sis? O Rex! Ut Scordanes, inquam, meus? Ut vivas, ut imperes, ut teneas Aneroëstum? Dii boni! Sed quo pignore affirmatis vestrum hoc munus?" At Poliarchus: "Vides praeterea, inquit, tuum deorumque illorum ultorem, quos in te pellendo improbi cives violaverunt. Oppetiêre nefarii aut acie aut lictorum securibus. Illis ego praedam eripui, tuoque regno potitus sum, quod nunc tibi incolumi, pater, restituo. Quibus viribus, quaeris, tantum in hostes potuerim? Britomandis filius bellum hoc gessi. Nunc & paternum imperium (dii enim meum nuper parentem sibi sociaverunt) tibi trado. Tibi ego, tibi, Pater, secundus sim. Tibi obsequi gloriosius erit quam ceteris imperare."
3. Novo illo gaudio refectus saepiusque ad deos votis & luminibus rediens amplexus est Poliarchum. Iamque & Hyanisbe accesserat & Archombrotus Aneroësto reperto deos faventes suamque victoriam gratulabatur. Nec abnuebat Poliarchus tantum sibi hoc casu praestitisse Archombrotum, quantum is ipsi Radirobanis morte. Crestor ac Simplidas ceterique, ut licuit, Aneroësto admoti non osculis, non alloquio explebantur, supra omnia iactante suam operam milite gaudioque & spe praemii feroce, qui Regem prior agnoverat. Sic divisus in multos vix tandem ad Poliarchum Aneroëstus redit. Ambo mediam Hyanisbem excipiunt; Archombrotus, proximus matri, praeibat. Ita templo digressi per militum & populi cuneos viam aegre moliti sunt. Adeo dum officio omnes certant, dum cernere aspicique concupiunt, nulla viarum libertas satis explicat ab urbe castrisque proruentes. Nam & illi in quorum rem nihil erat seu Aneroëstus seu Gallia, tamen sive adulaturi laetissimis principibus sive sponte in immodicam hilaritatem proni a salutatione plausuque non cessabant.
4. Ubi in regiam venerunt, affuêre ex Poliarchi imperio, qui regio indumento Aneroësti paupertatem mutarent. Sed ille nunc tenere suam vestem, nunc purpuram manu repellere. Mirantique & multum obtestanti Poliarcho ut maestitiae insignia poneret, negavit ita de se meritos esse deos ut ab illorum familia abiret; bene cessisse quod is regno suo potiebatur, quem omnibus votis heredem optasset; de cetero rursus nolle impacatis negotiorum fluctibus exerceri; ne sibi pretiosissimam paupertatem eriperent aut crederent rebus suorum inutilem esse qui familiarius ad accessus deorum promotus eos amicis conciliaret. Multa haec & seria optimi senis ad vitam obscuram pertinacia confestim variis sermonibus praebuit causam, dum illi constantiam laudant, hi vero mirantur quid ad deorum cultus faciat tantus rigor in moribus. Nam nec deerat argumentis Poliarchus, quibus Aneroësti haec austera incusaret consilia revocaretque cunctantem ad assuetas Regibus curas. Aneroëstus omnium voces (plures enim eadem suadebant) excipiebat patientissimo silentio, adeo ut crederent multi haec ad animum pervenire gaudentem expugnari. Ita diu cunctatus sive ut omnia quae ingerebantur una oratione everteret, sive ut interim dato spatio ornaret defensionem merereturque audiri pari omnium pace, vultu tandem modeste sublato in hunc modum exorsus est.
