IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Perplexa interim Meleandro omnia erant, & Argenidi nihil magis addebat animos quam quod Poliarchus cum exercitus robore admitti petierat. At Rex nihil aerario, nihil commeatibus parcendum arbitrabatur, sive amicus veniebat Poliarchus, digna pompa culturus tantum Regem, sive suberat aliquod nefas, saltem magnifice periturus. Itaque omnis generis cibos & cetera39 a mari venientibus solatia convehi iussit. Quae autem in suppellectili pretiosissima erant regiam ornavêre: aureis & eburneis lectis, tapetumque coloribus, & egregiis ex aere vel argento simulacris. Populum qui ad eventum atque spectaculum Panormum confluxit anguste moenia capiebant, et cum regiam publice ornari aspicerent, hominum ingeniis ad lasciviam pronis ignari quid gauderent curve timere desiissent, repente in laetitiam effusi sunt. Quae cuique divitiae ferebant templis sacra. Alii extis pleni, quibus opulentiores litaverant, per ludos & choreas diis gratias agere se credebant. Nec aversatus est Meleander hos temere exsultantium ludos, utique omnia captans compulsusque in tanto tumultu ad laeta aut tristia, ex superstitionis arbitrio.
2. Quarta dies illuxerat & procul antemnae visebantur venientium Regum. Eurymedes & Arsidas a Meleandro cum navibus ad utrumque dimissi auxerant classem. Litus proceribus & populo plenum tanquam deos ea pompa adveheret. Sed non praetoriae naves ad portum primae appulsae sunt. Tunc portus viginti stadiis distabat ab oppido. In eum Gallici exercitus partem Gobryas tribus vix horis explicuit. Sex armatorum milia fuêre. Mauros quoque ad duo milia Micipsa adduxerat. Stabant per cohortes & vexilla tanquam in aciem irent, armis instructi nisi quod galeis ut plurimum capita nudaverant. Tandem regia navis Poliarchum Siciliae dedit; qua tacta, veluti genio terrae graviores affectus inspirante, iam propiori spe metuque paene ad oris mutationem exhorruit. Ceterum in summa arena expectavit Archombrotum, qui non integra hora serior in idem litus descendit. Aderant a Meleandro equi, in quos ambo ascenderunt regio cultu eximii. Poliarchus gentile sagulum multo colore variatum braccasque gestabat propemodum sub gemmis latentes. Aureus torquis cervicem laevumque humerum cingens eburneam gladii vaginam fibulis gemmeis tenebat. Lacertos aliqua parte nudos colebant armillae recocto auro fulgentes. Verticem propexa & rutila caesarie vel sine alio cultu placiturum insuper regia fascia ex murice auroque revinxerat. Super haec eminebat oris decor & amoenae gratiae genius, cuius virtute omnes ipsius motus, omnes nutus placebant. Ergo populus in illum intueri, plaudere multi, & qui eum in privato habitu vidisse meminerant, se ipsos accusare quod iam tum non deprehendissent indolem illam nisi Regibus a diis non tribui. Cum vero & ipse Archombrotus evasit in equum, vix forma deterior aut fortunam minori spiritu implens, amictuque insignis quem Mauri regium habebant, incerta ac prope divisa aliquandiu studia fuêre, moxque votis meliori praesagio confusis, utrique mirabili consensu applausum est.
3. Ibant ergo tanquam rixarum immemores, suis & Siculis proceribus medii, longa militum longiorique populi turba viam praeeunte atque claudente. Quicquid a portu ad urbem itineris erat, intuentium & comitantium series uno examine obtexit. In urbe matronae virginesque fenestras impleverant, mixtis pueris, quibus ad spectaculi tanti memoriam animos aut subito metu aut laetitia pulsabant. Humanissimi Reges, memoresque qui eos sic colerent haud esse suos cives, non deerant salutando, non oculos atque manus ferendo ad populum, donec in regiae vestibulo Meleander apparuit. Hunc ad se pedibus properantem ubi simul conspexêre, de equis desilierunt. Excusantem deinde quod non praesto ad portum fuisset, neque vero id se dedisse superbiae sed eorum legatis qui quo progrederetur praescripserant, ambo lenissima oratione vetant in iuvenes & iam olim hospites superfluo cultu esse. Gratulatus deinde Poliarcho victoriam & Archombroto Sardiniam, perplexe querebatur quod olim passus esset tantae Galliae Rex privatae se sortis in Sicilia haberi.