John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.

Capitulum XIX

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XIX

1. Sic dimissis proceribus Poliarchum in interiorem regiae partem duxit, ea vespera inter carissimorum consortia exsultaturus. Quae tum vota singulorum, qui sensus fuêre? Castissimae Argenidi aderat fructus constantiae, perviceratque tot malis ne qua videretur optima sorte dignior esse. Poliarcho iam aemulationis, iam aegritudinis oblito iucundissimum erat traduci soceri risu, quod osculis invidisset quae Argenis Archombroto sororia caritate posuerat. Utrumque praeterea Meleander ridebat, nunc generum Archombrotum, nunc Poliarchum Theocrinem vocando. Et ab Argenide quaerebat Archombrotus quid se agnito laetata potissimum esset, an quod fratrem se haberet an quod sponsum non esset habitura? Inter hos iocos vix quicquam negotiis permittebat hilaritas. Ipse Aneroëstus supercilium posuerat audebatque laetari, & quamquam in subhorrida veste Regis in modum a Meleandro & Argenide colebatur. Pauci erant ex secretiori cohorte amicorum tantae remissionis conscii. Tamen Aneroëstus, Ibburranes, Dunalbius cum Regibus cenaverunt. Gelanorus, Arsidas, Gobryasque intererant. Maurusque Micipsa & cum Cleobulo Eurymedes. Nicopompus bis a Rege vocatus paulo serius venit, nam condendo epithalamio secesserat. Una porro ex matronis Timoclea Argenidem comitabatur. Hi propemodum soli Regibus ad eam cenam ministri fuêre. Et omnibus quidem praecipuus de Poliarcho erat sermo: ut amasset; ut tanquam suae sortis oblitus adiisset pericula, ignotus, prodigus sui, nec a fortuna nec ab hostibus tutus. Unde is ardor quaeve initia ad tantae constantiae amorem fuissent? Ille vero avidissime audientibus referebat se de Argenidis forma atque virtutibus multa inaudisse in Gallia; hinc subiectos iuvenili animo stimulos, quos tantae indolis admiratio&emdash;aut verius ipsa fata&emdash;sensim auxerunt. Ac cum sciret spem connubii Siculis legibus intercisam quae Gallicas damnabant nuptias, hoc velut obice irritatam cupiditatem acrius exarsisse, et se quidem simulata pietate in deos externos, quasi eorum templa peteret, solum cum Gelanoro (qui quamquam ingenuus sponte liberti personam induerat) navigavisse in Siciliam, eo consilio ut praesens agnosceret essetne par famae Argenis & eo bello digna quod ipse in Siculas leges meditabatur, si illâ (ut aliquando fore sperabat) obsequiis suis demeritâ eae solae morarentur felicitatem suam. Cum vero Siciliam intravit, ne usurpare quidem oculis virginem licuisse, quam scilicet munimentis arcis inclusam nefas erat a viris tunc conspici. Hinc felicissimae temeritatis consilium se sumpsisse ut muliebri stola virginem simularet, ut Selenissae imponeret appellareturque Theocrine. Cetera narraturum adiuvit Meleander, inter risum stuporemque repetens memoria quam ille omnia similis puellae venisset; quam lacrimabili fabula elicuisset suam, aditumque invenisset ad Argenidem; qua denique virtute, quo robore domuisset sicarios qui in arcem intraverant, & de Theocrine facta Pallas fuisset.

2. A Poliarcho deinde ad Archombrotum sermone traducto plurima quoque in eo mirabantur. Ergo ille debebatur Siciliae princeps, insciusque quem coleret Meleandrum amaverat! Ut diu Hyanisbe habuisset rem secretam! Ut tempori retexisset! Quam similem repertis ad aurium voluptatem commentis dii hunc contextum rerum dedissent! Eos interim docebat Meleander suum in Africa coniugium &, quantum fas erat per praesentem laetitiam, ingemiscebat uxori defunctae. Saepiusque & per partes cuncta narrando ea ipsa digerebat quae postridie in contione dissereret.