5. "Summam aliquam esse mentem, quae omnia condiderit, ipsa lex solis nunquam errantis ab orbita, tum lunae & ceterorum siderum ordo, totiusque naturae ingenium satis hominibus persuadet, quos nec sapientiae suae superba opinio nec brutis animantibus peior neglegentia caecavit. Putes autem sanctum hoc numen a quo tot sunt eximia, deum, inquam, qui omnium origo virtutum fas rectumque mortalium animis ingenerata ratione praescripsit, iis vitiis delectari quibus passim naturam corrupimus? Non potest hanc quam cernimus legem naturae dedisse, nisi iustissimus auctor. Iustus autem ille non erit si feret abire impune tot scelera. Ubi igitur amor recti & ambitus ineundae cum diis amicitiae simulque caelestis irae timor tetigit animum, nihil illi antiquius esse debet quam recedere a vitiorum periculis iam tot mortalium exitio infamibus. Ea vero pericula partim nobis insita habemus, partim ab aliis in nos incurrunt. Et in haec omnia efficaci remedio istam solitariae severitatis religionem invenimus. Primum enim cupiditates immodicae, quibus ipsi nobis sumus infesti, sic in hoc genere vitae fracto impetu exarmantur, ac si feris mansuescere edoctis dentes quoque & unguium aciem subtraxeris ut neque deinde, si in naturam redierint, facile possint habere quo saeviant. Nam desiderium voluptatum contrario severitatis usu suam pertinaciam apud nos dediscit &, si veluti ex cinere illa flamma resurget, nihil tamen in egena ac veluti agresti domo effecerit, in qua desunt superfluae instrumenta luxuriae. Aviditatem quoque frustratur simplicissima paupertas, & ad superbiae stimulos erubescit squalida vita & se ipsam despiciens. Sic illa, sic cetera mentium mala, ut est ira, invidia, timor, audacia, in hoc sancto rigidoque secreto tanquam destituta alimentis incendia exspirant. Praesertim ubi mens vitiorum iugo excusso sibi ipsa se reddidit, timidaeque cupiditates & assuetae parere, priusquam aliquid velle ausint aut nolle, consulunt rationem. Eo modo qui nobis acerbissimi sumus hostes, reciso aut correcto effrenis naturae impetu, ad sanam utilemque virtutem adigimur.
6. "Venio ad haec tela quae in nos ex aliorum hominum contagione comparantur, saeva illa & nimium certa, siquidem plures existimem exemplo quam ingenio peccare. Quia morum consortio placere amicis cupimus, rarumque est diu vivere cum improbis nec de vitiis primum mollius sentire, mox illis & infici. Superbiam aliorum ambitus accendit; contentionem ad opes, ceterorum aviditas. Fraudibus appetitus animum antea forte insontem, ne inultus sis, ad fraudes applicabis, & ex hostium in te odio disces odisse. Cum praeterea multi in virilis gloriae titulis ponant ipsam peccandi audaciam, timidosque & gerendis rebus ineptos eos existiment, qui diis obsequuntur, illius opinionis metu haud pauci assuescunt peccare, magis scilicet ut illis probentur quibus virtus est vilis, quam quod sint vitia apud ipsos in pretio. Haec autem omnia a domesticis suis submovet familiae nostrae integritas, in qua&emdash;ut paucis absolvam&emdash;contagionem improborum vitamus, & praeter suspicionem ignaviae timere deos licet.
7. "Sed ut pressius ad me accedam: quoties ipsa fortunae negotiorumque malignitas Reges ac principes viros summis illecebris praemiisque invitat ad peccandum? Maxime cum ea occurrunt, in quibus illud quod aequum est videtur discrepare ab eorum gloria aut securitate regnandi. Tunc quidem simulare ac fallere & dissentire a suis utique verbis egregium in Regibus putatur, quasi dii quam ipsis imposuêre mortalium regendorum provinciam sine subsidiaria vitiorum scelerumque cohorte administrari non posse voluerint. Nunc vicinis & immeritis gentibus subiicere dissidia amant ut, occupatis & infelicibus aliis, ipsi certius vacent. Nunc sociorum Regum amicos largitione ad secretorum proditionem sollicitant. Quid mulctare interdum in cautionem innoxios, quasi crimen sit posse peccare? Quid vulgi neglegere iniurias, si bello utiles viri eas intulerint? Ea omnia qui sagacius fecerit adeo famae plus comparat, ut vel ex istis qui adsunt multos mirari existimem, quod haec tanquam iniusta diisque invisa perstrinxerim. Atqui illa mihi grave regnum fecerunt&emdash;non tunc quidem cum ipse regnarem eademque peccarem aut paria, sed ex quo, caligine utilitatis & consuetudinis excussa, iam veluti sequester nubem miratus sum unde evasi. Ignosce, Regina, tuque, mi fili. Vestram sortem non damno. Fortium est vestrique similium sancto virtutis freno regere nimiae fortunae & exerrare conantis libidinem. Sed ego debilior timeo illis turbinibus impar esse. Neque vero purpura sola iis periculis infesta est; omni ordini, omni paene aetati vitia insidiantur, ingensque in cuncta remedium est a nostra disciplina, quae iubet ea pro vilibus habere propter quae alii peccant."
