IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Iam ad aulam pervenerant invitabatque hospites Meleander ad solia, quibus excepti colloquerentur. Sed illi tunc rati advenisse gerendae rei tempus sustinuêre ambo gradum, porrigensque Meleandro Archombrotus litteras matris postulavit ut eas extemplo perlegeret; prius enim acquiescere se non posse. Idem & Poliarchus rogavit. Rex miratus quid hae litterae haberent tam celeriter procurandum, gemmam solvit & prolixas exorsus est. Neque mora, Poliarchi & Archombroti anxios vultus haud parvae perturbationis notae percurrere coeperunt. Quippe illos codicillos uterque tanquam propria fata spectabat. Si setius quam promiserat Hyanisbe res cessisset, si aut nulla foedera aut ingrata offerrentur, iam comparabant se ad iurgium; iam arma, iam furorem animis praecipiebant. Arculam quoque (ita mater iusserat) Archombrotus Meleandro simul cum litteris obtulerat, quam olim Poliarchus vindicaverit a peiratis. Neque multum ex epistola Meleander legerat cum attoniti instar nunc se ipsum coepit affari; nunc in Archombrotum mittere oculos, repetere deinde epistolam, morarique in omnibus. Pusilla erat clavis inclusa litteris&emdash;ea scilicet qua reserari arculam oportebat. Eam Rex avide manu tenens perseverabat in lectione epistolae. Nihil amplius Poliarchus vel Archombrotus dubitabant quin aliquid magni efficacissimae litterae afferrent. Tandem ad mensam vicino parieti applicitam Meleander accedit solusque curiose in aperta cistula recognoscit quid lateret. Aliquot epistolae inerant, quas ille perlectas cum suspiriis & fletu osculabatur. Anulus quoque & arcanae rei pignora quaedam ipsi notissima fidem seni faciebant vera scripsisse Hyanisbem.
2. Ergo victus magnitudine improvisi affectus, simul a Poliarcho petit ut excuset necessaria quaedam arcana breviter exsequentem, simul mirantem Archombrotum rapit familiarius ad eandem illam mensam & oculis litteras Hyanisbes obiicit. Quas ille dum legit, Meleander in eius collum effunditur, moxque iuvenis obiectus ad genua confusione oris, alioque quam solebat venerationis genere omnium qui astabant mentes permovit. Praecipue Poliarchum scena illa turbabat. Videretne aemulum suum ad amplexus & omnia intimae caritatis indicia acciri? Staret ipse interim neglectus Meleandro relictusque scilicet qui colloqueretur Eurymedi? (Is enim officii causa paulatim ad illius latus accesserat, dum Archombroto Meleander loquitur, ne indecenter in media aula solus ille Rex esset.) Haec tumide agitanti ingens ad saevissimam indignationem pondus accessit. Nam admonita Argenis a patre se vocari intrat cenaculum, cumque Rex aliqua venientem docuisset quae percipi a remotis non poterant, sponte ipsa cervicem Archombroti petentis osculum utraque manu iunxit. Miscuêre deinde lacrimas, quas gaudio esse expressas ex reliquo vultu scires, dextramque tanquam in fidissimi amoris sacramentum in cupientis Archombroti manum inseruit.
3. Iam vicerat furor Poliarchi patientiam, eratque impetus haec invisa sibi gaudia turbandi. Ignarus quos peius devoveret, Hyanisbem, Meleandrum, Archombrotum, adhuc aliquid amplius irascebatur eminente rabie in Argenidem, quam ulcisci saltem illata sibi morte decreverat. Et ut omni sermone celerior est cogitatio&emdash;praesertim irata&emdash;multa ille atque atrocia brevissimo tempore animo suo complexus est. "Hanc igitur mihi gratiam retulit Hyanisbe, per mea meorumque vulnera incolumis? Patebam incautus venenis; eius medicos adhibebam aegritudini meae; sed noluit me perire, nisi ante contemptus & coram violatus non abiudicatam modo sed fascinatam Argenidem in sui filii collo adspicerem. Misisti me ad istius mortis atrocitatem, venifica? Hae sunt litterae, haec promissa, haec concepta in Penatum Deorum auribus sacramenta? Stolidiorem me, qui fidem expectabam in Africa! Sed non inulta fefelleris. Contraham tecum certamina, contraham hercule ad internecionem tuae gentis. Quid cogito amens, & longorum solatiorum spem tanquam victurus sollicito? Nonne vides quos perire illico&emdash;sed tecum&emdash;oporteat? Ibo, & carnifici illi adimam spiritum, qui per meam victoriam Sardiniae regno potitus etiam hymenaeum occupare non dubitat, & inverecundae Argenidi saltem eius sanguine ruborem faciam. Tum malignum hunc senem, hanc larvam, hanc fabulam obtruncabo, priusquam ad auxilium ulli procurrant. Simul ipsi Argenidi, Argenidi, inquam…" Haesit miser in cogitatione decreti crudelis. "Sed quid attinet virgini amenti sanguinem mittere? Melius flagitii sui memoria & meo vulnere morietur. Aperiam meum pectus &, ubi cruore exundabit, iniiciam me totum in furiarum omen trepidanti. Nam nisi mori sic vellem, possem excire meos milites; possem haec tecta incolumis in hostium capita effundere. Sed vivere nolo, ne reconciliari possim Argenidi."