3. Multum noctis processerat cum a cena recessum est. Ubi prope ortum sol fuit, quotquot Panormi erant impediti frondibus caput confluxerunt ad regiam. Angusta multitudini atria erant. Hi in muros evasêre aut subitaria theatra impleverunt. Alii applicuerant scalas, quibus plus iusto oneratis haud paucae defluxerunt in subiectos. Ad ipsas palatii fores exiguae scenae species paene ad altitudinem hominis attollebatur. Illic Regum suggestus eminebant, duo quidem fronte aequali, quibus Poliarchus & Meleander sederunt; totidem paulo interius ad latus recesserant, Archombroto Argenidique ornati. Postquam Reges praebuêre se populo & praeco plausum compescuit, nonnihil moratus Meleander: "Si quid ominosum, inquit, afferrem, optimi hospites atque cives, arte aliqua esset opus & veluti condimento, quo istud apud vestra mitigarem ingenia. Nunc quid opus est anxia eloquentia commendare deorum munera, quae ipsi tantopere ornarunt? Affero vobis laetitiam, Regibus gentibusque pacem ac foedera, hostibus nostri nominis pavorem, tumultus, exitium. Nec vos credo haec ipsa, ad quae audienda convenistis, ignorare. Aliquis deus & ipsa (si quod numen habet) Fama haud dubie sparsit in vobis celebrari hunc diem filiae meae nuptiis cum Rege Poliarcho, & veluti altero natali filii mei." Flexaque cervice in assurgentem Archombrotum respexit. "Quem cur tamdiu ignorarim, cur nunc demum agnoverim, operae pretium erit, cives, & vos quoque cognoscere. Accipe Reginae Mauritaniae litteras, praeco, & quantum voce vales publice recita." Tum praeco traditam epistolam in hunc modum exorsus est.

4a. Regina Hyanisbe Regi Meleandro salutem.
Tua virtute an vitio dicam factum, ut ante hunc diem non censerem gaudium tibi dandum, quo nunc mirantem impertiar? Nam & vitio duco quod cum Anna mea sorore nuptias me celatam voluisti, nec deinde ea extincta quaesiisti an inde tibi aliquid superesset. Virtutem porro tuam sic colui ut tradere tibi stirpem noluerim, nisi experimento prius capto an te digna adolesceret. Nunc cum omnia generi consentiant, aperiendum est quod tot annis apud me continui.

4b. Cum sororem meam Annam tibi occultis nuptam auspiciis apud nos reliquisses in tuam Siciliam iturus effluxissentque menses quibus ipsa crescentem uterum varia arte celavit, tandem coepit acriter aegrotare. Nos alium morbum ratae inutilia ferebamus remedia. Sed illa mortis omen concipiens, ita me solam affata est: "Ignosce, mea soror, non aliam deprecanti quam silentii culpam. Meleandri Siciliae Regis uxor sum. In partu iam laboro nec incolumis, nisi dolores fallunt, enitar. Si quid ex me natum vivet, tuum arbitrium esto, soror, vel alere vel patri transmittere. Mallem tamen secretum asservari, ne me populus matrem prius quam nuptam intellegat. Ceterum supprimendi foederis nostri causae variae fuerunt: tum quod Numidam Cyrthum, importunum mihi procum & vi forte usurum metuebamus; tum quod Meleander regia pompa, quam ornaturus discessit, sibi me iungi concupiit; denique miseram me pudor tenebat, quem heu! timeo etiamnum & loquendo ne violem. En, soror, ad pulvinum coniugii leges ipsius Meleandri manu scriptae, quibus & ego meo nomine apposito addidi fidem. (Simulque tabellas tradidit.) In ista autem pyxide sunt arcanorum nostrorum consciae notae, aliquot litterae anulique, & ex utriusque crine armilla. Cum haec ostendes, sciet me tibi omnem rem credidisse." In ipso sermone vocem amisit.

4c. Ego refectam solata paucas fidissimarum matronarum advocavi, & sedulo quae necessaria erant curavimus. Sed vincebat artem dolor. Peperit tamen filium, quem oculis viventis admovimus. Petii deinde an cogere vires posset ad brevissimam scriptionem, nescio quo numine ad res quas hodie agimus iam tum meam curam instituente. Fecit illa & in tabellis exaravit se mori, se filium tuum mihi relinquere. Agnosces manum illius, ô rex, quamvis litteras male ductas morbi tremor confuderit. Nec multo post inter meos complexus extincta est. Quattuor omnino matronae mecum erant. Ego cuidam Sophonemae, cui apud me potissimum fides erat, infantem permitto: ageret eius curam; nutricem inveniret ignaram quem aleret. Verita quoque ne quid ex tot consciis ulla effunderet, per eandem deinde Sophonemem ceteros fallo, ut crederent infantem obiisse. Inter eosdem dies frater Iuba decedens reliquit mihi regnum, & vir Syphax, fatis quodam agmine in nos ruentibus, vita functus est. Ego tot luctibus plena non tui, Meleander, non sororis oblita sum. Praegnantem me fingo, deinde posthumum edere mentior adiuvante eadem Sophoneme. Supponi tunc mihi tuus non potuit, nam non convenisset tot mensium infans puerperae. Sed commodum foetum Sophoneme cunis inseruit, quem deinde meo iussu alendum abvexit. Ego simulans fascini metum, vetui ne quis ultra nutrices unamque Sophonemem filium meum inspiceret. Ita biennio circumacto facile fuit Hyempsalem tuum (ita moriens mater appellavit de nomine avi) tanquam ex me natum ostendere. Huic me deinceps, huic & regnum servavi. Nullae me impulêre ad nuptias vicinorum Regum preces.