8. Poliarchus tam insuetam rigidamque sapientiam nondum probans interpellat dicentem. "At si te, inquit, optime pater, omnes audimus, deerunt oppidis cives. Non arva exercebit agricola. Non nauta, non vector singularum commoda regionum mutatis mercibus pervulgabit in ceteras. Deerit artibus cultus, quascunque non necessarias hominibus esse vestra severitas putabit. Sola erit in vestris desertis frequentia ac, quoniam connubia respuitis, unius saeculi genus humanum." Assentiebatur Poliarcho Hyanisbe, multique tanquam publicam causam agenti vultu & oculis favebant. Sed Aneroëstus, quasi in se seductus32, mox frontem hilarius porrexit, ut eum scires parum Poliarchi argumentis moveri. "Si quem vero ex istis qui nos audiunt, ait, animus subit experiundae suavitatis quam habet nostra austeritas, ne illum, ô fili, argumenta tua deterreant neve suo caelibatu credat solitudinem quam times orbi inducere. Ultro nobis accedat. Adhuc populis proletarii supererunt, adhuc artificia vigebunt, restabuntque non modo quot sat erunt urbibus terrisque colendis sed etiam quos exuberante hominum genere fata gregatim aut vehementi Sirio33 aut terra movente aut denique bellis exhauriant. Desine, inquam, vereri ne toti hominum generi desiderium veniat se in disciplinam nostrae philosophiae dedendi. Dii enim hoc beneficium magis habent eximium quam ut illud tanto populo indulgeant. Nemini autem absque eorum impulsu venire haec rite mens potest; nemoque in ea, nisi iisdem iuvantibus, durare, quia defecti animi suavitate humana (quam nos scilicet omnem abiicimus) tanquam ab exosa cruce discederent absque arcano pastu essent divinae voluptatis. Ut vero non aliis quam in legitimam lectis militiam numerat imperator stipendia, ita superi iis solis, quos ad hoc vitae genus ipsi accersivêre, hanc gustationem promunt solidae suavitatis & ad constantiam valiturae. Si quis igitur non tam sibi propitius quam fortunae iratus (quia forte non spes illi aut ambitus successit) nostrum portum turbulento petit ingenio, in quo ei impune liceat indignari querique de fatis, hunc ego, nisi certa deûm ope exuat hos affectus, nec fore constantem in disciplina auguror & plus mali invecturum nostros in mores quam boni in suos. Praeterea qui levi impetu (qualis saepe adolescentum est) ex quadam inconsulta teneraque imagine quam de virtutis praemiis concepêre ad labores nostros accedunt, illi ut librata fundis saxa primum quidem in his studiis immodice fervent, mox cessante machina mirantur se languere. Praeter stimulos pietatis metumque deorum, rationis, fortitudinis, patientiae res est, quae omnia cadunt in paucos. Non veste quam gerimus, non nomine, non domo constat nostra disciplina. Addo nec laboribus corporis, quos haud raro graviores avaritia vel ambitus imperat aut in damnatis exigunt metalla vel remi. Sola est animi simplex ac hilaris in deos propensio, quae haec omnia consecrat, inutilia alioquin aut saepe profana. Quippe abiicere divitias, a dignitatibus recedere, prohibere ab animo inquietas humanarum rerum curas magnae demum virtutis est, si haec fiant conciliandorum sibi numinum causa. At si quis ab honoribus aut divitiis abit, ut ea iactetur reliquisse vel ut ad maiora perveniat; si quis negotia effudit34 ut torpescat in otio, aut de paupertate se iactat, quam minantem ideo sponte praevenit ne necessaria videretur; illum quidem fraude nihil profutura vel hominibus vel etiam diis imponere velle existimo.
