John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.

Capitulum XVI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XVI

1. Nihil amplius a Gobrya Meleander elicuit, eoque relicto solus in secreto conclavi diu animum variis cogitationibus vexavit. Cur scilicet Gobryam praemisisset Poliarchus, cur cum tanta ipse classe discessisset a Gallia, nisi vindicaturus bello Argenidem & fortasse volentem? Num ea spe hactenus illa despexisset Archombrotum? Num ipsa hos motus excivisset a Gallia? Litterae Radirobanis, Selenissae mors, & Theocrine, & Pallas ingerebantur trepido animo & in calamitatis fastigium filiam denique timenti. Repetebat etiam animo virtutes Poliarchi, sibique praestitam tanquam a virgine opem & omnia genero digna. Pudore deinde quod eum eiecisset, quod non sine periculo abire passus esset, illum amare verebatur. Nam & illi iustum sui odium aut despectum inesse credebat. Denique si affinem eum vellet, praeter famam levitatis nunc respiciebat ad patrias leges (haec cum Gallicis Regibus vetantes connubia), nunc ad Archombroti potentiam, Mauritaniae viribus & Siculorum favore eximii37. Nec cum filia iurgari distulisset, sed adhuc ignarus quid molirentur dii, ne eum qui sibi e duobus gener debebatur offenderet, tenuit iram&emdash;nisi quod semel indignanti excidit: "Expectas, mea filia, Poliarchum, quem oppido parum amas, cum nisi suo aut Archombroti sanguine foedatum nolis aspicere!" Illa praeparato silentio atque vultu ea verba sic tulit tanquam non intellegentem praeterlapsa. Cleobulus vero atque Eurymedes & ceteri optimatum haud parum de consiliorum sagacitate remiserant, si quid noxium struxissent Archombroto Regem reveriti, nec dubii se in Poliarcho violare Argenidem. Timebat Gobryas ne tanto in motu abire iuberetur a regia. Anticipata igitur necessitate exilii tanquam suas triremes curaturus ad eas revectus est38 habuitque, ut cum Argenide convenerat, in statione dispositas.

2. Inter haec Poliarchus propitiis ventis ferebatur ad Insulam. Prima Lilybaei cacumina se venientibus aperuêre, & mox remis inter hilares militum tonsarumque clamores crebrius actis certius terra innotuit. Denique circa Aegusam insulam sistitur classis, incerto Poliarcho an Syracusis an versus Epeircten esse quaerendus Meleander. Sed missi Lilybaeum qui certa referrent Panormi esset Meleandrum renuntiant. Drepanum igitur versus aguntur triremes, superatoque Agathyrso prope Paconiam insulam Gobryas cum suis navibus exceptus est. Has enim ad omnes Regis motus circumagebat, si quid Argenis imperaret praesto futurus. Opportunissime repertum non aspectu Poliarchus, non amplexibus satiabat; nunc ille amplecti genua, nunc manum venerari, regem incolumem atque victorem tenere adeo laetus ut non militia, non aetas aut sexus lacrimas cohiberet. Coeperat quoque gratulari victoriam amicorum praecipuis, cum diversum revocans Poliarchus rogavit illic egisset; num in Siciliam intrasset pace Regis; num vidisset, num adiisset Argenidem; quid tunc denique in Insula aut consilii esset aut virium. Ille a principio rem totam exorsus varia voluptate perfudit Regis animum, nunc extollendo fidem Argenidis & caritatis constantiam, nunc belli Africi famam, quae illic inclytum apud omnes victorem fecisset. Sed addebat Meleandrum, quamquam ad benevolentiae speciem se cogebat, non tamen simpliciter amicum videri; seque consilio Argenidis rediisse ad classem & ea litora observare. His monitis instructus Poliarchus & maxime de Argenide laetus e vestigio anchoras iecit, illic certus Archombrotum ex foedere opperiri. Nam is sensim classe divisa lato in mari etiam a conspectu abiverat.

3. Qui primi de navibus Poliarchi ad Meleandrum nuntii fuêre fidem aegre fecerunt tot naves, tantum belli apparatum cum eo advenisse. Et sub tantae tempestatis discrimine parum litteris Hyanisbes credebat pollicentis innoxium fore exercitum. Magis mulieri irascebatur, quae ab oculis suis avertisset hoc bellum mandassetque Siciliae. Accersit deinde Argenidem nec iam invidiose, sed anxie, rogat bellumne in Siciliam illis armis instructum sit; se enim satis scire nihil ea invita vel inscia Poliarchum moliri. Illa nec se adeo Poliarchi consiliis mixtam respondit nec, quod sciret, Poliarchum Siciliae esse infestum. Ceterum quamquam ad dissimulandi prudentiam sexu & negotiis facta exundantem tamen laetitiam non satis capiebat, hoc uno macerata quod cessabant vicina auxilia, nec cum exercitu Poliarchus veniebat ad regiam. Nihil enim iam aut breve aut celere erat impatientia morae confectae.

