IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Haec loquente Poliarcho iam ad praedium matronae pervenerant, quod non procul Phthinthia ad ripas Himerae, hinc alveo fluminis cingebatur, illinc arbustis inter se implicatis & lentato vimine miscentibus nexus. Ipsam domum, laterculo conditam & in altum porrectam, late fluminis camporumque oblectabat spectaculum. Silva quoque & in proximo colles commendaverant situm. Familia ampla & ex dominae moribus casta, quae, elato pridem viro, integerrima fama claritatem stirpis adauxerat. Haec tunc mutuis inter hospites sermonibus finem imposuit, officiose obsecrans, ne offenderentur tenuitate hospitii. Successêre illi in tectum invitavitque matronae humanitas & provectae lucis tempus, ut illic pernoctaturi ad cenam promitterent, quae dum a familia curatur, interim Poliarchus delibuto aceto vulnera lavit, ne tumore arderent, oleoque deinde quod ascyri floribus tinctum erat permulsit; securior notis inemptisque remediis, quam in medicorum fide, iniquissimam mercedem ex supervacua curationis mora interdum captantium.
2. Discubuêre deinde in triclinium cena perlata; riteque insinuatis sermonibus non dubitavit Timoclea quaerere ab hospite, quo nomine quave patria esset; an praeterea consilio, vel errore, appulisset ad insulam. Ille se ab Africa patria sua venire respondit, nomen ac genus dissimulari eos velle, quibus in se arbitrium erat, dum rediret; Archombrotum iussisse appellari; neque se adversis actum ventis, sed in Siciliam cursum fuisse ut consortio fortium virorum frueretur, quos apud Regem vivere fama vulgaverat. Nihil magis Poliarcho aut Timocleae mirum fuit quam quod ille ab Africa tanti candoris vultum afferret. Non reflexa tumuerant labra, non coacti in orbem oculi sub fronte recesserant. Ingentis quoque animi specimen erat, quod amore virtutis extra patriam trahebatur.
3. At ille soluto convivio interrogare Poliarchum magnopere coepit, unde infesta latrociniis Sicilia esset: quis ille Lycogenes, de cuius castris suspicio erat esse praedones qui in illum invaserant; quis denique regni status quaeve bella urgerent. Poliarchus iam remotis arbitris (quippe ad quietem secesserant, placueratque una ambobus cella): "Multae virtutes, inquit, in vitia, Archombrote, degenerant & quod magis est, saepe videas eosdem affectus pro temporum sorte nunc virtutes esse, nunc vitia. Meleander, quod opinor non ignoras, paternum avitumque Siciliae regnum tenet, mitissimi ingenii homo, sed qui non saeculo, non hominum moribus aestimatis, ita ceterorum fidei credidit ut sibi credi par esse ex virtute sentiebat. Illum quoque existimem nimia felicitate laboravisse. Nam sub initia imperii, quia pacata omnia erant, palam cupiditates solvit, lenes quidem & multis principum familiares, quae tamen facilem prodiderunt nec in iniurias idonea severitate acrem. Indulgere plus iusto venatui, in cuius varia genera annum distinxerat. Non consilio amicitias sortiri impetuque eas colere. Largiri immodice, horrere a negotiorum summa, quam plerumque infidis credebat. Utinam, hospes, sileri haec possent. Sed malo sinceris indiciis quam iniquitate famae rem omnem deprehendas. Nam omnia hostes urgent attolluntque in peius. Et hinc optimo Regi malorum omnium causa: invidia praecipue & ambitione Lycogenis, regiis erroribus perfidiose imminentis. Is priscis Regibus suae stirpis auctoribus ferox, nunquam secundi gradus satis patiens fuit; vir manu & consiliis strenuus, solertissime populo blandus; ceterum nemini mortalium crudelitate, perfidia, & (quoties tuto licet) superbia concedit. Haud aegre apud Meleandrum candidissimae virtutis principem fefellit pro amico. Dumque Rex animum curis exoneratum otio pascit, iste suae factionis hominibus Curiam implet. Publica munera veluti sui iuris amicis distribuit, ne qua deinde pars regni sana esset.