9. "Non igitur omnes, fili, ad hanc philosophiam compello. Nam pro ingenti mortalium numero pauci omnino volent sectari vitae nostrae reconditam felicitatem, & ex his ipsis adhuc quosdam, suo non deorum consilio nixos, aut frustra aut cum pernicie illam viam instituros denuntio. At omnibus saltem bonis precari me dices hanc mentem, ut a rerum civilium tumultu ad nos secedant. Ne id quidem mihi in votis est. Quis enim pia bella improbis inferet? Quis rempublicam geret? Aut unde impotentibus vitiis frenum si omnis se virtus ita in solitudinem ac paupertatem det, ut fracta & absens non viribus aut pudore sceleribus impiorum possit obstare? Magna est provincia quam dii illis destinant, quos sorte nascendi vel secretis stimulis iubent non fuga sed bello in vitia certare, neque cupiditates enecare sed regere. Tales viros & esse & honoribus frui publice interest; tum sacris praesidere, tum fieri patresfamilias, impiisque in hoc terrarum orbe mixtos temperare illorum audaciam in deos, numinumque in mortales saeva consilia. Ut ceteros hic omittam&emdash;quid sapienti Rege fortique praestantius? Si exemplo, si legibus emendabit saeculum, si ad deorum cultum suo exemplo cives adiget, quanto fecundior virtus haec erit quam si in solitaria sanctitate senesceret? Cur igitur maiorem hanc palmam ipse a diis non expetam quaeris? Quia arcano sensu admonuêre me consilii sui, ut senectutem meam oblectem sua pace nec de regno iam curem, quod non praeter eorum arbitrium amisi. Sed hodie maxime visi sunt hanc mihi quam amplector solitudinem imperare, postquam, ô fili, in te relatam intellexi mei regni domusque fortunam. Tanti heredis, quem dii sponte tribuerunt, auspicium facit ut quod regnum in hunc libens deponerem non sustineam ab eo recipere.
10. "Scio quid praeterea dicturus sis, optime fili. Si a negotiis abhorreo, si templa nunc tantum & victimae & ceteri deorum cultus placent, at in tanta tua fortuna servorum greges fore qui maneant meos nutus, qui lectulos sternant, qui convivia parent, & euntem stipent ad templa. Illas autem divitias nihil periculi aut turbidi habituras, quia dum soluto animo diis vacabo, tu in sollicitudinem succedes illique praeterea quos praepones familiae meae. Ne sic quidem mihi persuadebis abiicere inopiae libertatem. Nam ut absit haec cura parandi aut servandi divitias, certe alia mala ab opulentia abesse vix poterunt: deliciarum consuetudo, corporis blandiens cura, pietatis quasi superfluae oblivio; tum illi affectus, qui serie iuncti divitiis haerent: sibi esse in pretio, alios tanquam ex solio despicere, nullam ferre iniuriae imaginem, & assensu eorum corrumpi qui adulationis praemia quaerunt. Nec facilius putem admissis opibus ceteras cupiditates excludere quam in concitato mari se rapidissimo alicui fluctui permittere, sed in alios nolle devolvi. Cum igitur quod reliquum est vitae donare deorum cultui sit animus, liceat infestam huic consilio opulentiam fugere, ne suo utique gustu eorumque affectuum, quos perpetuo comites habet, captae & impari menti vitia reponat, gravesque cogitationes & frustra in sidera conantes deducat in terram. Quid miraris me ad paupertatem respicere, non quidem in qua egeam sed parvo contentus sim, quae neglecto corpori inducat sui contemptum, quae vacuo animo libertatem faciat caelestis commercii, ac&emdash;ne me tuae gloriae salutisque incuriosum existimes&emdash;quae tibi tuisque exercitibus, fili, propitios deos paret?"
11. Tam severam orationem adeo miti & composito vultu habuit ut constaret non hanc fingi constantiam, a qua cuperet cogentibus amicis discedere. Omnibusque non adumbratam virtutem verius, ut solet, colentibus: "Saltem, inquit Poliarchus, nostrum in Siciliam iter ne desere, ô Pater. Te dii verebuntur. Seu mari seu terra felix auspicium facies. Ubi in Galliam redierimus, spondeo quo placebit instituto te victurum. Et id quoque patriae debes, ut hanc potissimum tuo exemplo facias meliorem." Parum moratus Aneroëstus, id saltem flagitanti non negavit.
