IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Tandem hospitali officio datum ut prior Poliarchus ad naves deduceretur, etiam comitante ad undarum confinia Archombroto. Caesae de more tunc victimae, quarum exta post rogatam Neptuni deorumque qui maris potentes sunt pacem ambo duces primos in fluctus proiecerunt. Tunc & ipse Archombrotus in praetoriam suam scapha delatus est. Strepebant longe litora voce nautarum rudentumque gemitibus & pelagus eruentibus remis. Addebat & classicum miles, per opportuna navigiorum loca in pompam divisus. Dubitabat Timonides laetari deberet an dolere quod legationis onus tunc reditum sibi prohibebat in patriam. Certe enim futura illic omnia sciebat summo in motu, quali tempore in fortuna est an praestet abesse an misceri tempestati. More tamen humani ingenii cum utrumque esset intutum maxime redire placuisset, non alia magis causa quam quia non licebat. Ceterum indutiis rite servandis inter Reges convenerat ut, si qui Gallorum in foedera peccarent, Archombroti arbitrium esset; ex illius etiam comitatu noxam eandem quicunque meruisset, de eo Gallorum esset iudicium. Ne confusa denique classe irent, partiti sunt maria, pauloque interior Archombrotus navigavit; Poliarcho cursus apertos &, ne obstaret Archombroto, nimium aequoris permittente triremibus. Erat ex Sicilia poeta, qui descessuris principibus breve hoc carmen cum tradere vellet a Timonide est prohibitus, quia illis versibus de eorum inimicitiis meminerat&emdash;quarum memoriam sic obiici inconsultum videbatur.
2. Caerulei fluctus assuetaque flamina curvis
Horrendum irasci ratibus, nunc parcite raucis
Nunc animis; tantum liquido qua tramite fines
Quaeruntur Siculi, placidis Notus ingruat alis.
Non cum Thessalicae primum de margine ripae
Semideos Argo vexit trans caerula Reges,
Tantus honos puppi, tot credita fata procellis.
Europae Libyaeque deos cerno aequore toto
Omnia sollicitas partiri in munera mentes.
Hi puppes, querulos alii torquere rudentes
Adproperant; alii rostris venientibus aequos
Subiiciunt fluctus, aurasque ad carbasa ducunt.
Praecipue niveo late subnixa volatu
Pax Iovis imperio verba inter talia pontum
Mulcet & alternis classes amplectitur alis.
"Este deûm iussu mites vectoribus undae;
Tuque ferox sanctas Discordia spargere bello
Non ausis sperare rates. Satis arma cruorque
Hactenus & dubiis pulsata timoribus aula.
Nunc mihi debentur mentes, quas foedere longo
Componam. Nec quod sunt Martia pectora Regum
Desperanda quies. Eadem quae fervere bello
Corda iubet, iubet emeritos mitescere virtus."
3. Dies iam plures erant ex quo in Siciliam applicuerat Arsidas, Poliarchi atque Timonidis ad Meleandrum & Argenidem litteras ferens. Nec tardior multo Bocchus advenerat, Hyanisbes & Archombroti legatus. Sed utroque celerior fama, mox certis firmata auctoribus, iam in Siciliam pertulerat Poliarchum ex Galliae Regibus maximum in Mauritania cum Radirobane pugna congressum vitam hosti eripuisse. Id mercatores nuntiabant, qui Radirobane profligato prius tamen quam cum Sicula classe Archombrotus pervenisset ad matrem discesserant ab Africa. Motus rei novitate Meleander praecipuum mercatorum iubet ad se acciri. Tum ab eo diligenter percunctatur ipsene audita referret an adfuisset discrimini. Mercator se tunc vero in Mauritania fuisse respondit cum primo in auxilium Hyanisbes Rex Poliarchus exercitum exposuit & mox summis viribus Sardi venerunt. Bis deinde pugnatum referebat; tum Radirobanem a Poliarcho interfectum, quamque incondite Sardi ab Africa cessissent. Vix fidem faciebat Meleandro, qui Radirobanis casum animo volvens & felicitatem Hyanisbes, maxime tamen haerebat in nomine Poliarchi: illene esset sui servator, ille Lycogenis hostis, ille privato sub habitu sibi olim carissimus, sed & denique expulsus iniuria.