4d. Postquam annorum viginti trium fuit, apud illum commendavi virtutes tuas; hortata sum, ut in rudimentum regnandi ad te profectus animum suum formaret ex tuo. Et haec facilius effecturum si omitteret suae fortunae insignia nec pro matre me iactaret, ne indulgentia tua & ceterorum adulatio crudam illam veramque virtutem auferret, quae saepe, principibus viris negata, privatorum discrimina & fortunam nobilitat. Obsequens dicto ivit & mirum est adeo placuisse, ut magnus Rex filiam novissimo coniugio susceptam, & in qua liberorum summam credebas, ei velles despondere. Cum id mihi nuntiasset, quamquam illius virtute & genio tuo laeta, qui fecerat ut adhuc ignotum filium amares, tamen ad incestarum nuptiarum omen expavi, ne frater sorori iungeretur. Adhuc me alia pericula terrebant, Radirobane in Africae perniciem cum exercitu veniente. Igitur nostro Hyempsali, quem Archombrotum appellatis, ita scripsi ut nuptias iam apud vos, ut audio, constitutas differrem & ipse ad auxilium meum accitus cum classe veniret. Sera tamen fuissent auxilia nec invenisset quam iuvaret, ni Regem Poliarchum cum Gallorum suorum exercitu nobis tempestas dedisset. Huius virtute opima Radirobanis in Martis nostri templo sunt.

4e. Sed paene tristiora fuêre apud nos pace quam bello discrimina, Poliarcho atque Hyempsale saevissima aemulatione ardentibus. Causa odii tua Argenis, cuius nuptias uterque supra humanae cupiditatis morem ambit. Intellecto filii tui errore ab iis impetravi ne prius furiosa lis ad ferrum perveniret quam tibi tradidissent has litteras. Illico utrumque voti compotem fore&emdash;quod ita demum erit, si tuum filium agnosces & Poliarcho Regi, quo propior factis deorum & virtutibus hodie nemo vivit, filiam tuam dabis uxorem. Dotem ex tuis vel meis rebus ei dicas permitto. Sicilia, Mauritania, recensque incrementum Sardinia satis erunt, ut & filius opulentissime regnet & gnata pro genere & sorte collocetur. Mitto in arcula quicquid arcani mihi soror moriens reliquit, inter cetera ultimas ad te litteras, quibus se superstite filio exstingui significat. Quae omnia ipso hoc anno tantum non perierunt. Arculam (proh nefas!) rapuerant peiratae. Sed Rex Poliarchus caesis latronibus mihi inviolatam restituit. Ita pro parte huic etiam filium tuum debes; debeo ego regnum iamdiu tuo Hyempsali destinatum. Praeter Argenidem nihil ad haec opera mercedis est. Vale, & felicitate, quam dii faciunt, senium tuum oblecta.

5. Longissimas litteras raucus praeco vix absolvit; lectionem42 confusae in populo voces secutae sunt. Plerique audierant; alii quaerendo rogandoque peritos turbabant. Multis quoque litterae erant obscurae, quod futurum haud dubius Meleander coepit has ipsas alia oratione exponere. Historiam suae iuventutis repetiit: ut patre iubente uxorem olim duxisset Brutiorum principis filiam, quae sexennio nupta ac sterilis decesserat ex vulnere quod de equo inter venandum lapsa in stipite accepit. Tunc se tricesimum quintum aetatis annum egisse patre adhuc superstite. Eadem tempestate regnasse in Mauritania Iubam Siciliae amicum, ad quem cum paucis comitibus profectus est avertendi luctus causa, quem mors uxoris faciebat. Deinde memorabat duas sorores Iubae fuisse: seniorem Hyanisbem, Syphaci potenti illic viro collocatam; Annam iuniori nomen fuisse, eamque habuisse ex Numidia procum, qui Cyrthus dicebatur, tantarum virium hominem ut hunc Iuba, quamvis sibi non probatum, timeret offendere. Se interim Annae amore correptum virginique illum Numidam exosae43 placuisse. Secretis ergo foederibus consensisse utrumque in nuptias, eaque admonente contrahendas in Sicilia vires priusquam huic Numidae palam obstaret, se navigasse in patriam. Et illic, ne promisso tempore in Africam rediret, patris funere fuisse tardatum. Inter has moras de Annae interitu audivisse & omissa Mauritania amavisse Siculam virginem, patruo suo genitam, ex qua nata erat Argenis. "Cetera ex Hyanisbes epistola habetis, optimi cives, ut ipsa fratri Iubae in regnum successerit, ut hunc mihi filium Anna pepererit. Veri pignora in obsignata arcula misit, mihi quidem maximo praeteritarum rerum sensu recognita."





42absolvit. Lectionemedd. pri. et sec. 1630, 1634,1664; …absolvit cum lectionem1659, 1664b, 1673



43 exosae 1630, 1634, 1664b (sensu activo); exoso edd. pri. et sec, 1627, 1664.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License