4. At vero Archombrotus, tanquam Regem conventurus Syracusis, iam paene ad Pachynum processerat cum intellecto errore vela retro ad Lilybaeum egit. Huius quoque mox viribus ad Meleandrum perlatis eum novus ac propior metus incessit. Hinc furere amantem Poliarchum; hinc Archombrotum Mauritaniae viribus auctum redire ad nuptias. Sat constare nihil ad mitiganda iurgia profuisse quod Poliarchus pro Hyanisbe in Radirobanem pugnaverat. Nam si ideo reconciliatione iunxissent aemulas mentes, non utique cursu diviso ab una Mauritania in Siciliam navigaturos. Ergo tristi discrimine lacerandam sub insania utriusque Siciliam, vel saltem imbuendum mutuo sanguine mare, Argenidemque parandam alterutrius naufragio! Quae Scylla, quae Charybdis tot unquam funera hausisset? Feralem post tot odia & omnibus gentibus ominosam tantorum cruore principum fore Siciliam. Num denique aut ipse Poliarchum sanguine Archombroti perfusum posset aspicere, aut Argenis amare Archombrotum Poliarchi spoliis gravem? Iura deinde gentium invocabat quod de filiae nuptiis statuendi sibi libertas eriperetur, quod affinitas, quod amicitia peteretur vi, armis, ingratiis. Tantis in malis tamen regni habenas in totum non reliquit. Statim ad se proelio idoneos cum armis praecepit coire. Naves praeterea obiecit portui ut defensionis saltem species esset. Sed praecipuum fiduciae in se ipso & Argenide erat. Nam & omnia se ab Archombroto impetraturum credebat nec vero obstiturum Argenidi Poliarchum.

5. Inter hos motus relatum est Regi naves Archombroti admotas Poliarcho ea pace stetisse, tanquam si una haec classis fuisset. Vix credenti nuntiatur esse in portu legatos, qui ab Regibus Poliarcho & Archombroto venire se dicerent. Namque ubi ad Paconiae oram Archombrotus Poliarcho suas copias coniunxit, Siculi qui simul navigaverant festinantes in patriam flagitaverunt quidem illico agi ad portum, sed uno consilio uterque Rex vetuit ne qua navis a classe discederet. Ipsi in lembo Gelanorum & Micipsam ad Meleandrum miserunt. Obstupuit ille ab his simul principibus legatos venisse. Ea res quoque turbavit Argenidem. Igitur aemulis convenisse? Tanta lite cessisse alterutrum? Uter suam gratiam in liberanda bello Sicilia facere voluisset? Quo foedere quave lege haec dirempta odia essent? Regem quoque vocari Archombrotum adhuc insolens auribus erat, timuitque Meleander ne fatis cessisset Hyanisbe. Et is quidem laetior erat spe pacis iniecta. At non Argenidi constabat quid doleret gauderetve, nisi quod metuebat haec pacta, coeperatque vereri ne de suis nuptiis illi arbitria fecissent. "Quid autem, cogitabat, si ut vile aut facile pignus me sortibus permiserunt? Quid si ad Archombrotum reiecta sum?"

6. Ubi vero cum Micipsa Gelanorus ad Regem pervenit, tunc filiae colloquentem omnium oculos avidissima in eum expectatio convertit. Et Rex utrumque amplexus est, statimque Gelanorus (nam honori Galliae datum ut ante Micipsam loqueretur): "Poliarchus Galliae Rex, inquit, & Archombrotus Sardiniae tuo in mari cum classibus, ô Rex, ad Paconiam insulam haerent, miseruntque nos oratum ut tanquam amicis subire portus liceat & in tuum conspectum una venire." Adiecit deinde Micipsa non expectaturum fuisse Archombrotum ulla fidei pignora aut legationem praemissurum, nisi quod ita res erat ut neque rite Siciliam tangere neque Regem posset adire nisi comite Poliarcho. Respondit Meleander patere amicis Siciliam; succederent portubus quos ex Insula tota mallent; se in extremo litore excepturum venientes aut obviam quoque navigantibus iturum. Retulêre ilicet ambo legati suis Regibus fore gratissimum si, occursu omisso, eos ipse maneret in regia. Tum Meleander: "Renuntiabitis ergo Regibus vestris hoc me illis etiam dare, ut officium potius meum quam eorum mandata neglegam. Debebam vel ad Paconiam occurrere, at quando sic iubent, huc illos opperiar." Tum Gelanorus: "Est praeterea, inquit, quod nomine mei Regis efflagitem. Eum aliquot Siculorum inimicitiis esse infestum ipse, Rex, nosti. Nunc ut tuto huc commeet petit exercitum suum in Siciliam admitti. Nihilque milites nocituros regia fide spondet." Exhorruit Meleander renovata utcunque iniuriarum memoria. Simul vires in regnum accipere&emdash;incertum an sat amicas&emdash;eo gravius formidabat, quod armato Poliarcho quicquid strueret quicquid optaret nihil negari nisi caedibus & discrimine poterat. Sed & peiora instare videbantur si ipse ad bellum vix paratus & de Argenidis fide iam dubitans infitiaretur hanc veniam instructissimo Regi & forsitan ita belli causam quaerenti. Ergo metum alte recondidit & quo prolixior humanitas esset: "De commeatu etiam, inquit, providebimus, Gelanore. Neque me sine militibus putabo quamdiu Regis amici exercitus in Sicilia erit." Quaesiit postea cur Archombrotus Rex Sardiniae appellaretur & an valeret Hyanisbe. Multa quoque Gelanorum de victoria & vulneribus Poliarchi percunctatus est, verbis maxime humanitati & laetitiae accommodatis. Argenidi, praeter quaedam vulgaria, nihil publice Gelanorus dicere debuit, nec privatim ad eam aditus fuit, quamquam anxia & salutis incerta saepissime in respicientem intuebatur. Tempore denique constituto ut inde quarto die, si venti paterentur, Poliarchus & Archombrotus venirent, legati repetunt lembum, eumque omnibus remis in Paconiam concitant.





37 eximii (i.e. Archombroti) 1627, 1634, 1659, 1664b, 1673; eximium (i.e. Poliarchum affinem) edd. pri. et sec., 1664



38 revectus est edd. pri. et sec., 1627, 1634, 1630, 1664; evectus est 1659, 1664b, 1673



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License