4. Neque minus Argenis (nam eadem omnia ab accersito mercatore acceperat) stupebat ad omnia, laetis quidem sed suspiciosis pluribus rebus tacta. Praecipue mirabatur quid Poliarcho tantum commercii esset cum Archombroti matre, ut despecta Sicilia eius praesidio vacaret. Ergo absenti aemulo & ignaro conficiebat haec bella, fidei & reditus immemor, dum foedam lacrimis sponsam omnis dies, omnis solitudinis locus exercet! Oderat ipsa amantem Archombrotum, non alia magis causa quam quod se Poliarcho ereptam volebat. Et ille eundem aemulum, oblitus amoris & odii, sic iuvabat ut deinde florentior procus in Siciliam rediret. Sed turbatum his cogitationibus virginis animum placabat Radirobanes caesus, proclivique in Poliarchum animo: "Forsitan ille, dicebat, non Hyanisbae sed mihi pugnavit, nec iuvari Archombrotum sed Radirobanem everti sic voluit. Nihil gratius accidere posse putabam quam si Radirobanes periret. Cumulaverunt beneficium dii ut Poliarchi maxime ferro poenas dederit." Inter haec oblectabat animum suum victoriae magnitudine qua Poliarchus celebrabatur, sperabatque confestim aliquid litterarum ab ipso accipere. Nam & commodum acciderat quod ille mercator vel non audiverat in Mauritania quanto ille periculo vulneratus iaceret, vel cetera Meleandro & Argenidi referens id ipsum neglegenter omiserat.
5. At vero cum Arsidas venisset ab Africa, ut certior, ita acrior motus principum mentes egit. Nam ille Poliarchi & Timonidis litteris Regi porrectis eadem, quae in iis nuntiabantur, longiori oratione exposuit maxime in Poliarchi laudibus haerens: quam late diceretur imperare; qualibus viris, quanta opulentia classem instructam adveheret; ut bene pugnasset in Sardos; iamque ex vulneribus convalescentem adventus Archombroti atque conspectus, ira, odio, aemulatione turbasset. Nec fuisse certamen dilaturos nisi intercessisset Hyanisbe furoribus, cuius precibus ambo dederunt ut vel Meleandro conciliatore redirent in gratiam vel in Sicilia potissimum odia exsequerentur. Ne inimicitiarum quidem causam multum Arsidas dissimulabat, quas sciebat & a Timonide esse prescriptas & a Boccho, ubi mox advenisset, offerendas36 in publicum. Cum vero adiisset Argenidem & omnia narrando extulisset (ut solent qui se credunt libenter audiri referuntque absentia) facile excussae suspiciones sunt quae virginem urebant. Omnis laetitiae Gobryas consors, captatis temporibus, nunc clam nunc publice conveniebat cum Argenide aut Arsida. Iisdemque diebus Bocchus adveniens quae Arsidas attulerat confirmavit.
6. At Meleander quicquid spei aut consilii post expulsum Radirobanem sumpserat omittens paene certam expectabat perniciem. Frustra non esse quod cum suis Gallis Gobryas in Siciliam venerat. Parva Lycogenem vel Sardos potuisse. Nunc Galliam, nunc Mauritaniam quibus armis aut copiis Sicilia sustineat? Sic dubius & fatis iratus iubet Gobryam vocari. Et ille tunc forte cum Argenide erat. Quae nihil dubitavit quin pater de Poliarcho interrogaturus illum accerseret. Nam super ea rerum novitate sciebat acerrime esse commotum. Monet ergo discedentem ne timide agat aut de suo Rege dissimulet; eo loci rem esse ut paulatim exui larvam oporteat. Forte qui vocando Gobryae missus erat retulit Regi eum loqui Argenidi & confestim adfuturum. Hoc quoque Meleandrum coeptae suspicionis pondere altius pressit. Tamen venientem Gobryam hilariter intuitus: "Quid tu, inquit, bone vir, tot diebus dissimulasti principis tui nomen? Cui mehercule tantum debeo ut me in ingratitudinis discrimen perduxeris, non hactenus passus eius gratia te melius haberi." Excusavit silentium Gobryas: neminem quippe ipso Meleandro melius scire non esse sui iuris qui ad principum amicitiam vocati sunt; timuisse effundere quod nesciebat an celatum suus Rex mallet. Addidit subito Meleander habere se a Poliarcho ex Africa litteras, quibus significabat se propediem adfuturum. "Sed hoc ipsum diu est, ait, quod resciebas, Gobrya, ideoque cum classe illum isthic oppertus es." "Immo, inquit Gobryas, nihil de tempestate, Rex, mentitus sum, quae me a cetera classe divulsit. Nec deinde aut meum Regem aut comites vidi. Hanc autem Insulam petii quia, licet incertus quo Rex tendat aut quid paret, ab eo tamen audivi navigationis suae ordinem praeter Siciliae oram dirigi oportere."