IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannis Barclaii Argenis. Liber V. Capitulum XX | «» |
1. Tum in Poliarchum intuitus: "Te vero, maxime Regum, inquit, quo nomine compellem, cuius munus est quod vivimus quodque regnamus? Tu me vinculis, tu Argenidem exemisti, cum in gynecaeo Lycogenis mancipia furerent. Tu in acie meis militibus praeivisti ad victoriam iter; denique unus hostes fudisti. Inde meo heu! malo &, quicquid excuses, dedecore excessisti Sicilia. Nec contumeliae nostrae tuam bonitatem vicerunt. Laesus quoque amavisti Argenidem. Quid dicam te indicia, per quae ego ad filii notitiam, ille ad patrem perveniret, invenisse diis ducentibus apud peiratas & virtute servavisse? In Africa autem non triumphare Radirobanem quantae molis res fuerit, nondum toto sanguine reparato, in tuo vultu pallor ostendit. Utinam nomen amares quod me tibi submitteret. Socerum dici mavis. Felicem Argenidem in tanta foedera ituram! Tu quidem tua virtute damnasti nimis formidolosam maiorum nostrorum solertiam, qui ad Gallicam magnitudinem adeo expavêre ut Siculis principibus interdicerent coniugia vestra, quasi tanta affinitas servitutis instar esset. Meruisti ut consensu publico antiquemus omnes hanc legem. Sed & dii fecerunt ne opus sit ab eiusmodi sanctione recedere. Filium enim, ad quem Sicilia perveniat, mihi restituerunt. Meam autem Argenidem fortuna non inferior Sardinia cum Liguribus manet, quae regna, nihil vetantibus legibus nostris, tuae Galliae adiunget."
2. Hic Archombrotus, uti convenerat, pacem patris petiit ad dicendum. Mox ita Poliarcho: "Sardiniae possessio quam habeo, inquit, quid est aliud quam victoriae tuae fructus? Eam debellasti in Africa. Veni ego ad triumphum. Tu ergo, carissima soror, tu, quam a me fuisse amatam vel ipse Poliarchus ignoscit, sume regium insigne & pro spe Siciliae, in quam me natalium iura inseruêre, terrarum omnium quae sub Radirobane fuerunt esto Regina. Feres ad virum quod ipse victoriae iure ferre potuerat." Simul diadema sorori imposuit, flente quidem prae laetitiae copia Meleandro, populo autem tantis acclamationibus rem probante, ut diutissime auribus usus abfuerit. Poliarchus, ut eloquentia pollebat, ita coepit beneficiorum suorum memoriam elevare, ut solerter augeret, reverentissimus Meleandri, Archombroto, Argenidi, populo blandus, ut dubium esset arma an pacem magis deceret.
3. Iamque omnibus ad templum processuris filius Nicopompi, vix decennium egressus patre ducente se admovit Argenidi, blandeque epithalamium a patre conditum tradens se illius auctorem non inepta aut timida iocositate asseruit. Cumque eum Meleander vocasset, sibi & Poliarcho iussit eiusdem carminis exemplaria donari, quae puer praeparata manu tenebat, rogandoque cuius opus hoc esset, saepius adegit ridentem mentiri. Pauci versus, ut ad principes & occupatos, erant; ideoque & plures a quibus legerentur habuêre.
4. Lapsus ab astrifero festa ad connubia caelo
Phoebus adest. Vos, ô Superi, vos cernere coram
Possumus, Aonii vates. En panditur aether,
Et longo in nostras descenditis44 ordine terras.
Dumque faces accendit Hymen, dum Numine pompam
Exornat Regina deûm, parvusque Cupido
Lene facit vulnus, nulloque exerrat in ictu.
Ecce coronata plectrum testudine ducens
Sic pulcher roseo Latonius incohat ore.
Iungite concordes mansura in foedera dextras,
Quae non ulla dies, quae non fata impia rumpant.
Iungite iô, Reges. Blandis lux aurea surgit
Auspiciis; Hymenaeus adest. Date laurea serta
Postibus & quinos fax pronuba surgat in ignes.
Gallica Trinacrios iungunt sibi numina divos.
O socer! ô sponsi! sperataque turba nepotum!
Aspice nunc felix promissae virginis ora.
Palladis haec forma genis; has alma nitentes
Fert Cytherea comas; tali Saturnia regnat
Lumine, vulnificos vel cum Latonia cinctus
Exuit, eque45 suis magnum petit aethera silvis.
Talis sponsa venit. Tu divûm haec munera, Princeps,
Cuncta vide, mentisque bonis tamen acrius omne
Fige animi lumen; mortalia corda puellae
Esse neges, sortesque tuas aequabis Olympo.
Illa etiam vultusque tuos, auroque nitentem
Caesariem, & castis vibrantia lumina flammis,
Cernere gaudet amans, & tunc te mente sub alta
Effingit, qualis saevis quatere ardua bellis
Arma soles; nunc quantus eris patria agmina quando
Occurrent reduci, parilique invecta triumpho
Ipsa per effusas tecum spectabitur urbes.
Iamque timet, ne vana ferant haec gaudia venti
Quae cernit, redeatque novis insomnia curis.
Ah!46 Ne, virgo, time. Non haec efficta sopore
Laetitia est, cupidaeve errant ludibria mentis.
Certa vides. Adsunt genialia numina mecum.