12. Ad convivium deinde ab omnibus itum. Iam enim patientior Archombroti Poliarchus cum eo apud Hyanisbem cenavit, satisque viribus instauratis diem cum Regina ad profectionem destinavit, qui post eum secundus lucesceret. Scripsit igitur Hyanisbe promissas ad Meleandrum litteras, filioque commisit cum arcula quam a peiratis eripuerat Poliarchus, identidem admonens ut hanc instar fatalis sarcinae cum cura servaret offerretque Meleandro. "Puta autem, inquiebat, Erichthonium tibi tradi a Pallade35. Si vincula resignas, si quid feras intueris, fortasse te perdes & operam meam. Sin trades Meleandro arcam intactam videbisque ex ea depromi felicitatem tuam, aequum erit te Regi Poliarcho habere gratias, qui latronum scelere amissam restituit." Agitatum deinde est an una triremi vehi uterque posset. Sed maiestas & aemulatio securiora flagitabant consilia. Tutius visum distincta quoque classe ire utrumque, sed qui prior appulisset alium in portu expectaret. Inde ambo sustinerent coniuncto comitatu proficisci ad regiam.
13. Interim nomina atque officia familiis Regum assueta Archombroti domesticis imponebantur. Ipse maiestatis insignibus cultus est appellatusque a matre Sardiniae Rex, ne dignitate inferior aemulo esset. Memor quoque Hyanisbe se Gallorum fortitudine esse servatam, discessuris Poliarchi militibus numeravit viritim donativum. Edicto deinde discessu nulli ordines aut homines cessabant. Maurorum procerum multi principem comitaturi impleverant rates. Siculi qui cum Archombroto venerant laborabant inter se factione. Multis enim pristinus in Poliarchum favor redierat. Inclyta virtus paulatimque vulgatum sub Theocrines nomine robur & facti ad gratiam mores valebant tunc maxime cum eum Regem aspicerent. Rursus quod & ipse Archombrotus virtutibus famaque erat clarissimus, quodque eius auspiciis a Sicilia venerant pudore onerabat transituros ad aemulum. Nam affinitas cum Argenide, quae potentius quam cetera traxisset obnoxios, in incerto sic erat ut passim moderarentur affectibus essentque in adversam factionem clementes, ne si ea vinceret excusationi & gratiae locus deesset.
14. Erat vetus in litore ara incertus quis Regum posuisset, pollebatque religione quam tot saecula auxerant. Illic Neptuno ventisque aut thura pauperes nautae aut victimam solvebant, sive in mare irent sive terra recepisset incolumes. Ad eam Poliarchum & filium, iam classem petituros, coegit Hyanisbe: "Nec dubito, inquit, utrique ad ea quae mihi promisit integram fidem fore. Sed de praeteritis tantum iurgiis hactenus cavi. Scio vera quam facile cupidis belli principibus ea eveniant, quibus soluta esse indutiarum pacta aut iactent aut credant. Praeterea vestrorum amicorum aut militum culpa oriri possunt novae iniuriae, neque istis comprehensae indutiis. Si quid erit huiusmodi, ego vos per sanctissimam aram dei, cuius regna iam subitis, devinctos hic cupio ut illa nova annumeretis veteribus, quorum ambo vindictam mei causa distulistis, neu quis turbo felicitatem praecipiat in quam ego vos mitto. Agite, carissimi iuvenes, & mulieri vestra causa anxiae hanc veniam date. Interim paribus votis utrumque commendabo numinibus. Nam si rationem possum inire cui plus timeam, deos veneror ut mandata mea neuter accuret aut sospitem deinde aspiciat." Victi sunt tam ingenuo amore, quodque illa iubebat ad aram sanciverunt. Tunc utrumque illa amplecti & nunc uni, nunc alteri per litoris spatia se iungere, plurima & saepe eadem monens, nec satiata abeuntium vultu, salutatos iussosque valere, iterum revocato sermone morabatur. Neque illi ad tot suspiria immoti restiterant. Aneroëstum quoque cum Poliarcho navigaturum Regina anxie monebat ut in eam firmandorum foederum curam succederet: nihil illi Poliarchum, nihil negaturum Archombrotum; tanquam patrem deorumque interpretem eum utrimque valiturum; quam saepe mortales&emdash;& maxime iuvenes&emdash;ad salutem compellendos; denique cogitaret maximum sibi Europae Africaeque depositum creditum esse. Aneroëstus, sollicitudine Reginae laudata, se illius quidem & iuvenum, sed deorum maxime causa, hanc provinciam curaturum promisit.