John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum I

1. NONDUM Orbis adoraverat Romam, nondum Oceanus decesserat Tibri, cum ad oram Siciliae, qua fluvius Gelas maria subit, ingentis speciei iuvenem peregrina navis exposuit.1 Servi, ope nautarum, cultum domini militarem ex alto comportabant, suspensosque per praecincta ilia equos dimittebant ad litora. Ille insuetus navigii malis procubuerat in arenam quaerebatque circumactum pelagi erroribus caput sopore componere, cum acutissimus clamor, primum quiescentis mentem implacida imagine confundens, mox propius advolutus somni otium horrore submovit. Silva erat in conspectu, raris quidem sed in ingens spatium effusis arboribus, subter quas tumuli, fruticum dumorumque caligine, velut ad insidias surrexerant. Hinc repente in campum erumpit femina optimi vultus, sed quae corruperat oculos fletu, sparso quoque in funebrem modum crine terribilis. Incitatus verberibus equus non sufficiebat in cursum effusae nec mitius quam in Phrygio aut Thebano furore ululanti. Concussêre illico iuvenis mentem, praeter favorem in miseros pronum, etiam reverentia sexus gemendique atrocitas. Omen quoque in spectaculo captabat quod intranti Siciliam primum occurrerat. At illa ubi potuit exaudiri: "O quicunque es, si virtutem, inquit, amas, ah succurre Siciliae, quam in fortissimo viro praedones nefarii oppugnant! Nec diu me orare patitur instans malum, nec leviter deprecari pro Poliarcho possum, quem non hinc procul grassatorum ferox turba circumsedit improviso facinore. Ego inter tumultum effugiens, te primum opportune, nec plus forsitan in illius salutem quam in gloriam tuam, vidi. Hos quoque" (nam dum ipsa loquitur, servi accesserant) "seu iuberi seu rogari a te fas est, provoca ad egregiae pietatis officium." Haec ut mulier inter anhelitus & suspiria effudit, ad galeam ille ensemque respexit & dum equum ministri admovent: "Ego, inquit, ô matrona, modo in Siciliam veni. Liceat hactenus homini extero nomen Poliarchi ignorasse. Sed fortunae beneficium debebo, si qualem memoras strenuum virum meo adventu levari voluerit." His dictis in equum exsiliit & duceret ergo iussit. Servi omnino duo erant. Unus & ipse armatus dominum sequebatur; alius praesidio sarcinarum, quae colligi tam turbulenta profectione non poterant, mansit in litore.

2. Iamque pervenerant ad silvae confinia, cuius aditus in semitas varie sectus memoriam mulieris sic confudit, ut dubia qua quaeri Poliarchum oporteret, novis gemitibus caelum impleverit. Ambigebat tanto fletu territus hospes, an progredi praestaret an haerere, cum, strepente subito silva, clamor & arma & venientium equorum vestigia mentem ad praesentiora pericula advertunt. Quippe tres armati , admissis habenis incitati, nudo ferro, vultuque aliquid ingens vel auso vel timente. Veritus ille insidias, & ut in subitis quae timeri vix debent occurrunt, de matronae fide sollicitus exigit hine essent in quos pugnari ipsa vellet; simul digitis in amentum aptatis hastam, quam nemo violentius torquebat, in venientium dirigit ora ne inultum occuparent. Sed hi fugam, non bellum adornabant; diversisque itineribus properabant elabi victori. Nam urgebat fugientes unus ille Poliarchus cui tam prolixe matrona timuerat, ultimumque assecutus ita cecidit, ut per caput cervicemque continuatum vulnus ad pectoris ima deduxerit. Hoc collapso cum pervicacius inveheretur in ceteros, humus scrobibus inaequalis deprehendit equi vestigium, qui dominum celeri quidem, sed innoxio casu effudit in gramen. Subitoque matrona (nam Poliarchum agnoverat) ex equo ad iacentis auxilium se advolvit. Sed ille non lapsu, non vulneribus gravis, quae duo acceperat, ne omisso quidem ense prosiliit. Cumque ex Timoclea (id mulieri erat nomen) audisset, ut ipsa in peregrinum iuvenem incidisset, quamque ille humanus promisisset auxilium, haud mora ad eum tanti beneficii gratia habiturus convertitur. At ille iam equum reliquerat, priorque locutus Poliarcho: "Si dii voluissent, vir fortissime, inquit, me antehac tuae virtutis conscium esse, istius matronae lacrimas accusassem, quae coëgit ut veniam petere debeam, quod tibi tanto viro auxiliari voluerim. Tres armatos in fugam a te versos, quamvis est eximium, minus tamen mirarer, nisi me illa vis, qua ex iis tardiorem mulctavisti, admoneret quam iustus omnes terror in fugam abstulerit." Poliarchus & ipse blandissimus egit gratias properati auxilii, neque suae virtuti, sed grassatorum ignaviae, aiebat tribuendum quod illi fugissent.