4. "Iamque furor & ambitus arma Lycogeni tantum non publice in Regem induerant. Sero & propemodum strepente iam bello excitatus Meleander coepit nominis sui & causae, propter quam purpuram accepit, meminisse. Magnitudine animi nemini Regum inferior, acri ingenio, prudentia quoque eximius, & qui aliter capi non potuit quam sua bonitate, quae dotes maxime in eo enituerunt, ex quo alienis vitiis ad suas virtutes coactus est. Quamquam tamen male cogitare Lycogenem constabat, ius suum exsequi in eum aliquandiu distulit. Satis visum si occuparet consilia hostis & vires accideret. Saepe quoque extorquere poenitentiam ab ingrato seu speravit seu metuit. At Lycogenes hoc ipsum indignatus aliquem esse qui posset ignoscere, palam in eum est invectus. Animos maxime dabat, quod Rex filiae, quam unicam habet, tantae hereditatis fortunam destinat. Quis crederet, Archombrote? Eam rapere in violentum coniugium iste adortus est. Arx est ad Alabi fluvii ostium, in qua Regis filia servabatur. Illuc furtim sicarios immisit qui puellam & Regem in his forte munitionibus pernoctantem ad se perducerent. Credidit Meleander ope Palladis factum ut insidiae in se filiamque exitum non haberent, quippe grassatores in ipso facinore oppressi sunt.3 Itaque omnibus grati animi signis remuneratus est deam. Nam & in nummis iussit noctuam effingi, & seu diis faciat, seu in conviviis remissio invitet, non aliam quam ex olea coronam capiti suo imponit. Illud quoque illustrius, quod filiam, donec in matrimonium detur, deae aris praefecit. Videbis, Archombrote, quoties nundinae redeunt sacerdotii infulis cinctam, videbis inter choros sacerdotum virginumque operantem numinis sacris. At non tanta haec in deos pietas bellum removit. Nam inexcusabile Lycogenis crimen non subita quidem, sed ingens & veluti matura defectio secuta est.
5. "Is in titulum belli res publicas & privatas praetexens, nunc se insontem ab Rege proditionis insimulari querebatur destinarique suppliciis; nunc populi iniurias proclamabat diutius ferri non posse, & publicis armis coercendam tyrannidem eorum qui Meleandrum ad saeva consilia agebant. Factione & clientibus valebat. Oloodemus, Eristhenes, Menocritus, praecipuarum provinciarum rectores, cum eo consenserant. Multi levis animi vitio in Meleandrum acti sunt; plures contribuêre se rebellibus, capti dissimulatione Lycogenis prementis vitia de more tyrannorum. Aderat ergo superbus pugnamque poscebat. Neque Rex certamen detractavit & ipse ingenti exercitu succinctus. Decimus quintus dies est ex quo non procul hinc in Gelois pugnavimus campis. Acris acies fuit, non his languidius pro scelere quam nobis pro publica salute cernentibus. Tandem imminente iam nocte inclinavit ad Regem victoria. Et Lycogenes palantibus suis receptui signum dedit, ut pro fuga species esset militaris obsequii. Nec Meleandro consilium fuit instare perculsis, sive civili sanguini parcebat contentus vicisse sive noctem & insidias verebatur. Forsan & timuit, cum optimatum apud se praecipui faverent Lycogeni, suspectarum manuum simulationem in extremam fugientis perniciem experiri. Quippe Lycogenes suos omnes ad aperta facinora non eduxit. Haud pauci sunt circa Regem laevis aversisque animis, & illinc quidem militant, isthinc favent.
6. "Sic infesta omnia Meleandro: infidae purpuratorum sententiae, consilia ad hostem delata, neque domi quam in campis periculosiores insidiae. Itaque quamquam campum obtineret, quem pugnando hostes institerant, tamen ad pacis consilia animum adiecit. Nec victoriae suae fisus tanquam adhuc integro bello mansit in castris. Post privata hinc illincque commercia, legati Lycogenis ad Regem perveniunt, specie impetrandae occisis sepulturae, re autem ut de foederibus mentionem iniicerent. Quae adeo fuit grata ut illi ab hoste oratores, timeri se rati, dicere pacis legem auderent victoribus. Equidem Meleandro quamcunque placere pacem existimem, ut illi qui iam ad Lycogenem coierunt, ictis foederibus spargantur, aegre in unum redituri. Ita novis artibus spatium erit, quo vel inter se commissos, vel consenescente factione apud populum exosos impietas sua perdat. Aut certe exsatiati inquietudine rerum novarum, ipsi se ad reverentiam maiestatis a seditione recipiant. Ego pacem cum superbis ac perduellibus non probabam. Praeterea aetatis & generis timebam invidiam si me iuvenem externumque Rex (ut solet) tantis consiliis adhibuisset. Siquidem iuxta tecum peregrinus sum, Archombrote. Nec me aliud Meleandri partibus iunxit, quam quod illius calamitas omnibus gentibus abominandum exemplum est quae quietem nunquam agent4, si vitiis principis irasci liceat & insidiari bonitati. Dum igitur invisa foedera peraguntur, hoc potissimum tempus habui quo Agrigentum contenderem. Sum armorum telorumque studiosus; nec alibi praestantiora sunt quam quae illic quidam ex Lipara hospes excudit."