Stat cunctis mens una deis, vox omnibus una
Iungite concordes mansura in foedera dextras,
Iungite iô dextras, tu formosissima virgo,
Tuque viros inter qualis sub nocte serena
Purpureus socios extinguit Lucifer ignes.
At tu sancta veni, tandemque merentibus adsis,
Exorata Quies. Satis exhausêre pericli,
Sat pigras perpessa moras insignia Regum
Pectora. Nunc votis expectatoque fruantur
Connubio. Sic & Tirynthius astra subire
Non nisi bisseni potuit mercede laboris.
Iungite concordes mansura in foedera dextras,
Iungite iô dextras. Quo tandem nubila rerum
Et foedi cessêre dies? En lenius aura
Ridet, & ingenti cumulant sua dona favore
Caelicolae. O nunquam tranquilla exordia fatis
Heroum eximiis, nec denique naufraga virtus!
5. Paratae ad Iunonis Lucinae delubrum victimae erant, auguresque & pontificum ordo nuptiis omen facturi. Populus viam hymenaeo aut paeane celebrabat. Et quia Argenidi mater non erat quae facem nubenti filiae luceret, is Timocleae honos, Poliarchi & Archombroti commendatione, collatus est. Invocatis genialibus diis tutelisque praecipue ignium qui velatae Argenidi praeferebantur, cum iam in victimas caderet ferrum, Poliarchus sacrorum ministros iubet subsistere, dieique laetitia augustior ita Archombroto locutus est: "Si fas est mihi apud te fidem esse, ô frater, doleo me marito adhuc matronam te quaerere. Mihi soror est vultu & indole quae vel ignobilem commendaret, annorum plus minus viginti. Si solida foedera inter nos placent, hanc tibi iure fraterno despondebo. Et quoniam ritu gentili nulla pars regni in eam cadere potest, dos erit talenta sexcenta praesentia." Meleander sermonis erat arbiter, qui Archombrotum non tam cunctantem assentiri (nam placebat affinitas) quam ius patri facientem ut de nuru statueret interrogavit an eam sibi his legibus pactam vellet. Argenidem quoque, quamquam inter verecunda tunc sacra silentium tenentem, monuerat Poliarchus ut fratrem in mutua foedera sollicitaret. Ille se conditionem accipere apertissimo vultu respondit amplexusque Poliarchum: "Praecepisti mea vota, fortissime Regum. Quis te deus in mei animi secreta perduxit? Ergo haec etiam sacra mihi absentem coniungant. Tu fidem, carissime, utrimque praestabis." Admoniti sacerdotes ut geminarent auspicia sedulitate eximia circa templum omnia turbabant. Cumque res emanasset in populum, novo gratulantium clamore plenus aër praetervolantes aliquot aves intercepto alarum officio exanimavit.47 Omnes plaudebant. Omnes erant bacchantium laetitiae proximi, coetuque confuso nulla discrimina ordinum tanta48 gaudia meminerant.
6. Diis interim prosecta dabantur, & cum hostiae, quarum una vittati iecoris fuit, placuissent Haruspici, thure accenso sponsi in foedera nuptiarum ad aram subiêre. Perpetratis denique sacris iam pompa vertebatur ad regiam, cum in templi vestibulo Aneroëstus occurrit discessuris, pallido vultu & divinandi stimulis pleno. Nam meritum pectus numina insederant. Igitur quassans emotum deorum furoribus caput: "Salvete, inquit, ô Reges, ô numinum cura, exerciti hactenus fatis, nunc eorundem clementia experturi nihil virtute iucundius. Felicissime senum, ah! ne diis exprobra, Meleander, istos annos inter bella scelusque tuorum civium consumptos. Vivida aetas annisque adhuc plurimis suffectura nihil publice, nihil domi timebit. Nunc in Africa videbis Hyanisbem, nunc in Sicilia illam excipies. Procul mala factionum, procul insidiatorum atrocitas. Vestrum senium iuventusque Archombroti reverentia & terrore subiget omnes. Hunc triumphantem felix pater de proximis Brutiis, Lucanisque, & Epeirei litore aspicies. Huius pignora in vestris adolescent amplexibus, longam principum seriem datura Siciliae. Nec carior tibi gnata nunc49 Galliae destinata, quam quae inde nurus adveniet. At vos saeculi gemmae, tu Poliarche, tuque Argenis, ne hic fidei, hic virtutum praemia quae certa vos manent expectetis audire. Multa ignoro; multa silenda sunt. Fata ipsa felicitatis partem, in quam producti estis, deos celant ne illi vobis invideant. Pauca tamen de multis accipite. Qui vos amor hodie iungit ad senium inviolatos deducet. Non eum iurgia, non fastidia, non aegrarum suspicionum cura libabit. Proferetis imperii fines. Hinc vos Rhenus, hinc Oceanus victores aspiciet. Timandrae inter nepotum cuneos exsultantis imagines saepe pro Cybele bonus posteritatis error accipiet. Gloriam vestram, fortitudinem, nutus suspicient vicinae late gentes. Non abnuent vinci, non regi. Si quo ibitis, ipsa vos Salus feret. Quicquid optabitis, dii vota praevenient. Ac ne felicitas mortem destituat, nox una fessos senio exsolvet, plura mox astra exhibitura mortalibus. Nec de fama dubitate. Hanc praestabit aeternam historiae genius, quam in gentibus olim sparsam nulla vis, nulla aetas exstinguet."
«» |