4. Haec & similia furoris consilia agitandi spatium fuit, dum primae amoris blanditiae Meleandrum, Archombrotum, atque Argenidem per ceterarum rerum oblivia trahunt. Praecepsque & obfirmata ad facinus mente iam tangebat capulum, cum numina tam foede errare insontem non tulerunt. In ipso igitur articulo ignarus harum furiarum Meleander ad illum accedens: "Ignosce, inquit, hospes, quod nos ab officio tui colendi paulisper insperata avertit laetitia, quam non minus forte gaudebis quam me modo & Argenidem vidisti. Veni mortalium carissime, felicitatis nostrae compar, & intellege quid hic dies de te meruerit." Mutatus hoc sermone Poliarchus & in tanta varietate affectuum nescius quid expectaret sentiretve, non repugnavit ducenti Meleandro. Ubi vero propter Archombrotum & Argenidem constitêre, tum Meleander iam non adeo pressa voce, ut circumstantium proximi non audirent: "O fecundum, ait, hunc diem! O meae senectuti propitium, quam antea in una filia acquiescentem duobus & talibus liberis auxit! Absit Caelitum invidia. Quis me mortalium fortunatior aut cui pretiosius debeat esse id pauxillum vitae quod superest? Ergo per tot ambages, per tot minarum tormenta erumpens industria fatorum haec mihi praesidia, haec decora familiae parabat? Desine Archombroto irasci, ô hospes, ô maxime Regum, & quod utroque praestantius nomen est, Poliarche. Diu est quod sensi odia vestra. Uterque amabatis Argenidem; utriusque erit Argenis. Huic enim, quem40 genui, in sororem affectus durabit. Tibi autem, nisi aliter sentis, eam uxorem despondeo. Nam quod a Siciliae hereditate excidit agnito fratre, nihil minus ut te novi, aut tu amabis, aut Regina haec erit. Quippe Sardinia & quicquid Radirobanis fuit (quod deinde & passus es Archombroti esse) hanc in dotem sequetur. Ita mecum filius meus constituit. Tu, Archombrote, prior omnem inimicitiam eiura, & Regi Poliarcho sororem tuam trade."
5. Putasset hoc quisquam? Archombroto conciliatore dextramque puellae admovente, invitabatur ad Argenidis nuptias Poliarchus, qui in tali fortunae ludo cunctabatur credere se esse felicem. Erubescebat quoque Argenis, & modo, dum obstabant votis bella vel pater, tam viriliter audax, tam prope contumax in parentem, & secutura Poliarchum quocunque iuberet, nunc facilibus rebus se virginem esse meminerat. Poliarchus simul virgini manum dare, simul gratias agere Meleandro, etiamque mirari qua ratione Archombrotus tam subito evasisset Argenidis frater. Tum ut fit in magnis & repentinis rebus, omnes sine ordine simulque loquebantur. Redibat iuvenibus mutua inter se gratia, quam olim auspicati apud Timocleam fuerant. Senex cum virgine receperat spiritum & principum alacritas se in intuentes diffundebat. Stabant nunc proceres silentio defixi, nunc confusis inter se vocibus aulam implebant. Plures quoque ad famam intraverunt. Nec ingrata Meleandro frequentia fuit. Nam tantas res tamque publicas ab omnibus sciri intererat. Itaque clara voce quamque in sene impetus gaudii fortius pulsabat: "Optimi cives, inquit, & hospites quos hic dies in multiplicis foederis sanctitatem coëgit, agite omnes, gratamini Regibus vestris, & quod superest lucis inter sacra impendite. Venire in crastinum universos iubeo ad aulae vestibulum. Illic & populus praeterea & milites implebunt contionem, ne quis deorum consilia ignoret, qui nescio an aliis unquam verius quam nobis indulserint. Vos tamen & censeo aequum iam nunc compendio tanta gaudia praecipere. Comperi Archombrotum ex me genitum esse. Hunc mihi uxor inscio peperit. Regi autem Poliarcho filia mea nubet. Ite laeti & omnium pulcherrimum diem, si lubet, pervigilio vocate41. Ego interim cum genero & filio quae in rem sunt constituam."