3. Inter haec verba in amplexus abierunt, & salutatione mutua functis non modo quid dicerent sed & cui loquerentur vacavit cogitare. Tunc igitur alterius forma ad oculos alterius tota pervenit, & haesêre mutua contemplatione perculsi, id quisque miratus in alio quo ipse vicissim mirantem rapiebat. Aetas, forma, habitus, & arcanus luminum vigor, pares anni, & quamvis in diversis frontibus una maiestas. Cum tanta specie monstrum erat fortitudinem convenisse. Neque minus Timoclea fortunam adorabat, quae tantum par mirabili occursu coëgerat. Votum etiam fecit, si per eosdem liceret, se tabulam, in quam pictor vultum utriusque transtulisset, Erycinae Veneris templo daturam. Et quamquam varii casus distulêre id votum, eo tandem se exsolvit his carminibus ad oram tabulae insertis:

4. Sic roseis stat forma genis, sic frontis honorae

Fulget apex, tales accendunt lumina flammae.

Humanum ne crede decus; non pulchrior altos

Phoebus agit currus. Non unquam sidere tanto

Oebalii micuêre dei, quos nauta solutis

Puppibus & iam iam vincentibus invocat undis.

Nec tu Lemniacis Mavors formosior armis

Fraena quatis, Paphiisve soles mitescere blandus

Cultibus, ab misero tantum metuende marito!2

5. Cum deinde Poliarchus collegisset se ab hospitis vultu, matronam familiarius intuitus, in illius exanimata ora ludebat, maxime quod in latera atque tergum dissipati tanquam ad rogum crines iacerent. Rogabat quoque per iocum an incidisset in satyros. Timoclea autem simplici risu: "Ne hos putes, Poliarche, desperatione divulsos. Fugam inter virgulta praecipitabam tuo periculo conterrita, cum obversantibus ramis solutus est verticis nodus, & profluentem comam laxavit." Dum loquuntur, libertus interim Poliarchi duoque Timocleae servi qui aberraverant, superato callium flexu, haud procul a dominis emerserunt ex nemore. Sola Timocleae ancilla iam deerat, sed & hanc procul vident pavido equo non bene moderari & inutili virga cum clamore ferire contumacem. Satis illi in conspectu huius scenae iocati, procurrunt hilares ad trementis auxilium. Interim hospes Poliarchum rogabat, quae illae in eum insidiae quisve grassator; an odia an praedae cupiditas tanti facinoris audaciam nefariis fecisset. Sed matrona sermonem occupavit &: "Utrique necessaria quies est, inquit, huic a mari, alteri a pugna venienti. Neque hinc longe praedium meum. Illic rectius erit vobis; habebitisque levandis corporibus & mutuis sermonibus locum." Non aegre annuerunt tam commode admonenti. Famuloque recepto qui sarcinas ad litus servabat, viam omnes exorsi sunt.

6. Iam paene ad familiaritatem initiati iuvenes erant, docebatque quaerentem hospitem Poliarchus: primo mane se e regiis castris egressum; Agrigentum petere negotii causa; per viam occurrisse hanc matronam in aula notissimam, quae a Regis filia redibat; aliquo fato servos (ut incuriosi ibant) per viarum anfractus divertisse in silva; Timocleam unam cum sua anu in eadem secum semita perseverasse; cum obliquo ad latus itinere processerunt quinque latrones, & in se unum tot equos effuderunt. Matronam suo & equi pavore divertisse & felicissimo errore ad tantae humanitatis hospitem esse delatam. "Fatis autem & praedonum scelere factum, inquit, quod primo impetu omnium in me ictus incassum cecidêre; suffecitque caedi illius, qui primus occurrit, iaculum quod habebam. Conserto deinde certamine unus dexteri mei cruris modicam partem libavit, alius ferrum levi vulnere adegit ad latus; quem ego indignatione concitatus postquam meo dolori immolavi, aliumque laesi in capite, infelici flagitio territi omnes habenas verterunt, ut nec mihi liqueat foediusne aggressi sint scelus an fugerint. Tunc quoque unius celeritatem sic praecepi ut sub vestris oculis dederit poenas. Duos qui supererant, ipsi vidistis ut mihi equi casus fugientes subduxerit. Qui illi sint nec suspicari possim, nisi ex Lycogenis castris latrones, qui vel observabant mea itinera vel omnino per silvam ituris imminebant."





1 Ut Heliodorus, scriptor eroticus Graecus, in Historia Aethiopica, Barclaius noster in medias res (quod multo inferius in Libro III apparebit) incipit pugnam acerrimam litoralem in scaenam producens. Barclaius multa ex Aethiopicis extraxit: Regina in periculis versata, procus fallax -- sed haec alibi explicanda.



2 Barclaius Statium, cuius opus In P. Statii Papinii Thebaidis Libros IIII Commentarii anno 1601 edidit, ante alios poetas amavit, ut exempli gratia in hoc carmine apparet: Oebalii - Silv. 3.2.10; Lemniacis armis - Silv. 3.1.131-2; Mavors in hoc versus loco post caesuram multoties legitur in carminibus Statii: inter alia Silv. 5.2.128, Th. 2.718, Th. 4.801.



Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License